By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
in qua celi sublimitas suscepit honoratum pro regno nicomedie regni celestis hodie recepit principatum |
Vespers (gospel) special antiphon |
preconiis et laudibus confessor honoratus quem christus honor previus honoravit sublimius honore presulatus hic in columna flammea previsus fuit antea parentibus quam natus |
Matins I |
laudemus exaltatum qui tanta per miracula sublimat honoratum |
Matins antiphon 1 |
in mundi fausto positus eius fugit ruinas parentes habens regios a fide christi devios flos fulsit inter spinas |
Matins antiphon 2 |
sub custode christicolis servatur alienus christi tamen noticia datur in silva regia dum mendicat egenus |
Matins antiphon 3 |
instruendum caprasio tradit filium regis qui dum cervum insequitur ad audiendum ducitur verba divine legis |
Matins antiphon 4 |
pater parat in genitum dolosas questiones sed lux in nube claruit incutitur nec timuit frivolas raciones |
Matins antiphon 5 |
relicta tandem patria caprasium sectatur perveniunt per equora ad ravennata litora ibique baptizatur |
Matins antiphon 6 |
iubetur apostolica iacobi visione mox iter ut arripiat et carolum eripiat de dura capcione |
Matins antiphon 7 |
virtutes et miracula frequentat vir divinus tactu cuius erigitur et sospitate fruitur debilis anolinus |
Matins antiphon 8 |
penetrat fratris anima tristatur honoratus inde transit caprasius remansit solitarius amens et desolatus |
Matins antiphon 9 |
et macerant verberibus tres eum manichei serpentum in pericula in lirinensi insula exponunt virum dei |
Lauds antiphon 1 |
primus existens incola insule lirinensis crevit semper in melius refulgens velut radius virtutibus immensis |
Lauds antiphon 2 |
crescit nova plantacio sanctorum monachorum fama discurrit longius visu probat eugenius papa mores illorum |
Lauds antiphon 3 |
per hunc se petit sedulo vesianus iuvari ad arelatum properat divisumque accelerat populum adunari |
Lauds antiphon 4 |
ad vesiani tumulum oraturus accessit obtulit sacrificium et defunctorum omnium vox amen bis expressit |
Lauds antiphon 5 |
a clero mox et populo pontifex est electus sed qui faustum reliquerat talibus non obtemperat donec fuit correctus |
Lauds (gospel) special antiphon |
mire decoratus refulsit in populo presul honoratus qui vivens in seculo vir summe beatus ignis in vehiculo fratrum in capitulo stetit transportatus |
Prime antiphon |
honore tanti viri qui defunctorum meruit clamore sepeliri |
Terce antiphon |
curam commissi gregis fuit semper proficiens in laude summi regis in terris iam incipiens vitam celice legis |
Sext antiphon |
honoratus instabat tamquam omnium famulus omnia preparabat |
Nones antiphon |
honoratus honore qui signis et miraculis refulsit in stupore |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
honoratus tam ardua non rara sed assidua prepollens pietate quam ceca pauper vidua dum pulsat prece flebilis pro nato vir laudabilis pressus anxietate captivari non renuit sed se pro illo prebuit miranda caritate |