By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
margaretam dominus dum ancillam humilem castam pulchram pauperem martyrem respexit que mundum et demonem carnem et sanguinem potenter despexit ergo suis precibus nostris victis hostibus nos ditet dei filius huius sancte virtutibus |
Matins I |
laudum per insignia exultemus venerantes margarete sollemnia |
Matins antiphon 1 |
valde es mirabilis dum puella fragilis subicit sub pedibus omnia cum laudibus |
Matins antiphon 2 |
solis amicta pallio tamquam sponsa de thalamo candore nitet niveo |
Matins antiphon 3 |
parienti suffragatur ubi pie invocatur margarete vocabulum |
Matins respons 1 |
facta consilii virgo doctrix martyr sponsi eximii in hoc cursu exilii ad te suspirant filii |
Matins verse 1 |
trina gaudes sortis aureola |
Matins respons 2 |
de terra succisa complantata liliis viret in deliciis gladio occisa |
Matins verse 2 |
vivit christo spectaculo |
Matins respons 3 |
humilis in honoribus casta in deliciis pauper in diviciis abundans sponsi gaudio |
Matins verse 3 |
quod puella fragilis stat insuperabilis |
Matins antiphon 4 |
verbum bonum sine felle dulcius ori omni melle perfusum rore gracie |
Matins antiphon 5 |
factus singulare margarete solacium vovit augmentare suo vultu hilari voluit hanc beare |
Matins antiphon 6 |
christe tu iecisti fructus paciencie cum flore continencie crescere fecisti omnium letancium gaudium perfecisti |
Matins respons 4 |
huius fortitudinem que in se vite veteris sic occidit hominem et potestates eris vertit in formidinem |
Matins verse 4 |
oleum cum lampadibus gestat sponsa in manibus |
Matins respons 5 |
margareta emicuit columba innocencie dum sibi nil retinuit et vi paciencie crudelem mortem pertulit |
Matins verse 5 |
christo mori est parata |
Matins respons 6 |
devota martyrium sicut sitit cervus fessus ad aque fluviam deum habens refugium |
Matins verse 6 |
cursu currit hec beato |
Matins antiphon 7 |
laudem et honorem qui huic sacre virgini prestitit decorem mercedi sanguinee cumulavit florem |
Matins antiphon 8 |
in celo sublimavit nostra terra iubilet hostem quia stravit lux excecatis nox iungito virgo beatis |
Matins antiphon 9 |
margarete laudes fecit mirabilia erroris pellens fraudes psallite cum cantico nam scandit hec cum iubilo |
Matins respons 7 |
in amore paupertatis in amore caritatis in splendore veritatis extendor in equuleo cruore leta roseo |
Matins verse 7 |
anime est salvacio |
Matins respons 8 |
non fastu mundi avida non genitorum gloria crucifigit vicia dum carnis fugit dulcia |
Matins verse 8 |
ardebat interius a candore castitatis lucebat exterius |
Matins respons 9 |
lilio suffulta rubens rosa non corrosa moribus exculta apud sponsum christum regem recommenda nostrum gregem |
Matins verse 9 |
ora nos sentire esto reis refugium levamen impertire |
Lauds antiphon 1 |
induit decore cuius nunc parata est sedes in honore |
Lauds antiphon 2 |
que sic triumphavit quam nulla rei ambicio prorsus superavit |
Lauds antiphon 3 |
ebur castitatis aqua sapiencie lilium puritatis tu viola humillima iunge nos beatis |
Lauds antiphon 4 |
istam creaturam devotam tibi famulam semper servituram pro eterna gloria legem tenens duram |
Lauds antiphon 5 |
cara margarita inventa est hodie longius quesita |
Lauds (gospel) special antiphon |
in suis donis omnibus quod ista regis filia mundi contemptibilia cum viciis despexit virtutum laudem hodie in turribus ecclesie viriliter erexit eam in dono glorie per viam pacis et gracie feliciter provexit |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
te dominum misericordie qui margaretam hodie oculo clemencie pie respexisti incentorem superbie bracchio potencie vincere fecisti huius christe precibus in stadio certantes non coniunge celi civibus |