By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
toleti laus et gloria ad tui festi gaudia currit tua familia confidens quod celestia habebit per te premia |
Compline antiphon |
fac astantes tue laudi dignos glorie corona |
Compline (gospel) special antiphon |
in tuo sancto nomine dimitte cuncta debita nunc servis tuis domine |
Matins I |
qui sanctam leocadiam inter choreas virginum tulit ad celi gloriam |
Matins antiphon 1 |
coronasti domine honorem et gloriam habet pro certamine |
Matins antiphon 2 |
permansit immota eius sancto nomini reddens sua vota |
Matins antiphon 3 |
dei diligenter figens mentis aciem in eum potenter cur celestem requiem intravit gaudenter |
Matins respons 1 |
ad toletum veniens ibique reperiens sanctam leocadiam quam ut furens et insanus ad suam presenciam adduci precepit |
Matins verse 1 |
et verbis alliciens suadere cepit |
Matins respons 2 |
sis ut bene sencio cur te levis atque vana fallit circumvencio ut a deorum insana fugias servicio |
Matins verse 2 |
et tamquam suam facturam te proferas nescio |
Matins respons 3 |
me tua suasio verborum illusio generis blandicio et vana promissio a christi servicio non possunt retrahere |
Matins verse 3 |
cui me totam devovi a quo tua verba vere non possunt retrahere |
Matins antiphon 4 |
sancta dei famula opera sua narravit christo regi sedula |
Matins antiphon 5 |
hec in mente gerit domini refugium virtutemque querit |
Matins antiphon 6 |
deus noster nimis sic est favorabilis ultimis ut primis |
Matins respons 4 |
inflammati cordis virus effudit crudeliter et mandavit ut in imis carceris profundi nimis truderetur fortiter |
Matins verse 4 |
eam in conspectu gentis affligeret acriter |
Matins respons 5 |
et vincencium mandavit capi ac ipsum portavit ligatum ad abulam ubi christi regulam sue sorores servabant quia christum adorabant |
Matins verse 5 |
propter suos sanctos mores preses dat supplicio cum fratre vincencio |
Matins respons 6 |
plures trucidavit inter quos eulaliam deo consecravit que fama toletum postquam pervolavit |
Matins verse 6 |
dominum oravit atque suum spiritum deo commendavit |
Matins antiphon 7 |
tu benedixisti et in tuo nomine captos redemisti |
Matins antiphon 8 |
in celesti patria super aurum et argentum ponens edificia |
Matins antiphon 9 |
deo qui fecit omnia cor gerens aromaticum beata leocadia |
Matins respons 7 |
ildefonsus sanctissimus pervenit devotissimus ad festum sancte virginis et orans ante tumulum quo fuerat corpusculum |
Matins verse 7 |
monumenti operculum |
Matins respons 8 |
virgo manum erexit et sancto dei famulo velum suum porrexit qui cum regis canipulo partem veli prescidit congaudens de miraculo quod stupefactus vidit |
Matins verse 8 |
per vitam ildefonsi domina mea vivit |
Matins respons 9 |
que contempsisti mundana procul pelle cuncta vana nunc a nostris cordibus et ad deum funde preces ne per huius mundi feces involvamur sordibus |
Matins verse 9 |
digna celesti mercede tu pro nobis intercede |
Lauds antiphon 1 |
induta decore sancta leocadia in sedis honore |
Lauds antiphon 2 |
domino servivit in eterna requie ideo nunc vivit |
Lauds antiphon 3 |
deus hec beata siciens et estuans ivit mente grata |
Lauds antiphon 4 |
querens sponsum virginum in suis operibus benedixit dominum |
Lauds antiphon 5 |
quilibet fidelis laudet cum tripudio dominum de celis |
Lauds (gospel) special antiphon |
qui sanctam leocadiam de daciani manibus protexit dans victoriam et cum sanctis virginibus duxit ad celi gloriam |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
pro nobis deum implora et nos tuos nunc honora impetrans ut sine mora nos deus in mortis hora solvat et ad alciora regna sua pertrahat |