full office name: IOANNES of Bridlington (n1)
eccles: OSA
calendar: October 21
manuscript: 1 :ENottU Wollaton Ant. f.between 404v-412v {q} {Box 121}
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: g5.x
Matins: g.ggv{ig,g,ti}gsg{x,t,t}gsg{s,x,t}
Lauds: g4s.g
2nd Vespers: .g []
canonized: 1402
type of saint: confessor
geographical information: England
notes: confessor
Persons: Ioannis Ioannem Martha Rachelem Lia Ioannes

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Ioannis sollemnitas
digne celebretur
nobis dei filius
ut propicietur
Vespers antiphon 2
Floret in infancia
moribus maturus
clara dans indicia
qualis sit futurus
Vespers antiphon 3
Ut caro liberius
menti famuletur
claustrum intrat regulam
sanctam profitetur
Vespers antiphon 4
Mundo vite formula
puer secularis
fit professis regula
factus regularis
Vespers antiphon 5
Diversa officia
rexit prioratus
quorum dum industria
reformavit status
Vespers (gospel) special antiphon
Lucerna procerum
splendor ecclesie
solamen pauperum
cleri delicie
tua oracio
pater ecclesie
cives nos facias
celestis curie
 
Matins I
Exultemus domino
qui cuncta creavit
ioannem virtutibus
et signis ornavit
Matins antiphon 1
Indutum a domino
virtutum decorem
conventus concorditer
sumit in priorem
Matins antiphon 2
Factus prior extitit
martha et maria
rachelem prediligens
non despecta lia
Matins antiphon 3
Extra prudens sicut serpens
rexit per clemenciam
intus simplex ut columba
suspirans ad patriam
Matins respons 1
Quem malignus
spiritus adeo tenebat
obsessum quod rabiem
mentis incurrebat
fusa prece domino
ipsum expellebat
Matins verse 1
Et admirans populis
signum quod videbat
sic factum a domino
gracias reddebat
Matins respons 2
Ad ioannis tumulum
veniunt cecati
ubi fusis precibus
sunt illuminati
sic congaudet populus
eius sanctitati
Matins verse 2
Non auditur seculo
quod quis virum cecum
luminavit dominus
si non esset secum
Matins respons 3
Per ioannis sancta suffragia
nobis detur peccati venia
ut exuti carnis miseria
sibi iuncti simus in patria
Matins verse 3
Precamur iugiter eius instancia
nos dignos effici divina gracia
Matins antiphon 4
Plangit custos grangie
defectum annone
quam prior multiplicat
benediccione
Matins antiphon 5
Benedictus virginem
febris evanescit
et sospes efficitur
nec ultra languescit
Matins antiphon 6
Cadenti de culmine
rupis tendit manum
et ad terram dirigit
prece sua sanum
Matins respons 4
Patrem pacificum
pax semper sequitur
cuius ecclesiam
siquis persequitur
per pacienciam
eius devincitur
Matins verse 4
Qui hostis fuerat
amicus redditur
sic dei gracia
a cunctis dicitur
Matins respons 5
Claris splendet ioannes titulis
novis fulget signis miraculis
claudi vadunt proiectis baculis
Matins verse 5
Cecis datur lumen in oculis
hinc laus deo datur in seculis
Matins respons 6
Fracta navi maris discrimine
clamant naute iactati flumine
iuves pater tuo precamine
nos in isto mortis examine
Matins verse 6
Adest quidam in eius specie
salvans eos de maris rabie
Matins antiphon 7
Ut vas auri solidum
petris preciosis
ornatur a domino
factis virtuosis
Matins antiphon 8
Pro sanctis operibus
a plebe laudatus
peccatorum oleo
non est impinguatus
Matins antiphon 9
Tactus egretudine
qua deo migravit
mortis sue fratribus
horam nunciavit
Matins respons 7
Quidam carpentarius
dum per gradus graditur
lapso pede corruens
collum eius frangitur
ioanni cum lacrimis
dum plebs astans sternitur
Matins verse 7
Sancti viri meritis
vite restituitur
natura sic gracie
obedit et subditur
Matins respons 8
Mundo mundicie
dum vixit speculum
sic petulancie
retundat iaculum
quod eius anima
dum linquit seculum
non est polluta
per carnis stimulum
Matins verse 8
Cordis disposuit
sic habitaculum
quod mens non noverat de luxu scrupulum
Matins respons 9
Pie iesu creator omnium
per ioannis sanctum suffragium
cum districtum venit iudicium
te ostendas nobis propicium
Matins verse 9
Et post vite huius exilium
nobis dones perenne gaudium
 
Lauds antiphon 1
Vexatos a demone
qui ferri catenis
ligari non poterant
liberat a penis
Lauds antiphon 2
Morbus emicranei
fere excecavit
quem tactus sudarii
subito sanavit
Lauds antiphon 3
Dum contracte virginis
ioannes birretum
superponit capiti
malum est deletum
Lauds antiphon 4
Tergit lepre maculas
mundam reddit cutem
confert postulantibus
optatam salutem
Lauds antiphon 5
Collaudemus dominum
in sanctis quos fecit
qui eis demonia
et morbos subiecit
Lauds (gospel) special antiphon
Ioannes sanctissime
hospes graciarum
oppressis refugium
fons deliciarum
supplicantem populum
redde deo carum
ut post mortem habeat
visum dei clarum
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Pater amantissime
gemma confessorum
rutilans ut lucifer
in cetu sanctorum
nos ascribi supplices
sorti beatorum
et fore participes
gaudii celorum