By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
huberti memoria nos ipsius preditati corporis presencia consurgamus excitati in eius preconia |
Vespers antiphon 2 |
ritus adulescencium militari cingulo sese precingens nobilis in armorum est habilis usu placens populo |
Vespers antiphon 3 |
turriti regis tempore regalis palacii comes insignitus in doctrinis eruditus litteralis studii |
Vespers antiphon 4 |
castitatem coluit quam iussus erat ducere uxorem sic habuit quod iura tori petere coniugalis horruit |
Vespers antiphon 5 |
promptum ad maliciam quam cum ferre non poterat secessit in austriam ubi rex pippinus erat sic reliquit franciam |
Vespers respons |
morum virens plantula summi regis te collaudant frequenter miracula hostis seva da prudenter precavere iacula |
Vespers verse |
vitam prece sedula |
Vespers (gospel) special antiphon |
hodie leodii presens corpus veneretur presulis eximii ut eidem suffragetur ope patrocinii |
Matins I |
iubilemus pariter quem civium supernorum hymnus laudat iugiter quibus iunxit apex morum hubertum sollemniter |
Matins antiphon 1 |
iuvenis egregius et lambertum agnosceret morari vicinius traiectum ut hunc cerneret descendit velocius |
Matins antiphon 2 |
dato pacis osculo sic in eius hospitatur comes habitaculo ei quoque commendatur caritatis vinculo |
Matins antiphon 3 |
eiusque consilium post tocius reperiri mutatus in alium virum comes et sortiri cleri vult consorcium |
Matins respons 1 |
lamberti vir memoratus moribus imbuitur divino rore rigatus celitus instruitur modo lege dei meditatur |
Matins verse 1 |
domino servire paratus |
Matins respons 2 |
post hec festinat adire limina sanctorum petri paulique subire ut per eos valeat cum christo fedus inire ?Limina [alt: ?] |
Matins verse 2 |
a proposito resilire |
Matins respons 3 |
rome dum sciret adesse illi lambertum dodonis nunciat esse occisum telis quoniam fuit ore fidelis |
Matins verse 3 |
superinducte mulieris |
Matins antiphon 4 |
est tungrorum regio grave damnum consecuta lamberti martyrio extat prorsus destituta pastoris solacio |
Matins antiphon 5 |
corpus pape sergii dormienti ipsa hora predicti martyrii apparuit sine mora angelus consilii |
Matins antiphon 6 |
divina relacio rem huberti patefecit dormienti sergio argumentum his subiecit baculi translacio |
Matins respons 4 |
monitis parere probatur mitra pontificis hubertus condecoratur sic gerit hubertus insignia pontificatus |
Matins verse 4 |
est a dodone necatus |
Matins respons 5 |
lamberti martyris iste presul succedit et in eius sede resedit qui peregre venit mitratus ab urbe recedit |
Matins verse 5 |
illi quem gracia lenit |
Matins respons 6 |
et sanguine clarus avorum servet ab illicitis nos actibus atque pravorum nos faciat monitis attentos eloquiorum |
Matins verse 6 |
hubertus semita morum |
Matins antiphon 7 |
sparsas oves congregat et ad bonarum ovium gregem illos aggregat pietatis officium nulli prorsus denegat |
Matins antiphon 8 |
salutari baculo et confractas solidabat caritatis vinculo egrotantes sustentabat spiritali pabulo |
Matins antiphon 9 |
horum quibus prefuit oppressorum sublevator illis numquam defuit infirmorum visitator quibus semper adfuit |
Matins respons 7 |
corpus debere resolvi ac animam novit de carnis carcere solvi transiit ad claram lamberti martyris aram |
Matins verse 7 |
se commendavit eidem |
Matins respons 8 |
quam petri laude dicavit albini peciit altare quod ipse sacravit ante quod extensus est christum flendo precatus |
Matins verse 8 |
est tumbam corpore mensus |
Matins respons 9 |
oculos direxit ad astra hec precabatur iam cogor languida castra corporis exire mortis quoque claustra subire |
Matins verse 9 |
sic fertur ad astra levasse |
Matins Q |
proles insignis prosapie tocius cultor mundicie iubar preclarum ecclesie resides hodie in throno glorie frueris requie celestis patrie noxas nostras clementer dilue atque nostris precibus adnue |
Lauds antiphon 1 |
anno sexto decimo sibi dari vas honoris placuit altissimo et levari ossa foris cum honore maximo |
Lauds antiphon 2 |
gloriosi corporis nullum sensit detrimentum vetustate temporis sed illesum est inventum os cum membris ceteris |
Lauds antiphon 3 |
de regali solio cum uxore tunc exivit relicto palacio ad videndum hunc transivit plenus magno gaudio |
Lauds antiphon 4 |
de sepulchro sustulit sacrum corpus prelibatum et cum hymnis detulit ad altare consecratum et in altum sustulit |
Lauds antiphon 5 |
cum suis proceribus ecclesiam hanc ditavit magnis facultatibus sic in suis honoravit hubertum muneribus |
Lauds (gospel) special antiphon |
creatoris omnium que huberto tuum prestas hodie palacium cuius virtus et potestas non habet inicium in qua nulla fit egestas sed ubertas omnium |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
aulam a te primitus tue quoque subarrhatam sepulture dotibus et corpore consecratam serva tuis precibus atque plebem congregatam hic in tuis laudibus |