full office name: HADRIANUS (n1)
edition: AH 25 #4
calendar:March 04
structure summary: Vespers: A5RE
Compline: E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: voovs{ls}.i
Compline: .v
Matins: v.iiv{iv,o,lv}v3{iv,nv,i}o3{o,v,vf}
Lauds: vglgg.i
2nd Vespers: .i [”q]
type of saint: martyr
notes:martyr
Persons: Hadriano Maximiani Hadriane Hadriani Maximianus Hadrianus Maximiano Nathalia
Places: Constantinopolim

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Letare plebs catholica
deumque magnifica
pro pietatis gracia
hadriano prestita
Vespers antiphon 2
Qui de stirpe nobili
secundum statum seculi
eius traxit originem
hunc suum fecit militem
Vespers antiphon 3
Maximiani tempore
pugnavit invictissime
quod superavit lividam
quam gesserat perfidiam
Vespers antiphon 4
Hic fuit admirabilis
aspectu delectabilis
totus morigeratus
Vespers antiphon 5
Sed his cunctis preditus
sprevit ea penitus
et mundi principatus
Vespers respons
Benedictus dominus
sit qui suam graciam
hadriano contulit
miramque efficaciam
sortem mundi spernere
et celica diligere
Vespers verse
Divitesque nobiles
per hanc normam discite
gestus vestros fragiles
in forciores vertere
Vespers (gospel) special antiphon
O beate martyr christi
qui credendo meruisti
fieri quam plurium
possessor premiorum
tu pro nobis pater pie
roga regem venie
ut post hec exilia
det nobis vera gaudia
 
Compline (gospel) special antiphon
Sancte hadriane
martyr christi preciose
adesto nostris precibus
pius ac propicius
 
Matins I
Regem regum veneremur
nos de corde fragiles
ut per actus confortemur
hadriani vigiles
Matins antiphon 1
Ab ore nostro suscipe
iesu christe vota
ad honorem martyris
hadriani mota
digna cuius memoria
Matins antiphon 2
Maximiani tempore
cesaris iniqui
paganorum plurimi
sunt arcessiti
ut fiat idolatria
Matins antiphon 3
Inter quos quidam fuerunt
qui fidem catholicam
sollerter tenuerunt
timentes supplicia
Matins respons 1
Dum ad idolatriam
tendunt pagani
renituntur plurimum
quidam christiani
dicentes ignominiam
sane mentis pessimam
Matins verse 1
Et verum deum asserunt
christum deos respuunt
suorumque familiam
Matins respons 2
His actis maximianus
furit hinc et fit insanus
iubens ut hi trucidentur
ac flagellis verberentur
de nervorum funibus
inflictis suis cutibus
Matins verse 2
Gaudet cohors dure cesa
fide manens sed illesa
delectat cruciatibus
Matins respons 3
O mira clemencia
dei salutaris
de nostra convertencia
qui semper gloriaris
da robur fer auxilium
nobis convertendi
et pro delictis gravibus
tempus penitendi
ut post vitam civibus
colletemur celitibus
Matins verse 3
Quibus nunc laus est perennis
status viteque sollemnis
dulce ministerium
Matins antiphon 4
Hos affligi quando vidit
hadrianus inquisivit
que spes foret premii
pro tanta vi supplicii
Matins antiphon 5
Quorum unus sic respondit
deus nobis hec abscondit
neque pandit homini
civis honores celici
Matins antiphon 6
His iam dictis se prostravit
annotarique rogavit
illis in suppliciis
pro talibus diviciis
Matins respons 4
O quam mira
viri professio
o quam magna
dei concessio
hic solo verbo credidit
quod in discendo docuit
Matins verse 4
Benedictum nomen dei
qui sic miseretur rei
et ad fidem imbuit
Matins respons 5
Huius pro martyrio
sis nostra salvacio
iesu pie christe bone
nos consortes fac corone
tu vite perpetue
Matins verse 5
Qui convertis peccatores
effice nos meliores
tue luce gracie
Matins respons 6
De cuius conversione
quando cesar intellexit
ingenti plenus mocione
verbis sevis hunc correxit
putans per demonium
effectum tam erroneum
Matins verse 6
Qui resistit maximiano
actis et exemplo sano
verum deum astruit
quem cesar falsum arguit
Matins antiphon 7
Hadrianus fide plenus
vane spei alienus
dicta regis vilipendit
et in factis reprehendit
pro cultura numinum
que culpam auget criminum
Matins antiphon 8
Unde rex nimis miratur
fremit totus et turbatur
hunc ad christum sic conversum
et a suis diis diversum
Matins antiphon 9
Et torqueri iubet dire
cum flagellisque ferire
quod eruperunt viscera
sanguinem fluencia
Matins respons 7
Quo perfecto nathalia
uxor eius valde pia
adit hunc ut consoletur
ne pro penis separetur
a fidei munimine
pro quo dignum confitetur
christi mori nomine
Matins verse 7
Cuius gesta nunciavit
christicolis in carcere
quos constanter roboravit
pari consolamine
ne diffidant sed iam credant
in deo vero lumine
Matins respons 8
Maceratus hadrianus
carceri committitur
uxor eius hinc timore
nimio corripitur
timens multum quia lesus
cruciatus sperneret
et sic memor tantum cesus
votum suum perderet
Matins verse 8
Cui fatur hec matrona
certa certus pro corona
hac immarcessibili
que confertur tormentatis
in spe iugis premii
Matins respons 9
O sancta cohors et preclara
humiliter deposcimus
nostre preces hadriani
quod sint iuncte precibus
et ab hostis tam immani
protegamur lusibus
ne in orbis huius navi
demergamur fluctibus
Matins verse 9
Adiuvent nos merita
vestra perbeata
ut quos gravat accio
nostra scelerata
excuset intercessio
iesu christo grata
quod scelerum remissio
nobis fiat data
 
Lauds antiphon 1
Consolatus ab uxore
gaudet mirabiliter
alienus a timore
pares monet fortiter
ut pro penis non desperent
infligendis graviter
Lauds antiphon 2
Colloquentes mutuo
sic congratulantur
salvatori libere
laudes personantur
ob hoc quod doloribus
tantis cruciantur
Lauds antiphon 3
Dies adest interim
quo preconizatur
ut ad penas redeant
cito deputatur
impotentes deferuntur
quo nequibant ire
ad locum ubi puniuntur
ultra modum dire
Lauds antiphon 4
A beato hadriano
res iniciatur
quod uxoris fieri
interventu datur
ne fiat retrogradus
hoc acceleratur
Lauds antiphon 5
In conflictu posito
pedes amputantur
membra nec non cetera
ipsi detruncantur
sola manus illi fuit
non tamen amputata
quam abscindi fecerat
uxor prerogata
Lauds (gospel) special antiphon
In agone cruciatus
dum sic laboraret
et creatori animam
suam commendaret
nathalia capiti
manum subiecit
in qua reclinando
vite finem fecit
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Post hec hunc cum paribus
rex cremari iussit
protegente domino
nil eos combussit
sed retorta in actores
flamma hos perussit
quo turba regia
fuit conturbata
corpora ad constantinopolim
quorum sunt translata
et a christi fidelibus
inibi sepulta