|
|
Vespers antiphon
|
Festa pii imperatoris henrici tota devocione veneremur ut apud dominum qui summe pius est meritis et precibus eius adiuvari mereamur
|
Vespers (gospel) special antiphon
|
Chorus nove ierusalem in laude regis summi congratuletur nove proli catholice matris beato henrico digno confessori quo pro nobis in celis exorante rex et pastor in terris christe nos miseros respice
|
|
Matins (gospel) I
|
Venite iubilemus gracie que in preclaro confessore lumen accendit sancte ecclesie
|
Matins antiphon 1
|
Secus fluenta divinorum verborum deo carus henricus quasi lignum florens plantatur sicque quasi splendidis virtutum fructibus ampliatur
|
Matins antiphon 2
|
Rex sacer iste que dei sunt intellexit serviens que domino in timore sanctum intellectum ad opus vite perduxit
|
Matins antiphon 3
|
Salus altissima sancti huius semper est gloria que caput eius gracia virtutum exaltavit et provectum cum populo suo benedixit
|
Matins respons 1
|
Cultor christi non fictus dux bavarie henricus ad titulum sancti emmerami mirifico divinitus presagio perdocetur
Quo ad fructum iusticie arcius excitatur
|
Matins verse 1
|
Vidit enim contra se post sex prenotatum sed quid pretenderet tunc ignotum
|
Matins respons 2
|
Exaratos sed signatos apices coniecturis dux ventilat
Qui suspectus hunc per numerum de obitu eius dies menses annos sex in virtutum fructu accumulat
|
Matins verse 2
|
Sexto anno presagium resolvitur dux regno preficitur
|
Matins respons 3
|
Illustrem virum gemine nobilitatis christi confessorem laude personemus
Floruit enim tam christiana religione quam generosa seculi dignitate
|
Matins verse 3
|
Preventus spiritus sancti rore fructum dedit ex fidei germine
|
Matins antiphon 4
|
Vite celestis amatorem sanctum suum dominus mirificavit unde sacrificium iusticie sacrificavit
|
Matins antiphon 5
|
Letetur in te rex iusticie qui sperat in te letabitur sanctus tecum quia per te inhabitabitur in eternum
|
Matins antiphon 6
|
Christi confessorem beatum laudemus gloria et honore coronatum qui sub falsa corona vera quesivit premia
|
Matins respons 4
|
Trabeatus investitura rex nobilis vigilanti corde lineam advertit condicionis
Et licet omni regno spectabilis spiritu tamen futuris exercetur in premiis
|
Matins verse 4
|
Attendit redemptorem suum infra omnes humilitate supra omnes maiestate
|
Matins respons 5
|
Cum adisset causa religionis rex beatus montem cassinum experitur visione corpus sancti benedicti non translatum cuius sanctitatis testimonio solvitur quo laborabat calculo
|
Matins verse 5
|
Excitatus rex manu calculos tenuit donariis multis recompensavit donum quod accepit
|
Matins respons 6
|
Iam sacri principis fama propagatur hostes fidei iugo christi per eum subduntur regno rebelles edomantur fundantur ecclesie
Et marsipolis in sui restauracione gloriatur
Perenni summittit [alt: vq Folz "per eum subduntur"]
|
Matins verse 6
|
Ubi et calicis ablucio solito more sumendo differtur in mane sanguis effecta
|
Matins antiphon 7
|
Ingressus sine macula sanctus iste prefulsit iusticia in amore proximi christo obedivit et in monte sancto eius requiescit
|
Matins antiphon 8
|
Rector rerum altissime in tua virtute letabitur rex cuius cordis desiderium replesti benediccione dulcedinis augens fructum meritorum
|
Matins antiphon 9
|
Montem ascendit domini vestigia imitatus humilitatis iesu christi merito enim exaltabitur qui pro christo humiliatur
|
Matins respons 7
|
Crescente sub prestante principe regni victoria et gloria servo christi barbaries cessit hungarica qui sororem suam stephano regi copulavit
Et gentem conversam per fidem et baptismum ecclesie consignavit
|
Matins verse 7
|
Salvatur vir infidelis per mulierem fidelem
|
Matins respons 8
|
Eterna tactus et tractus sapiencia rex beatus castitatis emulus matrimoniale ius despexit sed consortem thalami adulterii suspicio maculat
Cui locum evadendi iudicium principum decreta tollebat
|
Matins verse 8
|
Constans regina de obiectis universo candentis ferri vomere deducitur ab illatis iniuriis victrix expurgata
|
Matins respons 9
|
Converso ad summum studio propagande religionis christiane deo devotus princeps ecclesie babenbergensis sedam fundat
Quam prediis ministerialibus ornamentis exaltat
|
Matins verse 9
|
Cursu tandem consummato felici spiritu celum ingreditur corpus infundata sede collocatur
|
|
Lauds antiphon 1
|
Spectate clerum discipline sanctus dei fundate previdit ecclesie qui sublatus de terris multis se vivum monstrat miraculis
|
Lauds antiphon 2
|
Diffidentes quidam de beati confessoris sanctitate cecitate flagellantur qui confusi et confessi diffidenciam divinam meruere clemenciam
|
Lauds antiphon 3
|
Furtis reus multiplicis custos ecclesie nocturna visione pro reatu flagellatur correptusque corrigitur
Correctus [alt: vq]
|
Lauds antiphon 4
|
Clauda femina a mensa regis pascebatur quo migrante ad dominum ad sepulchrum eius clauda sanatur
|
Lauds antiphon 5
|
Hac vita sancto decedente germanus eius cassare contendit quod fraternus amor in decore domus dei confecit sed nefandi excursus ultores geminos per verbera acerrima experitur et conceptus error annulatur
|
Lauds (gospel) special antiphon
|
Benedictus dei filius oriens ex alto cuius ortu sanctus dei henricus illustratus ad viam pacis dirigitur mundanis umbris et regnis regno eternali in solio iusticie confirmatur
|
|
2nd Vespers (gospel) special antiphon
|
Hodie felici cursu regni et vite splendida administracione completo inclitus christi confessor de gradu gradum ascendit de terreno tribunali celum conscendit sacro eius interventu rex regum christe armis gracie tuearis nos eius confidentes in meritis
|