By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
dei providenciam que attraxit cum honore hemmam sibi famulam ut per eam quam terrene dedit vite graciam nobis quoque sempiterne largiatur gloriam |
Vespers (gospel) special antiphon |
meritorum premio cum fideli plena laude que convivas domino in hoc festo memorare tibi supplicantibus regem celi mitigare pia tuis precibus |
Matins I |
deum fontem pietatis ipsum nobis ut placemus concinentes adoremus |
Matins antiphon 1 |
hemma clara genere fontem sapiencie suxit matris ubere |
Matins antiphon 2 |
inventutis postquam florem vertit fructus in odorem spem amplectens et timorem |
Matins antiphon 3 |
in amoremque mutatur dum cor eius sublimatur eo quo sol illustratur |
Matins respons 1 |
manu deo munera lingua preces corde votum in perseverancia ut leticiam sanctorum meteret in gloria |
Matins verse 1 |
quia multa spe speravit nec spes eam defraudavit |
Matins respons 2 |
spectans cordis oculo nec amplectens illud vane clam horarum thalamo immo carum querens mane unguendum diluculo |
Matins verse 2 |
mente probans esse gratum facto reddens confirmatum |
Matins respons 3 |
huius festi domina regem regum quia vales ut nos celi curia iustis reddat coequales relaxando crimina |
Matins verse 3 |
tua laude congaudentes et virtute confidentes |
Matins antiphon 4 |
largitate socia morumque constancia fulsit dei gracia |
Matins antiphon 5 |
die nocte nec vacavit aut egenis ministravit aut orando vigilavit |
Matins antiphon 6 |
hanc attendens dominus et virtutum dotibus ditavit uberius |
Matins respons 4 |
pertransire maria hic terrarum ut sacrarum visitaret limina infra gnara mente clara struxit hospitalia |
Matins verse 4 |
non elate sed decenter consummavitque prudenter |
Matins respons 5 |
gaudet digna munere viduali coniugali queque vixit ordine bina lege christo rege fruens grata subole |
Matins verse 5 |
cuique sua condonavit et pre cunctis quem amavit |
Matins respons 6 |
intellectum didicit summum bonum esse donum hoc qui deum diligit toto nisu voce visu caritatem peciit |
Matins verse 6 |
hoc operibus ostendit dum virtutem apprehendit |
Matins antiphon 7 |
tecta regis ut glorie nupciali chlamyde mensam possit accedere |
Matins antiphon 8 |
hic miseris solacium fecit ut convivium celi gustaret centuplum |
Matins antiphon 9 |
corde nitet redimita quam invenit in hac vita sibi auro conquisita |
Matins respons 7 |
sinu leta condidit tandem bene propalatum misit quod emicuit largitoris ob mandatum nec latere potuit |
Matins verse 7 |
lucerna palam posita decet et non abdita |
Matins respons 8 |
veritatis que precepto liquit oblectamina mundi cuncta domino credens vivit iam gavisa fructu centenario |
Matins verse 8 |
quare sequens hunc adivit et accepit quod petivit |
Matins respons 9 |
et sublata pie mundat docet eciam mundata docta spiritu fecundat amat enim fecundata ut amata sibi iungat |
Matins verse 9 |
donat cuncta bona gratis in virtute caritatis |
Lauds antiphon 1 |
decet ab hominibus que iam plene sublimari scitur in celestibus |
Lauds antiphon 2 |
mutis vocem reddere cecis visum claudis gressum atque surdis sapere |
Lauds antiphon 3 |
in gurcensi cathedra visa est et aliunde quo donavit predia |
Lauds antiphon 4 |
qui suis pauperibus favens instruit benigne fidelis virtutibus |
Lauds antiphon 5 |
nostri vice dominum quo amore deprecantes nobis celi gaudium |
Lauds (gospel) special antiphon |
est celorum dominus qui dilectis dat in celis gloriam fidelibus et pro illis fit terrenis pius ac propicius o fidei devocio corda fruens intima o spei consolacio grata movens gaudia o fugida dileccio multa donans premia veni reple viscera voto suavi facias nos cum hemma sedula laude dare gracias sibi in cuncta secula qui manet vera caritas |