By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding
category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
urbs tarentasie bone gens indolis schola iusticie dum vacas idolis atque spurcicie mittitur ad te iacobus |
Vespers antiphon 2 |
mundo placens deo gratus arelati presulatus tunc tenebat apicem |
Vespers antiphon 3 |
fuit mos gentilium figmenta sculptilium tamquam deos colere |
Vespers antiphon 4 |
propter causam huius rei paganorum flens errorem mittit verbi largitorem |
Vespers antiphon 5 |
quod non fert hostis improbus per fines tarentasie fana fiunt ecclesie |
Vespers respons |
suscitans famulum precibus publice reserans tumulum quem per quatriduum mors secum collocat non est ambiguum iacobus revocat |
Vespers verse |
|
Vespers (gospel) special antiphon |
flos archipresulum pastor sollicitus et gregis speculum convertit primitus ad fidem populum in tarentasia |
Matins I |
persolvamus laudum iura christo regi cuius legi nos subegit iacobus |
Matins antiphon 1 |
genere nobilis respuens prospera vite volubilis decorem patrie desiderabilis dilexit |
Matins antiphon 2 |
arma milicie peragrat exulans fines provincie carnis luxuriam frangit esurie nimia |
Matins antiphon 3 |
fit catechumenus baptismi graciam suscipit protinus per quam abluitur quodlibet facinus hominis !Catechumenus [alt: ?] |
Matins respons 1 |
iacobi sollemnia solvens iura sui moris celebret ecclesia per quem portat salvatoris iugum tarentasia |
Matins verse 1 |
|
Matins respons 2 |
coruscans miraculis dum ieiunos refocillat auditores epulis gloriosus invenitur circumquaque populis |
Matins verse 2 |
|
Matins respons 3 |
virtus et miracula lirinensi depulerunt draconem ab insula ubi tandem monachorum fiunt habitacula |
Matins verse 3 |
|
Matins antiphon 4 |
ligna trahens domus nove bovem pigrum tardi cursus coram multis vorat ursus |
Matins antiphon 5 |
supervenit fecit mirum increpatum velut ioco iunxit ursum bovis loco |
Matins antiphon 6 |
trabes brevis in structura dum vir dei deprecatur quinque pedes augmentatur |
Matins respons 4 |
regni movens imperia cuius erat noticia iacobo necessaria |
Matins verse 4 |
|
Matins respons 5 |
nivis ponit et glaciem ut discat urbis seriem regnantis adit faciem |
Matins verse 5 |
|
Matins respons 6 |
velut durata frigore estus attacta robore frigidior est marmore |
Matins verse 6 |
|
Matins antiphon 7 |
iacobus et ceteri dolet hinc demonium et tortores inferi moliuntur iacobum et sequaces ledere sed omnino reprobi suo cadunt vulnere |
Matins antiphon 8 |
querentes umbraculum umbre beneficio se committens paululum nivis miser baiulus dum vult requiescere ei studet emulus ocellum eruere |
Matins antiphon 9 |
corvus nequam asino ereptum restituit dispensante domino asinus recuperat interventu iacobi quod ante perdiderat hostis arte reprobi |
Matins respons 7 |
uniti glutino letum iter agunt in domino cuncti valent cuncta sunt prospera dei vivunt protecti dextera |
Matins verse 7 |
|
Matins respons 8 |
rectoris omnium egritudo subintrat febrium ad honorem ignoti presulis infirmatur quidam ex famulis |
Matins verse 8 |
dominus dirigit iustos |
Matins respons 9 |
tristis et anxius de confratris salute dubius iter agens plorans ingreditur et suspirans pie conqueritur |
Matins verse 9 |
|
Lauds antiphon 1 |
nulli compaciens cum deo placuit languidus moriens emisit spiritum |
Lauds antiphon 2 |
pro salute fratris orans affligit se crebro plorans pro sodalis absencia |
Lauds antiphon 3 |
monet nivem recipi princeps ira tumidus tamquam canis rabidus servum dei impetit |
Lauds antiphon 4 |
nec respondens quidquam ei in commune princeps ictus diris penis est afflictus |
Lauds antiphon 5 |
et dat offense veniam prostratum suis genibus sanat fugatis febribus |
Lauds (gospel) special antiphon |
causam percipiens non tenax muneris munera largiens cendronum prebuit villas et alia que poni voluit in privilegia |
2nd Vespers respons |
fit presagus sue mortis eapropter honoratum querit apud arelatum |
2nd Vespers verse |
per celestes gradus vie celo mittunt animas |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
infirmus obierat flet decus antistitum quem semper amaverat demum tumbam adiens dat ploratus cum lacrimis sepultus hoc audiens procedit ab intimis |