full office name: MARIA MAGDALENA (n1)
edition: AH 28 #9
eccles:mon
calendar:July 22
structure summary: Matins: IA11 ? no
Matins: E
poetic forms: Matins: h.hl3efl5 [”]
type of saint: penitent
geographical information:Vezelay, France
notes:Christ:
Persons: Phariseus Lazari Magdalena

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Matins I
Regem celorum
dominum veneremur habentes
spem venie quam promeruit
veneranda maria
Matins antiphon 1
Cum vellet dominus
mundum evocare salutis
ad vitam populos
rebus verbisque vocabat
Matins antiphon 2
Cumque phariseus
dominum prandere rogasset
corporeis fruitur
dapibus dans spirituales
Matins antiphon 3
Ecce soror lazari
pia nunc sed tunc scelerosa
attulit unguenti
preciosi pondus odoris
Matins antiphon 4
Postquam celorum
dominus conscendit in altum
huius iusta fuit
ter denos vita per annos
Matins antiphon 5
Atque redemptoris
tanto flagravit ardore
quod voluit soli
sola vacare deo
Matins antiphon 6
Terrarum secreta petit
quo nemo vel haustum
vel valuit deferre cibum
vel verba referre
Matins antiphon 7
Laudibus angelicis
quibus instat iugiter alte
ista fruebatur
manibus advecta supernis
Matins antiphon 8
Gaudeat omnis homo
laudes referens creatori
et vite meritis
resonet preconia laudis
qui pietate sua
contritis corde medetur
Matins antiphon 9
Quamlibet omnis homo
culparum mole gravetur
est tamen ad veniam
presens spes inclita christi
si tamen admissum
facinus peccator abhorret
et damnat facti
noxia queque sui
Matins antiphon 10
Quis magdalena
sceleracior esse maria
quivit ad omne malum
que nomine plena reatus
peccatrix vocata fuit
quasi nomine culpe
cum tamen ipsa deum
lacrimis commovit obortis
sui conscia reatus
meruit precamine solvi
Matins antiphon 11
O pietas domini
cunctis peccata remittens
qui scelerum veniam
contrito corde meretur
nam scelerosa fuit
lazari soror ecce maria
sed quia penituit
meruit pia dona salutis