full office name: IUSTUS of Vich (n1)
edition: AH 17 #48
calendar:May 28
structure summary: Vespers: RE
Matins: IA3R3Q
Lauds: A5E
2nd Vespers: RE
poetic forms: Vespers: {gl}.i
Matins: l.v3{is,ol,il}`i'
Lauds: lltvf.l
2nd Vespers: {v}.l [”q]
type of saint: confessor
geographical information:V, Spain
notes:confessor
Persons: Iustus Iuste Iustum Iusti Iusto
Places: Vicenses

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers respons
O vicenses incole
nolite timere
nec adversis quibusque
corde formidare
vobis datus enim est
iustus in custodem
Vespers verse
Merito letamini
deo gracias dicentes
Vespers (gospel) special antiphon
Iustus autem
quasi leo confidens
absque terrore erit
novit enim
causam pauperum
ideo laudabitur
atque gaudebit
 
Matins I
Iuvenes et virgines
senes cum iunioribus
venite adoremus
regem sacri confessoris
Matins antiphon 1
Pie iuste prece pia
pium nobis inclina
regem regum conditorem
pietate solia
Matins antiphon 2
Prudens alme nostrum salve
dignare admittere
et tu civis civitati
festina succurrere
Matins antiphon 3
Humilis in summo corde
atque mitis anima
iuva aulam in qua tua
ossa latent arida
Matins respons 1
Felix locus
sed felicior populus
quibus nitet
sidus aureum
gemma splendet
confessorum
iustus ille
qui iusticias dilexit
Matins verse 1
Quis est hic qui
fecit mirabilia
et laudabimus eum
Matins respons 2
Rex eternus iustum viris
in excelsis posuit
et angelorum socium
societati statuit
Matins verse 2
Ac in terris collaudari
merito hunc voluit
Matins respons 3
Ave confessor noster et iterum
tibi dicimus ave
refugium nostrum et custos
merito psallimus ave
Matins verse 3
Recipe quod tibi offerimus
et nobis semper fave
Matins Q
Motu corporeo
tempus suave
indicat nobis
iustus et grave
periculum sublevat
idcirco iam prave
opusque vile
linquentes et fave
valebimus tunc dicere
iuste et cave
ne mala immineant
ex quo prece psallimus ave
 
Lauds antiphon 1
Iustus super sidera
fulget per seculorum secula
Lauds antiphon 2
Iusti iusticia
manet in eternum et ultra
Lauds antiphon 3
Iusto homini pacifico
reliquie sunt in omni bono
Lauds antiphon 4
Iustum omnis plebs
iuste deprecabitur
et desiderio suo
numquam defraudabitur
Lauds antiphon 5
Iuste hoc vincens seculum
tibi recolitur
corona in premium
Lauds (gospel) special antiphon
Iuste iudex qui iustos
omnes iuste iudicasti
nostri iusti precibus
quem merito laudare est iustum
fac nos cum iustis
iustorum regno letari
 
2nd Vespers respons
O iuste qui corporis
motu miro proprii
ostendisti iam explosum
luctum nostri remotum
2nd Vespers verse
Fac abinde ut noscamus
idem patrocinium
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Iustus ergo cum sis
tua omnia iuste disponis
fac nos idcirco
te recte laudare in cunctis