full office name: IOACHIM & ANNA (n1)
edition: AH 26 #48
calendar:July 25
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
Hours (little hours): A4
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: voogg.i
Matins: f.gog{gl,lh,fl}ogg{il,ol,lh}ggf{v,il,gl}
Lauds: ggo3.v
Hours (little hours): lvlg
2nd Vespers: .v [”q]
type of saint: patriarch confessor, mother of Mary
notes:Christ:
Persons: Ioachim Nathan Aaron Levi

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
O ioachim laudabilis
et anna venerabilis
presens nostra laudacio
sit vobis supplicacio
ut per vos liberemur
a malis et salvemur
Vespers antiphon 2
Hi res suas quas habebant
in tres partes dividebant
templo sibi pauperibus
rectis divisionibus
bonis oblacionibus
Vespers antiphon 3
Sic deo sancte vixerunt
prole tamen caruerunt
per annos quasi bis denos
ob hoc sibi luctu plenos
Vespers antiphon 4
Hi a sacerdotibus
ob hoc obiurgati
quod fructum non fecerunt
prolis deitati
sed a dei angelo
pie consolati
sunt quod natam gignerent
mundi salvatricem
nostram caram dominam
dei genetricem
Vespers antiphon 5
Hi promissionibus
plene iucundati
collaudabant dominum
et ut pietati
sue non concilient
ipsi sunt rogati
Vespers (gospel) special antiphon
Avete et salvemini
gaudete et letamini
orti de radice iesse
felices parentes marie
ioachim et anna
post longam sterilitatem
sancto angelo vobis
promittente fecundacionem
ex vobis prodiit virga
virgo dulcissima maria
que sola sustentat
nostre miserie ruinam
celebrantibus ergo
vestri memoriam
nobis impetrate graciam
et misericordiam
 
Matins I
Deo cuncti iubilemus
qui cuncta creavit
qui in celis ioachim
et annam beavit
Matins antiphon 1
Parentes christifere
deo placuerunt
nam in eius legibus
semper studuerunt
Matins antiphon 2
Disciplinam tenuerunt
deo semper servierunt
bona summa meruerunt
Matins antiphon 3
A deo precogniti
sunt et premati
pio quoque domini
vultu presignati
Matins respons 1
Felices felicibus
sunt ex genitoribus
ioachim et anna
quorum nata dignior
cunctisque beacior
nobis dedit manna
Matins verse 1
Nati regali
stirpe quoque pontificali
Matins respons 2
Stirpe david clara
ioachim ioseph generati
nobis divina
prestent modo dona rogati
Matins verse 2
Hi sunt mirandi
virtutibus ac imitandi
Matins respons 3
Inter plures natos david
nathan numeratur
quo descendit ioachim
quo maria datur
Matins verse 3
Stirpe sed ex aaron
descenderat anna beata
Matins antiphon 4
Mane deo astiterunt
bona cuncta didicerunt
et in his exercitati
sunt in celis collocati
Matins antiphon 5
Domine tu gloria
magna coronasti
parentes christifere
vereque beasti
Matins antiphon 6
Parentes christifere
sunt immaculati
verisque virtutibus
valde decorati
hinc in tabernaculo
dei collocati
Matins respons 4
Hi quidquid habuerunt
et poterant habere
in tria diviserunt
et sic distribuere
templo sibi pauperibus
istis divisionibus
peroptime vixerunt
Matins verse 4
Sancte vixerunt
ut eos patres docuerunt
Matins respons 5
Patriarcharum semine
prophetarum origine
regum atque pontificum
genus vernat magnificum
unde virgo concipitur
que christi mater eligitur
Matins verse 5
Nobilis et clara
stirps est domino quoque cara
Matins respons 6
Stirps david atque levi
plus digni plus et amati
semper coniugia
fuerant miscere parati
hinc et cognati
fuerant quasi iure notati
Matins verse 6
His ioachim natus
fuit anna iosephque beatus
Matins antiphon 7
Sperantes in domino
semper conservantur
his et deus adheret
ne commoveantur
Matins antiphon 8
Parentes christifere
iustos atque rectos
condecet laudacio
veluti perfectos
Matins antiphon 9
De virtute in virtutem
gressus direxerunt
dei matrem virginem
tandem genuerunt
Matins respons 7
Per multos annos steriles
hi duo permanserunt
hinc preces lamentabiles
deo sepe fuderunt
per dei tandem nuncium
letum sumpserunt nuncium
de sibi danda nata
Matins verse 7
Quam matrem christo gignerent
qua patefacta fierent
nobis regna beata
Matins respons 8
Regia stirps et pontificalis
lege vetusta
sueti contrahere
fuere conubia iusta
?Sueti [alt: ?]
Matins verse 8
Ex his sunt nati
ioseph atque maria beata
Matins respons 9
O beate ioachim
et anna beata
laudes et servicia
nostra deo grata
sint et vobis petimus
atque postulata
conferatis commoda
regnaque beata
Matins verse 9
Vox prece pulsamus
ut salvemurque rogamus
 
Lauds antiphon 1
Dominus christifere
parentes decorem
induit sanctissime
vite dans nitorem
Lauds antiphon 2
Iubilemus domino
lete serviendo
marie parentibus
iuge congaudendo
Lauds antiphon 3
Deus in te sperantibus
et ad te vigilantibus
pro marie parentibus
adsis momentis omnibus
Lauds antiphon 4
Deo nos benedicimus
quod marie parentibus
virtutum dedit munera
qui nobis pacis federa
det atque regna supera
per eorum precamina
Lauds antiphon 5
Deum collaudent omnia
pro parentum memoria
marie quorum precibus
summis iungamur civibus
Lauds (gospel) special antiphon
Benedictus in eternum
solus deus omnium
qui suorum pia vota
suscipit fidelium
dum parentes theotoce
tales fecit laudibus
iungeret et sociaret
ipsos summis civibus
 
Prime antiphon
Ioachim et anna sunt
et erant beati
viis suis omnibus
ut immaculati
et domino grati
bona nunc precare parati
Terce antiphon
Legem dei retinebant
scriptam suis cordibus
et se semper exercebant
in bonis operibus
hinc christiferam gignebant
nutricem fidelibus
Sext antiphon
Parentes christifere
numquam defecerunt
in dei complacitis
sed semper creverunt
hinc poterunt prestare suis
bona que modo querunt
Nones antiphon
Dei mirabilia
valde sunt scrutati
et sic plene mentibus
sunt illuminati
quod et nobis ut fiat
ipsi sint rogati
ut eternis gaudiis
fruamur beati
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Avete sancti ioachim
et anna generosi
vos nos qui vestris laudibus
nunc sumus studiosi
bonis ditetis omnibus
et sitis graciosi
nobis et in auxiliis
per cuncta copiosi