By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
per quam tanti viri conversi sunt deo quos dudum atra texerat nubes erroris |
Matins I |
in seculorum secula qui lucianum et marcianum sua ditavit gloria |
Matins antiphon 1 |
lucianus esset errore et marcianus arte carminum abutentes ad luxum mentes hominum sitire cogebant |
Matins antiphon 2 |
qui summe omnia gratis sua offert cunctis et multis dat violenter ut hi qui christi hostes erant illo subirent |
Matins antiphon 3 |
sua libidine moti cum turmis certant demonum ut eam pervertant sed asserunt demones christum certasse per illam |
Matins respons 1 |
paulo post in se reversi christum confessi sunt funditus demonesque confundunt |
Matins verse 1 |
libros coram plebe cremarunt |
Matins respons 2 |
despicuntque cultores hortantur plebem unum solum adorare |
Matins verse 2 |
plasmavit atque gubernat |
Matins respons 3 |
lucianus et marcianus devictis suppliciis palma coronantur in celis stantes ante thronum deifice venustatis ethereis iuncti cuneis |
Matins verse 3 |
vicenses qui inter cives celorum tantos meruistis habere patronos |
Matins Q |
precis oraculo martyres vici combusti sabino luciane civis cum tuo socio vestris succurrite christo alpha et O precantes semper ne rugiens leo quempiam sauciet hoc vite salo ut psallere valeat vicensis concio honor potestas sit uni trino nobis hos danti patronos in polo qui malis nos protegunt regnantes eterno |
Lauds antiphon 1 |
in flammis voce sonora exclamant sancti lucianus et marcianus o pater alme iesu tu suscipe spiritum nostrum |
Lauds antiphon 2 |
turba e celo descendens michael in choro promentes carmine dulci spiritus amborum coram altissimo gerunt |
Lauds antiphon 3 |
summi deus culmine celi hos ut veri milites qui mortis bella vicerunt corona ditavit nimis ornata lapillis |
Lauds antiphon 4 |
regis vestiti amictu ac manibus lauri virgas pro sceptro tenentes christi cum militibus in altis mire locantur |
Lauds antiphon 5 |
quem laudant martyres isti ut in consorcium illorum iungi et ipsi precibus eorum mereamur atque locari |