By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
hoc nomen a parentibus sumpsit modo datur ei pro meritis parentibus erat enim imitator in omnibus iusticie pius dei famulator calcatorque nequicie fide plenus spe serenus caritatis passagia sic perfecit et subiecit cuncta carnis contagia o pie iuste iesu nos protege mortis ab esu in tua iusticia per sua suffragia |
Vespers respons |
iustorum verus amator iustus more decens puer iste tuus famulator iusticiam peragens meruit tua dona viator Hinc petimus clemens nostram sis iustificator |
Vespers verse |
diligis ergo pares eque cuncta vides sed feritate cares iusticieque dator |
Vespers (gospel) special antiphon |
sanctus iustus vehementer totus amavit eum servans sua iussa decenter ast mundum sprevit imitans christum face viva hinc florens crevit quasi palma virens ut oliva |
Vespers W |
nos ergo precamur anheli hec nobis naula da bone pastor heli recordatus misericordie tue sicut locutus es |
Matins I |
domino iubilate fideles qui iustos rite beat hunc laudare venite |
Matins antiphon 1 |
pater et felicia mater felicem iustum congenerant genitum qui in lege domini meditabatur die ac nocte |
Matins antiphon 2 |
iustorum dogma sophie iustus ab hoc iste scit bona iusticie apprehendamus disciplinam ne pereamus de via iusta |
Matins antiphon 3 |
puer iste novem famulatur regi celorum vis sua tota datur quia donum est salus et super populum tuum domine benediccio tua |
Matins respons 1 |
tot patris exercicia et laudanda pietatis eius beneficia nos ad formam trinitatis plasmavit preter vicia Hinc respectu pietatis conservet nos iusticia |
Matins verse 1 |
|
Matins respons 2 |
cum suum plasma cecidit assumpsit humanitatem ne perderet quos condidit anime mortalitatem carnali morte perdidit Vite sic eternitatem iustus iustorum reddidit |
Matins verse 2 |
ad quam nos pius edidit |
Matins respons 3 |
quam pater dat per genitum natus tamquam probus verna nobis paravit aditum et ut felix sit moderna vita sanctum dat spiritum Cor trahentem ad superna nos ad salutis meritum |
Matins verse 3 |
|
Matins antiphon 4 |
carnis domuit mala iura prescivit plura domino mediante futura scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum |
Matins antiphon 5 |
fratrem patris ipse petivit solvere vestivit cecum nautamque nutrivit quoniam tu domine benedices iusto |
Matins antiphon 6 |
solvebat iustinianum ad nullum vanum tradidit ipse manum minuisti eum domine paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum |
Matins respons 4 |
iam fecit mirabilia quos fecit potens sermone redemit per humilia firmans inspiracione corda prius fragilia sic quod nulla lesione erant avertibilia Iesu bone nos dispone cum iustus ad fertilia |
Matins verse 4 |
|
Matins respons 5 |
iesum a puericia sequebatur mente spei iusta supplens servicia modo redonantur ei in celis beneficia Christe te precamur rei nos solvas a malicia pro eius iusticia |
Matins verse 5 |
magna cum leticia |
Matins respons 6 |
ut vates erat cognitor ut puer apostolorum sectarum hic depositor dogma tenens confessorum fit castitatis fruitor tandem martyrum sanctorum fit socius et initor celicorum gaudiorum quorum fuit promeritor Cuius prece nos a nece maligna solvat conditor |
Matins verse 6 |
|
Matins antiphon 7 |
cum fratre pater retroibat verba dei loquitur tamen iste puer nec abibat quoniam que tu domine perfecisti maligni destruxerunt iustus autem quid fecit |
Matins antiphon 8 |
caput hoc loquitur bene rite dicens accipite iam corpus hoc et sepelite sic egreditur sine macula et operatus est iusticiam |
Matins antiphon 9 |
prebens caput ipse recisum fer caput hoc matri me queritet ad paradisum sic in virtute tua domine letabitur iustus |
Matins respons 7 |
nos eripe mortis ab esu gaudia dans celi nobis populoque fideli Sancti pro meritis iusti precibus+que petitis |
Matins verse 7 |
te petimus nostris rex pie parce malis |
Matins respons 8 |
celi zutphania gaude sancti thesauro iusti qui plus valet auro in te servata cum sint sua membra beata per cuius vota fiunt miracula nota |
Matins verse 8 |
per caput hinc treviris gaudet zutphania membris celestis cetus animam tenet ordine letus |
Matins respons 9 |
martyr pie vernaque iuste poscimus exora pro nobis quavis in hora Ut det gratuitam christus hoc ordine vitam |
Matins verse 9 |
hinc iusti precibus succurrat lex tua nobis |
Lauds antiphon 1 |
puer iste volens reparari non metuit fraudes servorum ricciovari quia induit eum dominus fortitudine et virtute precinxit eum |
Lauds antiphon 2 |
fuit in nece nam relevavit stans caput atque precem dans christo glorificavit deum introiens in conspectu eius in exultacione |
Lauds antiphon 3 |
fera gens ad ricciovarum sed pater accedit tumulans corpus sibi carum in terra deserta iuxta fluvium syricum nomine aragga |
Lauds antiphon 4 |
caput hoc felicia flebat sed cum novisset sacra gesta deum recolebat tempore noctis eo lux celica fulsit in urbe presule res ideo noscente meant ibi turbe humiles corde benedicentes dominum |
Lauds antiphon 5 |
latum digne tumulatur laudis in exemplum res mira per acta probatur que numquam vidit visus datur ergo puelle plebs cito confidit fiunt laudesque novelle iuvenes et virgines senes laudabant nomen domini in virtutibus eius |
Lauds (gospel) special antiphon |
sanctum suum et solari plebum per beneficia fecit corpus exhumari et abinde deportari devote cum leticia caput treviris translatum ghelrie est corpus datum de quo gaudet zutphania bonum seminavit satum fructum metet ergo gratum deo preter zizania per peccatum hinc reatum tergat et inania in sanctitate et iusticia coram domino omnibus diebus nostris |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
celestis concio tota vox robur ens hominum pia solvat cum prece vota christo iustorum dilectori venerando quo gemmis decorum iustus prefulget amando o pie iuste dei martyr pugil assecla sancte funde precamen ei quem totus amaveras ante hec ut plebecula tua festa colens celebranda pura sit a macula cum christo magnificanda agonis in diecula sicut locutus est ad patres nostros abraham et semini eius in secula |