full office name: GUILLELMUS of Poitou (n2)
edition: AH 5 #98
calendar:February 10
structure summary: Vespers: ARE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: o{op}.o
Matins: o.xgs{o,io,op}vif{il,vh,ip}vii{o,Il,Ip}
Lauds: Iiooi.i
2nd Vespers: .i [”q]
type of saint: protector of the church
geographical information:.Aquitaine, France
notes:Christ:
Persons: Guillelmi Guillelmum Guillelmus Bernardum
Places: Aquitanie Pictavie

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Adest dies graciosa
olim malis fructuosa
ad promerendam veniam
si guillelmi instar ducis
redeunt in viam lucis
per veram penitenciam
que cum cunctis imitanda
sit et corde amplexanda
salvari cupientibus
magis tamen viris istis
quos exercet labor tristis
armata sub milicia
pro vana mundi gloria
Vespers respons
Spe hac sancta gaudeamus
qui proscripti exulamus
in hac valle miserie
quia nulli denegatur
toto corde si precatur
spes salutis et venie
Vespers verse
Quia misericordia domini super omnia opera eius superexaltat iudicium
Vespers (gospel) special antiphon
Ex maligno fit benignus
dum fugit ex hoc seculo
eremita deo dignus
consecratur in atrio
diro ferro dum ad carnem
accinctus clam diriguit
spiritum vivificantem
mentem sanctam induit
 
Matins I
Corde ore voce voto
iubilemus domino
qui guillelmum sociavit
confessorum collegio
Matins antiphon 1
Vir beatus deseruit
viam peccatorum
dum in lege dei
meditans pensavit
premia sanctorum
Matins antiphon 2
Discipline semitam
gaudens apprehendit
et viam iusticie
a qua non descendit
Matins antiphon 3
Vocem suam elevans
ad dominum clamavit
dum penitens in tugurio
deum pium placavit
Matins respons 1
Quia extat iuge bellum
continuumque duellum
inter carnem et spiritum
fit interdum ut vincatur
misere+que prosternatur
a feda carne anima
Matins verse 1
Et presertim dum deserit
hominem ac dimiserit
gracia sancti spiritus
Matins respons 2
Est predulcis desolatis
graviterque contristatis
fidi amici presencia
qui non secus fert amare
quam is ipse qui portare
constringitur se ledencia
Matins verse 2
Hinc confugit presul pius
ad bernardum sanctum prius
sibi notum familiariter
Matins respons 3
Hec est lex peccati dira
si non statim iusta ira
ab anima expellitur
ut mox sua mole premat
et in peius malum trahat
dum libido incenditur
Matins verse 3
Si impius in profundum malorum devenerit contemnet
Matins antiphon 4
Electum sibi dominus
sanctum mirificavit
dum ex lupo agniculum
dignanter consecravit
Matins antiphon 5
Intendit rex omnipotens
voci oracionis
guillelmus dum offert lacrimas
devote compunccionis
Matins antiphon 6
Admirabile nomen domini
cuncti collaudemus
dum consensisse viciis
lacrimis videmus
Matins respons 4
Convincitur hoc spectaculo
quid posit gracia christi
dum aperto miraculo
fit impius filius dei
Matins verse 4
Cedit ergo natura
dum deus exercet sua iura
Matins respons 5
Flavit auster et fugavit
aquilonem quando lavit
cor guillelmi penitentis
imber sancti spiritus
liquefecit et refecit
resolutum in lamentis
verbum missum celitus
Matins verse 5
Fluminis impetus civitatem dei letificat
Matins respons 6
Iam vir dei totus ardens
igne divini amoris
ut membra que extenderat
servire iniquitati
ad iniquitatem
deinceps compelleret
servire iusticie
in sanctificacionem
tot iam in se invenit
holocausta
quot ante pregustaverat
carnis oblectamenta
Matins verse 6
Sicque numerum criminum ad numerum referebat virtutum difficillimarum
Matins antiphon 7
Vir sanctus hic iusticiam
dei operabatur
qua eternam leticiam
in celo merebatur
Matins antiphon 8
Posuisti in eius capite
coronam preciosam
quia tulit hic galeam
ut christus coronam spinosam
Matins antiphon 9
Merito nunc accipit
eternam benediccionem
quia dira excepit
vulnera ob scelerum remissionem
Matins respons 7
Arma penitencie
flagella et cilicium
panis durus brevis aqua
continuum ieiunium
stratum lignum sive tellus
et amor solitudinum
Matins verse 7
Viri huius sancte vite
certissimum prebent indicium
Matins respons 8
Dum laborat conversari
animoque commorari
vir sanctus in celestibus
pergit satan adversari
et a ceptis perturbare
cum suis commilitonibus
suadens ei expedire
ad salutem si redire
voluisset ad statum pristinum
Matins verse 8
Sic sanctis infestus
solet esse ubique molestus
Matins respons 9
Mira deus facit orbi
cum vix ullum genus morbi
per hunc non repellitur
angelorum vox sonora
harmonia sub decora
cum a multis percipitur
sed et luminis celestis
iubar splendens velut testis
sanctitatis ad tumbam cernitur
Matins verse 9
Catervatim ruunt populi cernere cupientes que per eum deus facit mirabilia
 
Lauds antiphon 1
Exortum est in tenebris
lumen maximum guillelmi
mentem dum penetrat iubar
illud divinum quod flere
illum docuit errata
veteris vite
ac spem promisit venie
si peniteret rite
Lauds antiphon 2
Ubi culpa abundavit
animamque vulneravit
telo nocentis malicie
gracia sibi post collata
vi divina operata
piavit virus sevicie
Lauds antiphon 3
Durum certe erat nimis
educato in opimis
mundi huius deliciis
diro ferro cruciari
et ad carnem vulnerari
pro extirpandis viciis
Lauds antiphon 4
Sed dum pensat toto corde
quod hec pro tegenda sorde
suffert solatur laboribus
Lauds antiphon 5
Cogitavit ergo quid fecit
quotque graves culpas iecit
in anime sue excidium
factus iudex sui dirus
ad purgandum tetrum virus
hoc tulit ultra supplicium
Lauds (gospel) special antiphon
O princeps aquitanie
comes illustris pictavie
nunc celi civis inclite
dignare nos invisere
degentes in valle miserie
ut te ductore previo
ducamur ad thronum glorie
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Cecus surdus claudus mutus
ac multiplex infirmitas
demon caro maris estus
hominum frequens calamitas
monstrat quod sancti huius
multis prosit benignitas