full office name: MARTHA (n4)
edition: AH 28 #15
calendar:July 29
structure summary: Vespers: AE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: o.i
Matins: e.voo{go,i,lg}o3{li,ol,le}o3{ix,i,ox}
Lauds: g3ov.i
2nd Vespers: .i [”q]
type of saint: virgin
geographical information:.Provence, France
notes:virgin / feria 5
Persons: Martham Lazaro Marthe Lazarum Phariseus
Places: Bethania

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
En illuxit lux celebris
in qua de mundi tenebris
lux vere lucis hospitam
martham collegit inclitam
que nos post carnis limitem
ad suum ducat hospitem
Vespers (gospel) special antiphon
Hec est christi fidelis famula
apud quam dominus hospitari
voluit atque servari
sepiusque recreari
propter hanc sibi gratissimam
lazaro vitam reddidit defuncto
in huius christus sepultura
visus quam esset pura
scripti monstravit censura
ergo in nomine
sui commendatoris
qui eam recollegit
in celi choris
canamus gloriam
tibi domine
 
Matins I
Laudibus et psalmis
christo iubilemus in almis
quem sua martha pio
suscipit hospicio
Matins antiphon 1
Iam gloria et honore
martham coronas domine
quam mortali degens more
in suscepto homine
suo laudas in labore
geminato nomine
Matins antiphon 2
Laudibus agat debitis
mundus marthe memoriam
eternam cuius hospitis
celi enarrant gloriam
Matins antiphon 3
Christum pavit sollicita
potu cibis et panibus
mundo corde preinclita
hec innocens et manibus
Matins respons 1
Benedicta
susceptrix salvatoris
nunc ab eo recepta
gaudens est coniuncta
summis celi choris
Matins verse 1
Martha felix que pavit iesum
dans stratum potum et esum
Matins respons 2
Cure serviens hospitali
virgo de stirpe regali
martha nomine
collegit te domine
Matins verse 2
Magna virtus hospitalitatis
esse probatur
cum et per illam sepius
dominus excipiatur
Matins respons 3
Lazarum hospite
dominus sue devote
germanum defunctum
resuscitat iam sepultum
fetentem quatriduanum
Matins verse 3
Suscitet nos dominus
a peccati nece
propter hanc cuius prece
Matins antiphon 4
Eructavit cor sedule
querule verbum famule
quod soror opem neglegit
dum hec servire satagit
Matins antiphon 5
Deus noster refugium
huius adit hospicium
docendi dum laboribus
lassatur et sudoribus
Matins antiphon 6
Fundavit hanc altissimus
homo natus humillimus
cuius te decet caritas
activa dei civitas
Matins respons 4
In quodam celi dominus
castellum intravit
ubi eum protinus
hospicio martha servavit
Matins verse 4
O sacra
et felix bethania
que digna
es christi presencia
Matins respons 5
Natantem unda suffocat
que martha prece revocat
nam vivus surgit iuvenis
quem merserat vis fluminis
Matins verse 5
Multum enim valuit
quod martha deprecare studuit
Matins respons 6
Monstri crudelis
multorum mota querelis
martha domat rictus
abscedit enim draco victus
terra deo credit
sancte plebs omnis obedit
templum sacratur
per christum virgo vocatur
Matins verse 6
Centenis eque
vicibus noctuque die+que
flexis poplicibus
incubat hec precibus
Matins antiphon 7
Novum cantate canticum
deo qui marthe celicum
lumen pandit in patria
et summi patris atria
Matins antiphon 8
Exultet terra meritis
marthe congaudens inclitis
que vitam pavit hominum
et angelorum dominum
Matins antiphon 9
Salvator mirabilia
fecit pater ex filia
dum panis celi nascitur
et marthe pane pascitur
Matins respons 7
Lumen quod extinxit
hostis dirus
reaccensum carentum
ignibus stupor fit mirus
territam consolatur
martham salvator
et ad celos dulcem
vocat hospitam
Matins verse 7
Grates dominus
multis obsequiis
famule rependens
Matins respons 8
Presul ad exequias
marthe a christo vocatur
rei veritas populo
chirothecis publice probatur
libro domini
martha laudatur
Matins verse 8
Octo prevenit hanc dilecta
soror diebus celo vecta
succedit hec electa
Matins respons 9
O christi felix hospita
que carne iam deposita
a iesu pasto pasceris
et collecte colligeris
indigna membra capiti
nos tuo iungas hospiti
Matins verse 9
Memor esto positorum
in hoc exilio
que iam convivaris
cum dei filio
 
Lauds antiphon 1
Martha sine vicio
christo ministravit
in cuius hospicio
dominus regnavit
Lauds antiphon 2
Ei qui dum voluit
subvenire reo
marthe domum coluit
iubilate deo
Lauds antiphon 3
Te quem scriba despicit
atque phariseus
martha domo reficit
deus deus meus
Lauds antiphon 4
Qui sepulchro commendavit
corpus dulcis hospice
et ministrum honoravit
domino benedicite
Lauds antiphon 5
Omnis spiritus de celis
et hic cetus hominum
hospitem marthe fidelis
iam laudate dominum
Lauds (gospel) special antiphon
Ave domini ministra
vite active magistra
tu cui germanus
redditur quatriduanus
gaude quam vocavit
ipse christus et humavit
vale parte sororis
iam potita
facto fine laboris
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Ista est famulatrix
domini salvatoris
ista est fidelis hospita
iesu mundi redemptoris
pro cuius ipse nos precatu
hic dirigat
tandem in celis
nos colligat