full office name: IUSTUS of Trieste (n1)
edition: AH 45 #52
calendar:November 02
structure summary: Vespers: E
Matins: secular
poetic forms: Vespers: .l
Matins: l.l3{lh3}l3{lh3}l3{lh3} [q]
type of saint: martyr
geographical information:Tr, Italy
notes:martyr
Persons: Iusti Iustus Iustum Maximianus Dioclecianus Iuste Magnacius Iusto
Places: Tergestini Tergestina

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Fulget clara dies
a christo magnificata
martyrio sancti
iusti nimis atque dicata
hanc omnes christi
merito venerantur amici
ecclesie sancte
per quam pereunt inimici
hanc tergestini
cives recolunt preciosam
per quam se noscunt
turbam superare dolosam
ergo pio christo
pie tu nos redde patrone
 
Matins I
Regem iustorum
quem iustus frater eorum
in regno vite
laudat rogitare venite
Matins antiphon 1
Iste beatus vir
nomine iustus sapienter
absque reatu legit
in actu vivere semper
Matins antiphon 2
Adversus iustum
populi mala sunt meditati
quos pia mens risit
iusti super astra beati
Matins antiphon 3
Ad dominum iustus
clamavit voce beatus
et de monte dei
fuit hac in valle iuvatus
Matins respons 1
Tempore quo vanus
regnabat maximianus
eius et insanus
collega dioclecianus
in tergestina
micuit ceu stella marina
urbe sacer iustus
viciis vir semper inustus
Matins verse 1
Iste fide verbis
pro christi iure superbis
obstabat magnus
martyr mitis velut agnus
Matins respons 2
Sanctum credentes
postquam genuere parentes
iustum se christo
mundo commisit in isto
actibus in sanctis
observans iussa tonantis
Matins verse 2
Pro regno christi
quia mortem sponte subisti
gaudes in celis
cum iustis iuste fidelis
Matins respons 3
Dum sacer hic turbe
tergesti ferret in urbe
iusticie lumen
fidei condendo cacumen
magnacius preses
barathri mox frenduit heres
in servum christi
minitans sibi verbere tristi
Matins verse 3
Tunc iesu dignus
martyr per cuncta benignus
exoptans christum
minitantem non timet istum
Matins antiphon 4
Iusticie solem
quia christum iustus amavit
hunc scitote pii
dominus quia mirificavit
Matins antiphon 5
Iste domum domini
fidei virtute regebat
qui fidei scuto
ceu sidus in astra nitebat
Matins antiphon 6
Gloria laus et honor
christus deus atque corona
martyris est iusti
sibi dans celestia dona
Matins respons 4
Vir domini iustus
fidei sub tegmine tutus
non dubitans christum
venerari tunc crucifixum
coram prefacto
respondit famine recto
Matins verse 4
Hic inquisitus
fidei de iure peritus
mente quidem sana
contemnens idola vana
Matins respons 5
Tunc sanctum vanus
magnacius ille tyrannus
carcere conclusit
sed cum lux altera fulsit
orantem istum
renuit de carcere ductum
Matins verse 5
Hunc iussit servis
crudis affligere nervis
laudantem christum
dominum iesum crucifixum
Matins respons 6
Iste mori lucrum
pro christi nomine multum
credidit et christum
semper coluit crucifixum
optans post istam
celestem ducere vitam
Matins verse 6
Verus amor christi
sic iusto prefuit isti
quod nihil in terra
cuperet nisi sola superna
Matins antiphon 7
Iustus te dominus
dilexit iuste beate
per quem sunt gentes
christo credendo renate
Matins antiphon 8
In sancto sanctus
iam iustus monte quiescit
a christo domino
qui numquam corde recesit
Matins antiphon 9
In caput huius te
lapidem summum posuisti
iesu tuque corona sibi
preciosa fuisti
Matins respons 7
Postquam vel pene
vel sponsio vocis amene
in sanctum vere
iustum non prevaluere
ipsum per mortem
vult preses perdere fortem
Matins verse 7
Hic solum christum
quia predicat in cruce fixum
atque diis terre
contemnit tura referre
Matins respons 8
Ergo prefatum
iustum per secla beatum
preses damnavit
nec non sibi membra ligavit
sub multo plumbo
pelagi dans ipsa profundo
Matins verse 8
Prudens iste nimis
dum sic pateretur in imis
laudabat iesum
pro mundi crimine lesum
Matins respons 9
Funibus et plumbo
iustum per membra ligatum
de pelagi fundo
solvit maris unda beatum
martyris ergo dei
dedit equor signa tropei
cum non est tanti
mare passum vincula sancti
Matins verse 9
Precipiente pio
tunc noctis tempore iusto
condita sunt digno
sua digne membra sepulchro