By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
celi sparsa lumine christum sequens in hac vita dum cruoris flumine te lavisti tu nos ita illustratos lumine in celesti culmine virgo conduc et invita |
Vespers respons |
me stantem aspicio sed cerno illos caducos divino iudicio sicut passer ab aucupe ligata sum ab impio ?Aucupe [alt: ?] |
Vespers verse |
ardendum in supplicio |
Vespers (gospel) special antiphon |
margarete victoriam atque genus si valemus feramus ad memoriam orta fertur ex gentili patriarcha gentilium pascit oves ex ovili iuxta morem humilium |
Matins I |
qui elegit margaretam de post fetantes ovium ducens hanc flore fulcitam intra celi convivium |
Matins antiphon 1 |
statu fruens humili inter spinas stat ut rosa modo fragrans nobili |
Matins antiphon 2 |
vultu cum amabili deum colit sine mora affectu mirabili |
Matins antiphon 3 |
puella portat umeris viis se iungit superis in fide stans pre ceteris |
Matins respons 1 |
peccator per te salvatur quia cum sis placabilis a te nemo refutatur cedat demon horribilis quo sanctus omnis tentatur |
Matins verse 1 |
sed a te longe pellatur nam sum puella fragilis timens ne mens polluatur |
Matins respons 2 |
puellam sic alloquitur o si deus mercurius a te in templo colitur et corpus mihi dederis copulandum cum amore pacem prestabo pueris servos ditans cum honore |
Matins verse 2 |
morte dira morieris nec habere tu poteris a quo capta libereris |
Matins respons 3 |
ita prefecto redditur cum sit christus amabilis a me semper diligitur nam saturnus damnabilis numquam a sanctis colitur sed sicut est horribilis semper a me respuitur |
Matins verse 3 |
diversis virgis ceditur ex eius toto corpore statim sanguis egreditur |
Matins antiphon 4 |
prefectus appropiat videns hanc flore fulcitam mox eam desiderat |
Matins antiphon 5 |
hanc adduci precipit et quasi vir ebrius ebullire incipit |
Matins antiphon 6 |
dum a servis capitur spe divina premunita minis non concutitur |
Matins respons 4 |
hec virgo ad flagellandum sicut agna ducitur mansueta ad mactandum corpus ledunt carnifices margarete virginis virgas tenent duplices de genere viminis |
Matins verse 4 |
faciem texit vestibus quia cruoris fluvius in sancte erat cutibus |
Matins respons 5 |
in tenebroso carcere draco magnus egreditur ab eius nigro latere hic deauratus creditur in barba et in crinibus fumus ignis progreditur de lingua et de naribus |
Matins verse 5 |
et sanctam mox absorbuit illa orans recipitur in partes draco frangitur |
Matins respons 6 |
iniquum vicit demonem nomen genus et opera beatam docent virginem o quam mira audacia in hac regnabat virgine et virtutis potencia data sibi a numine |
Matins verse 6 |
in duas partes maximas demon ab ipsa cogitur culpas fateri plurimas |
Matins antiphon 7 |
propter dolorem virginis turba miratur iugiter decus eius imaginis |
Matins antiphon 8 |
pulchra puella regia atque prefecto nubere prepara te cum gloria |
Matins antiphon 9 |
dixit dei sanctissima non mihi necessarii agant acta nequissima |
Matins respons 7 |
ante prefectum ducitur virgo ligata tenera nec eius mens affligitur sed dei septa dextera mox istis verbis utitur o prefecte considera deum qui a me colitur |
Matins verse 7 |
a quo mundus redimitur eris in dei dextera pro qua labens erigitur |
Matins respons 8 |
in alto hanc suspendite et cum multis lampadibus totum corpus comburite vobis hoc facientibus si mihi nubet querite si dicit non ex fontibus multam aquam accipite |
Matins verse 8 |
membris ligatis mittite et ita modis omnibus ut mihi nubat pellite |
Matins respons 9 |
ignem aquam patitur cruciatus magne rei in ea perficitur ista lympha nutu dei ut ab ipsa queritur baptismum sanctum fit ei quo prima culpa pellitur |
Matins verse 9 |
ab aqua egreditur et columba dicit ei regnum tibi panditur |
Lauds antiphon 1 |
virgo plena prudencia prece cuius in gloria locatur spernens vicia |
Lauds antiphon 2 |
mente semper cum fideli est mihi in auxilio vicem reddens infideli |
Lauds antiphon 3 |
quibus caro maceratur sum illis digna gaudiis quibus deus honoratur |
Lauds antiphon 4 |
si caro tibi traditur christus dat vera azyma virtus cuius mirabilis ad damnandum persequitur tuum corpus cum anima |
Lauds antiphon 5 |
te oportet adorare et saturnum horribilem tamquam monstrum refutare |
Lauds (gospel) special antiphon |
magarete martyrio ipsa malchum deprecatur surgens ab oratorio ut mox caput evellatur a suo collo proprio |
Prime antiphon |
orat christum sanctissimum istud o iesu inclite dele peccatum maximum |
Terce antiphon |
archangelorum agmina et superstant sanctissimum tuum corpus o domina |
Sext antiphon |
tangebat corpus martyris uterque fit sanabilis exemplo dato posteris |
Nones antiphon |
mente semper cum fideli est mihi in auxilio vicem reddens infideli |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
margarete martyris imploremus creatorem ut suis parcat pueris |