By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers H |
deus efficax omnium sexum fecit femineum sede potiri martyrum 2 si durat quod est fragile nobis est admirabile sic in sexu muliebri duricies martyrii 3 maiorem decet fieri audaciam martyrii si quando sexus fragilis laude gaudet certaminis 4 carthaginensis iulia tormentis imperterrita minas non timet mulier quas crudus agit arbiter 5 in omnibus christicola ut probaretur iulia crucis subit patibula christi regnans vestigia 6 cruci configi meruit quia per crucem credidit certam salutem fieri omni humano generi 7 preciosa es passio et admiranda racio ancillam sui domini damnari morte parili 8 nunc letatur perpetui spem consecuta premii una prudentum virginum psallit in choro martyrum 9 beata martyr iulia nostrum magna fiducia tuis precibus impetra nostra deleri crimina 10 deo sit laus et gloria per quem laudantur omnia laudes quas tibi promimus nobis succurrant ocius |
Matins H |
sacer natalis iulie quo celum scandit inclitis martyr onusta premiis 2 infanda nam barbaries predaverat carthaginem ex qua colendam virginem eusebius sortitus est 3 sed virgo christi iulia iugo carnali subdita almam pudico pectore fidem servabat sedule 4 pallebat os ieiunio vigebat mens iuncta deo non vincula non verbera pavebat christi vernula 5 saxo felix dux improbus puelle temptat animum armis munita fortibus nescit timere perfidum 6 hec mortis in equuleo flagris attrita concinit crucis nixa patibulo hostis tropeum sustulit 7 et bonum finem tribuens columba valde splendida ex eius ore prodiit viam polorum peciit |
Lauds H |
ad cuius urnam sistimus nobis adest cum gaudio omni colenda tempore 2 in hac die sed maxime hoc prosequi nos condecet qua membra linquens terrea perrexit ad celestia 3 exemplaque salubria nobis reliquit plurima que si sequamur strenue nos deviare non sinent 4 viri puelle parvuli morbis gravati pessimis eius rogatu redditi sunt sanitati pristine 5 laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paracleto in seculorum secula |
2nd Vespers H |
mundana linquens omnia christi sequens vestigia transivit ad celestia 2 ex nobili familia martyr processit iulia oriunda fuit carthagine splendore grandis africe 3 devicta tunc carthagine a barbarorum rabie insulam ducta corsice permansit brevi tempore 4 nam quod prefectus voluit eusebius hoc renuit decepto tandem callide respondit coram preside 5 cur felix saxo desipis quid vana verba loqueris non me revolvunt munera nec seva mortis vulnera 6 orare sprevit idola ancilla christi iulia iussa torqueri variis tormentis et suppliciis 7 dilaceratis artubus ab omni parte carnibus graphiis atque virgulis mamillis quoque virginis 8 pendens crucis patibulo preces mittit altissimo animam meam suscipe magne deus potencie 9 ei christus apparuit cum diras penas sustulit virtutum parans premia beata celi gaudia 10 emissus christo spiritus sanctorum choris iungitur cum triumphali laurea celorum scandit sidera 11 tulerunt corpus monachi ab angelis premoniti gorgone parant tumulum christe redemptor omnium 12 ornavit eam veritas spesque fides et caritas virtutes et nobilitas o lux beata trinitas 13 vexillum portat virginum sanctarum quoque martyrum florescit sicut lilia inter sanctarum agmina 14 omnes sanavit languidos in christi fide fervidos ad corpus sancte virginis consors paterni luminis 15 sit trinitati gloria quam deprecatur iulia que donet nobis gaudia per infinita secula |
Q H |
illustris desiderius fundavit hoc cenobium et sacravit monialium 2 in salvatoris nomine virginis quoque iulie arse regine precibus exultat celum laudibus 3 sacratum corpus iulie translatum iacet brixie ornavit illud splendide lucis creator optime 4 sanctorum multa corpora secum traduxit socia et martyrum et virginum deus tuorum militum 5 summo locavit gaudio regali monasterio dotato magno munere honore sancte iulie 6 felix letetur brixia dona tot ferens inclita sanctorum tenet corpora ducta per mundi climata |