By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
dei et fidelium discrecionis vere celsitudini innotescat sacratissimas virgines liberatam et faustinam secundum carnem sorores nobiles quidem genere sed longe nobiliores vita et conversacione |
Matins I |
venite adoremus |
Matins antiphon 1 |
pangamus carmina laudis ut penetret celos quod damus ecce melos |
Matins antiphon 2 |
ioannatis libera nata et faustina soror candida sicut olor |
Matins antiphon 3 |
claraque propagine nate spreverunt evum sunt+que secute deum |
Matins respons 1 |
christe redemptor omnium et nos salva per merita tam beatarum virginum que per mundi climata tibi dant obsequium |
Matins verse 1 |
sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces consonant |
Matins respons 2 |
sorores tunc gemine mundi recusant nupcias sancto calentes flamine modo metunt manipulos pro rite iacto semine |
Matins verse 2 |
|
Matins antiphon 4 |
miroque pudore nitentes replevit cicius spiritus ecce pius |
Matins antiphon 5 |
laniataque crine dolebat gemitu miro sponsa relicta viro |
Matins antiphon 6 |
opes patriamque relinquunt perdiderant matrem destituunt+que patrem |
Matins respons 4 |
ieiunant iugiter orant carnis membra domant christoque placere laborant |
Matins verse 4 |
et blandimenta noxia caduca rite deputant |
Matins respons 5 |
coniunx cessit nullum consilium quis super his dabit auxilium |
Matins verse 5 |
sue panes die ac nocte |
Matins antiphon 7 |
devicto denique bello comum tunc querunt dona+que multa ferunt |
Matins antiphon 8 |
commissaque crimina plorant plura+que templa struunt flumina prope fluunt |
Matins antiphon 9 |
fuit illis denique rite sunt+que labore brevi regna secuta dei |
Matins respons 7 |
replevit spiritus almus funera cum flebat coniunx orbata marito |
Matins verse 7 |
|
Matins respons 8 |
opibus patrieque resignant armillas+que ferunt et munera plurima secum |
Matins verse 8 |
marcellus nempe sacerdos |
Matins respons 9 |
hymnis tota iucundetur hodie clemencius quam thesauro tam preclaro sublimavit dominus |
Matins verse 9 |
|
Lauds antiphon 1 |
que christo dum attendit omnem mundi gloriam prorsus vilipendit |
Lauds antiphon 2 |
que se talem exhibuit quod in celi solio consociari meruit |
Lauds antiphon 3 |
sue caritatis quasi bina lilia odorem dant suavitatis |
Lauds antiphon 4 |
que sic est ditata quod tantarum virginum membris est lustrata |
Lauds antiphon 5 |
nimium exultat comensis ecclesia totaque resultat |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
spretis mundi illecebris piis vacabant studiis de corporis ergastulo egredientes libere regna tenunt celestia cuncti fideles plaudite |