full office name: IULIANUS of Le Mans (n2)
eccles:mon
calendar:January 27
manuscript: 1 :EOB 596
structure summary: Vespers: A
Matins: monastic.Q
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v
Matins: v.p5${ip,pl,q-,p}p3iil{p,p}q{pe}.p{vo,pi}q{pi}`o;i;p;v;p2;h;o;g'
Lauds: p5.p
2nd Vespers: .p [”q]
musical information: xerox
Persons: Iuliani Iulianum Iulianus Iuliane Lucifer
Places: Cenomannis Cenomannice Romana Cenomannensibus Cenomansium Cenomannensium Cenomannicam

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Urbs provecta cenomannis
iuliani meritis
tanti patris nunc preclara
suscipe sollemnia
ut quo duce veritatis
sumpsisti preconia
eius ope sempiterna
merearis premia
 
Matins I
Corde puro regem christum
adoremus dominum
celi arce qui beatum
provexit iulianum
Matins antiphon 1
Ad collocandum in gallus nove fidei fundamentum superna pietas magnificos
atque industrios
destinavit viros
Matins antiphon 2
Primus igitur non tantum presul quantum apostolus urbi cenomannice a domino missus est iulianus
Matins antiphon 3
Signum apostolatus eius ipsi sunt in domino qui predicacione eius ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt
Matins antiphon 4
Hic itaque iulianus romana generositate clarissimus lingua facundus iusticia insignis merito fidei apparuit percelebris
Matins antiphon 5
Vir domini iulianus fide munitus gladio spiritus sancti accintus
ad conculcandas demonum vanitates ad urbem supradictam accessit intrepidus
Matins antiphon 6
Novitas sancte predicacionis
beati iuliani pontificis
quibusdam incredulis
vertebatur in scandalum nonnullis
habebatur in derisum
Matins respons 1
Sicut cum placidas verni clemencia temperat auras redolentes
arbusta prorumpunt in flores
sic pace ecclesie restituta sancti per mundum effulsere viri Fidei fulgore insignes
virtutum luce admirabiles
Matins verse 1
Ad christi sequenda vestigia in mansuetis corde parati sunt immitabiles
Matins respons 2
Primus igitur non tantum presul quantum apostolus Urbi cenomannice a domino missus est iulianus
Matins verse 2
Ad christi veritatem gentibus manifestandam
ad conculcandam
vani erroris culturam
Matins respons 3
Sancte iuliane [- to "Iu" only]/
Matins respons 4
Signum apostolatus eius ipsi sunt in domino qui predicacione eius ab errorum tenebris Ad lumen deifice fidei vocati sunt
Matins verse 4
Area tu paterni delicti ab squalore vetuste gentilitatis
Matins antiphon 7
Miraculorum potencia reddebat attonitos
quos ad audiendam veritatis viam innatus error effecerat fastidiosos
Matins antiphon 8
Per manus reverendi pontificis tantas christus operabatur virtutes ut cunctis languentibus opem crucis medicamine largiretur
Matins antiphon 9
Cum ad eum multi convenirent pro salute corporum illuminati verbo fidei cum salute redibant animarum
Matins antiphon 10
Sacerdos et pontifex
et virtutum artifex
et bonus pastor in populo
sic placuisti domino
Matins antiphon 11
Sancte dei dilecte iuliane
precibus adesto nostris
ut celo tibi coniungas
quos in terra letificas
Matins antiphon 12
Celica iam meritis
scandens ad regna beatis
undique stelligeri
circumdatus ordine celi
sancte tu celsas populi laudes iuliane inter et ethereos nostros sustolle precatus
sempiterna tuis
concedens gaudia servis
Matins respons 5
Hic itaque iulianus romana generositate clarissimus lingua facundus Iusticia insignis merito fidei apparuit percelebris
Matins verse 5
Primus it in urbi cenomannice non tantum presul quantum apostolus a domino missus est iulianus
Matins respons 6
Per manus iuliani pontificis tantas christus operabatur virtutes Ut cunctis languentibus opem crucis medicamine largiretur
Matins verse 6
O gloriosum presulem o summe veritatis preconem qui tanta christi plenus erat gracia
Matins respons 7
Miles christi [-]/
Matins verse 7
Ut celestis [-]/
Matins respons 8
O gloriosum presulem
o summe veritatis preconem
o urbs preclara cenomannis que a christo iulianum Meruisti habere pastorem
Matins verse 8
Eum semper in celis merearis intercessorem
quem in terris a christo redemptore nostro
Matins (gospel) special antiphon
O iuliane o pie quam pium est gaudere de te iuliane prophetis compar apostolis consertus presulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et ante
Matins respons 9
Urbs provecta cenomannis
iuliani meritis
tanti patris nunc preclara
suscipe sollemnia
Ut quo duce veritatis
sumpsisti preconia
eius ope sempiterna
merearis premia
Matins verse 9
Cuius vera te perduxit
ad fidem assercio
eius semper tueatur
ubique intercessio
Matins respons 10
Splendens lucifer velut solem post anxie noctis nunciat umbram sic iulianus post errorum tenebras Exortum solem iusticie cenomannensibus nunciavit
Matins verse 10
Sedentibus in tenebris
et umbra mortis
iulianus preco veritatis
Matins respons 11
O quam admirabilis [-]/
Matins verse 11
Laudibus [-]/
Matins respons 12
Beatissimus iulianus cenomansium pontifex primus virtutum fulgore clarissimus antiqui hostis superbia triumphata Hodie felix et victor regna subiit Sempiterna
Matins verse 12
Immortalis palme adeptus bravium
regnat cum christo in eternum
Matins Q
1 semper tibi rex o christe
gloria laus honor virtus decus atque
2 ecce hodie
votiva perfundis nos luce
iuliane laude
3 ceu lucifer splendidus noctis umbras fugat sole
sic quoque iulianus radiat tuo nosmet vatis fulgore
4 in fundamento hunc tue
collocasti ecclesie
post primos collocare
quos tibi placuit architecte summe
5 nunc igitur concitat concrepans phalanx hec munera tue gracie
6 iuliane qui mundum radians meritis et virtutum lampade
7 o bone o pio rex vota nostra libens suscipe
8 tuque magne iuliane
huic adesto familie
9 meritis et ope
 
Lauds antiphon 1
Iulianus cenomannensium pontifex primus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subit sempiterna
Lauds antiphon 2
Immortalis palme adeptus bravium
iulianus cenomannensium presul regnat cum christo in eternum
Lauds antiphon 3
Ad christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam iulianus urbem peciit cenomannicam
Lauds antiphon 4
Domine iesu christe iube ut resurgat adulescens iste ut tanti facti potencia et fides credencium in te roboretur et non credencium corda subdantur per te unigenitum dei vivi quem cum patre et spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in secula seculorum
Lauds antiphon 5
Mox quasi a somno adulescens surgit a feretro et clara voce cepit clamare magnus est deus christianorum quem predicat servus eius iulianus
Lauds (gospel) special antiphon
At vero cunctorum clamore in celum sublato christus ab omnibus magnificatur christus verus deus predicatur et famulus eius iulianus multum reluctans et renitens ab omnibus adoratur
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Sacerdotum diadema iuliane piissime nostra defer in excelso vota pro iudici ut tuo adipiscamur sancto patrocinio iam exacto vite cursu delictorum veniam
amen