By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding
category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
alma mater ecclesia sancti ioseph sponse marie adsunt sollemnia cuius gloriose preces ac pia suffragia nos tueantur semper et ducant ad celestia |
Vespers antiphon 2 |
a iacob erat sicut mattheus evangelista narrat sed filius eli a beato luca nuncupatur quia ei secundum legem debebatur |
Vespers antiphon 3 |
virginitatem suam ad honorem dei servare semper promiserat nisi deus aliter iubeat cui se totaliter commiserat |
Vespers antiphon 4 |
templi egreditur ut quicumque de domo david inconiugati inveniuntur singuli virgas siccas in manibus portent ut appareat miraculose cui virgo maria desponsari debeat |
Vespers (gospel) special antiphon |
doctus oraculo virge florentis ioseph viso miraculo atque columbe apparentis indicio iubet mariam tradi ioseph conubio ut impleatur divina dispensacio |
Matins I |
fulgent leta sollemnia christo devotis canticis sancta plaudat ecclesia |
Matins antiphon 1 |
virgo maria egregia rediit interim sponsus in bethlehem ad propria dispositurus cuncta nupciis necessaria |
Matins antiphon 2 |
virgo plena gracia nazareth properat septem virginum habens solacium angelica prestantur eidem obsequia |
Matins antiphon 3 |
templum sanctitatis virginali utero domus claritatis cuius custos assiduus fuit ioseph sanctissimus |
Matins respons 1 |
ad sponsam revertitur de sancto spiritu maria concepisse cernitur hesitanti ioseph angelus de celesti aula mittitur de filii arcano mysterio instruitur |
Matins verse 1 |
celesti preditus sponse sacrate venerator et custos sedulus |
Matins respons 2 |
sancto ioseph cum quiesceret dicens quod mariam in coniugem accipere non trepidet quod enim natum est in alma virgine de spiritus sancti existit munere |
Matins verse 2 |
maria virgo filium quem vocabis iesum salvatorem omnium |
Matins respons 3 |
peperit dei filium adsunt angeli collaudantes dominum pastores quoque properant ut cernant celeste mysterium magi adorant regem natum ostensum per stelle radium |
Matins verse 3 |
intemerate virginis vacat nati iesu et matris eius obsequiis |
Matins antiphon 4 |
cum maria et puero ut secundum legem mosaicam eum sistant domino offerentes pro ipso hostias creatori altissimo |
Matins antiphon 5 |
a parentibus suscipit puerum et ipse gestans eum in ulnis suis benedixit dominum |
Matins antiphon 6 |
cuncta legalia servantes humiliter mandata celestia |
Matins respons 4 |
per admonicionem angelicam puerum iesum accepit et matrem eius virginem mundissimam moram ibidem faciens curam gerit pueri et virginis donec per angelum monitus venit in terram sui generis |
Matins verse 4 |
ioseph sponsus marie et iesus matrem confovet in huius cursu vie |
Matins respons 5 |
david prosapia sanctitatis eius sequens gloriosa vestigia dignum effecit sponsum marie divina gracia |
Matins verse 5 |
virtutum fragrancia merita ioseph fulgent eximia |
Matins respons 6 |
arcana providencia quod ioseph custos esset virginis florens pudicicia quem divine gracie affluencia et munera repleverant celestia |
Matins verse 6 |
sanctum obsequium sic enim decebat tam benignum nutricium |
Matins antiphon 7 |
adest sponsi in transitu tendit ioseph ad bravium letus et gaudens spiritu |
Matins antiphon 8 |
suum baiulum qui sedule nutrivit ipsum parvulum dignum in celis sibi reddens premium |
Matins antiphon 9 |
sponsus marie virginis eterne vite poculum gustat de fonte luminis |
Matins respons 7 |
frequenter eruditus oraculis ioseph felicem se putat pro marie et iesu curis sedulis et devotis obsequiis |
Matins verse 7 |
et custos virginis sacris insistens mysteriis |
Matins respons 8 |
virginis de hac valle miserie fertur a sanctis angelis in sinum patriarche abrahe et celestis regni cum christo potitur optata requie |
Matins verse 8 |
adiunctus angelorum consorcio securus factus est de glorie celestis premio |
Lauds antiphon 1 |
in quo sponsus marie ab angelis suscipitur in beatorum requie |
Lauds antiphon 2 |
celi potitur gaudio scandit ad vite solium cum sanctorum consorcio |
Lauds antiphon 3 |
nos tueantur iugiter et ad regna celestia nos perducant feliciter |
Lauds antiphon 4 |
devotos suos protegat ab hostium insidiis atque virtute foveat |
Lauds antiphon 5 |
in ista die inclita qua sponsi patrocinia nobis fulgent et merita |
Lauds (gospel) special antiphon |
carnis deponit vincula adsunt sibi angelorum grata obsequia ipsumque deducunt ad quietis loca ubi expectant fideliter agmina celestia |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
regine virginum qui iesum educasti omnis creature dominum iam letus regnas in choro sanctorum agminum ora pro nobis assidue patrem luminum ut eterna luce fruamur in perpetuum |