full office name: IOANNES Baptista (n2)
edition: AH 26 #51
calendar:August 29
structure summary: Vespers: AE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: o.o
Matins: o.oio{op3}o3{op3}o3{op3}
Lauds: o5.o
2nd Vespers: .o [”]
type of saint: martyr
notes:martyr
Persons: Herodes Ioannem Ioannes Herodias Herodiadis Ioannis Marcianum Iuliani Marcello
Places: Galilee Sebaste Samaria Hierosolymite Arabia Elia Emissam Phenicie

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Verba viri sapientis
stimuli sunt imprudentis
et clavi fixi in altum
inde precursor domini
mortis datur examini
per turpis femine saltum
Vespers (gospel) special antiphon
Rex herodes metuebat
ioannem nam hunc sciebat
virum iustum sanctum pium
quo audito bona multa
fecit sed hec sunt sepulta
cum plus amaret vicium
miser enim desipuit
infelixque demeruit
eterne vite bravium
 
Matins I
Regem regum veneremur
ipsi semper modulemur
ut baptiste sociemur
Matins antiphon 1
Misit herodes rex manus
ac tenuit precursorem
quia vecors et profanus
fratris duxerat uxorem
Matins antiphon 2
Ioannes etenim dixit
huic non esse fas habere
coniugem fratris dum vixit
nec se illi commiscere
Matins antiphon 3
Herodias exhinc odit
sanctum et illi foveam
aperuit et effodit
sed hec incidit in eam
Matins respons 1
Ob vanam mundi gloriam
natalis rex memoriam
sui letus celebravit
et galilee iudices
tribunos atque principes
ad epulas invitavit
Matins verse 1
Principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus christum eius
Matins respons 2
Dum intrasset convivia
herodiadis filia
coram herode saltavit
et placuit principibus
simulque recumbentibus
tota domus cachinavit
Matins verse 2
Quoniam cor eorum vanum est respexerunt ad vanitates et insanias falsas
Matins respons 3
Herodes volens placere
puelle cepit vovere
illi prorsus se daturum
munus quodcumque peteret
si partem regni peteret
se nequaquam negaturum
Matins verse 3
Dilexit verba precipitacionis et loquebatur in idipsum
Matins antiphon 4
Illa matrem sciscitatur
quidnam esset petitura
herodias hanc affatur
non sit tibi regni cura
Matins antiphon 5
Sed caput ioannis petat
sic mulier impudica
quia sanctus mala vetat
mortis eius fit amica
Matins antiphon 6
Nec sensit huius racio
preoccupatus a morte
iustus in refrigerio
manebit felici sorte
Matins respons 4
Puella mox regreditur
caput ioannis petitur
ut afferatur in disco
ficte cepit rex tristari
verumtamen iubet dari
quasi rem de suo fisco
Matins verse 4
Concepit dolorem et peperit iniquitatem convertetur dolor eius in caput eius
Matins respons 5
Tunc misso spiculatore
baptista sanguinis rore
fuso martyr efficitur
decollatur in carcere
ab impiorum genere
mors eius parvipenditur
Matins verse 5
Estimatus est cum descendentibus in lacum factus est sicut homo sine adiutorio
Matins respons 6
Cum accepisset puella
caput latum in scutella
dedit illud matri sue
ipsa leta pro munere
non curavit de scelere
neque de futura lue
Matins verse 6
Nam hominem iniustum mala capient in interitu
Matins antiphon 7
Audierunt discipuli
beatissimi preconis
necem sui didasculi
triumphum quoque agonis
Matins antiphon 8
Et corpus eius tulerunt
cum summa reverencia
illudque sepelierunt
in sebaste samaria
Matins antiphon 9
In curriculo temporis
iuliani apostate
ossa sacrati corporis
gentiles sparserunt late
Matins respons 7
Cremantur loca iterum
et reliquias cinerum
sparserunt in auras venti
tabescentes invidia
pro insignium gloria
collata ingrate genti
Matins verse 7
Percussit dominus omnes adversantes ei sine causa dentes peccatorum contrivit
Matins respons 8
Sed deus factor omnium
ad suorum solacium
fecit prorsus non privari
tantis orbem reliquiis
nec passus est ab impiis
fidelium spem frustrari
Matins verse 8
Memor congregacionis sue quam possedit ab inicio
Matins respons 9
Dum ossa sacra tollerent
ut ea flammis urerent
quidam hierosolymite
ammixti colligentibus
nonnulla his torpentibus
occulebant sollicite
Matins verse 9
A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
 
Lauds antiphon 1
Truncato in arabia
precursore tumulatur
caput eius in elia
que ierusalem vocatur
Lauds antiphon 2
Illuc orandi gracia
duo monachi venerunt
sub principis monarchia
quem marcianum asserunt
Lauds antiphon 3
Iisdemque baptista christi
caput suum revelavit
sed hoc perdiderunt isti
et eorum spes nutavit
Lauds antiphon 4
Nam dum incauti nimium
circa commissum fuere
talis thesauri precium
meruerunt non habere
Lauds antiphon 5
Post hec vero fit perlatum
in emissam phenicie
et in urna conservatum
sub terra nimis impie
Lauds (gospel) special antiphon
Illuc denuo monstratur
qui in specu morabatur
marcello cuidam abbati
transfertur honorifice
ab eodem pontifice
qui preerat civitati
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Preco superni iudicis
precursor summi vindicis
paranymphus sponsi veri
multa passus ludibria
triumphavit per omnia
nec potuit aboleri
domus in petra posita
nam iusti recordacio
pigmenti composicio
ut mel dulcis et musica
in vini convivio