By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Matins antiphon 1 |
quam agit ecclesia in ioannis apostoli preclare sollemnia empyrea summi poli qui novit mysteria |
Matins antiphon 2 |
in cena recubuit discipulorum nemini christus in hoc annuit quippe quod fas est virgini alii non congruit |
Matins antiphon 3 |
vox est evangelica qui de fonte dominico epotavit mystica quorum gustu vivifico plebs vivit catholica |
Matins antiphon 4 |
comparatur aquile virtutum excellencia lustrans inscrutabile verbum patris in gloria nullum habens simile |
Matins antiphon 5 |
crucis in patibulo adopcionis coluit matrem eius titulo ioannes qui preclaruit virginali speculo |
Matins respons 1 |
preco devotus et athleta ioannes doctor asie sub lege nova fit propheta dum apocalypsis dicta mundo pandit per sua scripta |
Matins verse 1 |
pre ceteris amavit amorisque nobilitas secrecius locavit |
Matins antiphon 7 |
ioannem preamatum et in patmos ergastulum iniuste relegatum revocat ad ephesios ad eius qui adventum laudes dicunt atque melos iubili in augmentum |
Matins respons 5 |
venas divini susurrii nobis tua prece aperi |
Matins verse 5 |
torrens inundans divinitus |
Matins respons 6 |
quo nec vates nec propheta volavit umquam alcius atque sine meta celi penetravit secreta |
Matins verse 6 |
ioannis eloquio dum transcendit carnis iura dicens in principio |