By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
fecunda liberis que serpentis dum caput conteris tuis celos alumnis aperis quos victores coniungis superis |
Vespers antiphon 2 |
reddamus seduli qui sublatis erumnis seculi quod non novit cor auris oculi nostro gratis concessit presuli |
Vespers antiphon 3 |
guillelmus tenera blandis parcens elegit aspera dum virtuti sic datur opera legem carnis lex domat altera |
Vespers antiphon 4 |
adulescens elongat publicum mundum sibi cognoscens vitricum pompam fugit evadit lubricum |
Vespers respons |
instans preci vere lucis implorabat radios crebro legit in scripturis quibus doctus de futuris casus cavet noxios sic preventus de supernis his scrutatur in lucernis motus mentis proprios |
Vespers verse |
fetus gestet varios virgas habet in aspectu gestus patrum previos |
Vespers (gospel) special antiphon |
divinis laudibus vota reddat exultans anima a quo sumpsit esse cum viribus reparari cum drachma decima quam sponsavit ornans monilibus et a paucis vexit ad plurima cum hanc iunxit supernis civibus veritatis iam cibans azyma |
Matins I |
mente iam sobria nos populos et oves domini pro collata guillelmo gloria laudes eius reddamus nomini |
Matins antiphon 1 |
guillelmus legibus actu foris intus memoria legem vite tenet in moribus et in lingua lex est clemencia |
Matins antiphon 2 |
tenens consorcium iugum spernit ferre cum impiis ne cum illo portet repudium qui pro iugis se privat nupciis |
Matins antiphon 3 |
diffusa caritas quo plus iustum artat affliccio sic hebreis surgit fecunditas quanto maior urget suppressio |
Matins antiphon 4 |
divino dirigit gressus mundam percurrens orbitam viam rectam consultus eligit se per artam restringens semitam |
Matins antiphon 5 |
ad nutum gracie nostra spirans ad auram aquila escam mentis contemplans acie in superna vitali simila |
Matins antiphon 6 |
cum sponso dormiat nidum sibi ponit in arduo montem petit ut turbam fugiat christo iunctus amplexo mutuo |
Matins respons 1 |
in laude presulis conditoris honor et gloria qui diffusis donorum rivulis patrem nobis dedit in patria cuius vita quam digna titulis certa nobis probant indicia |
Matins verse 1 |
clarum gerens ortum genus ex illustri gallia |
Matins respons 2 |
planta puri corporis ne ledatur a procella circumventi pectoris munda transit carnis cella scirpi clausus in fiscella fedi fluxus temporis |
Matins verse 2 |
quod fit casus in exemplum sub elapsu temporis |
Matins respons 3 |
cor illustris pueri sensus regit etas cana fiunt opes oneri iam concepta mente sana mox exurgens in montana subit raptu celeri |
Matins verse 3 |
nudus fugit cum elia sub umbra iuniperi |
Matins respons 4 |
spreta mundi cura ductus est a spiritu sub claustri censura commutans cum habitu pro summis casura per quod in introitu non formidat dura |
Matins verse 4 |
relevatur oneris amore pressura |
Matins antiphon 7 |
presul oraculum mentis vultum lavat a maculis fons emanat iugis per oculum labrum supplet factum de speculis |
Matins antiphon 8 |
quam dat dileccio fides et spes his pro virtutibus querit pulsans sub hoc ternario tribus gaudet amici panibus |
Matins antiphon 9 |
cum noe fabricat arcam cordis complens in cubitum cum et mundi contemptum applicat accionis finalem exitum |
Matins antiphon 10 |
attollunt strenuum quem non flectunt a recto prospera iuste gaudet de fructu manuum quem commendant in portis prospera |
Matins antiphon 11 |
presens collegium christum decent ipsum preconia qui assumpsit in regni solium patrem replens bonis in gloria |
Matins antiphon 12 |
ut cedrus libani vite bonis mortis ad exteros qui nunc gaudent ad sonum organi sed in puncto ruunt ad inferos |
Matins respons 5 |
per voti expendium gradus cepit a timore sic per septenarium scandens gustus in sapore firmat edificium |
Matins verse 5 |
dux caroliloci gregis pastor et presidium |
Matins respons 6 |
tenet solitudinis pascens sibi consepultum summi gregem numinis ut det palmes fructum multum purgat mentem corpus cultum iugo reddit ordinis |
Matins verse 6 |
terra deflens hominis |
Matins respons 7 |
per vite septennium urit estus sed querele sopit amore tedium ad amplexus traxit lie gemens cedit fraudi pie morem videns patrium |
Matins verse 7 |
turbat lippa cum labori sanctum datur ocium |
Matins respons 8 |
lucerna sub modio dare lucem in aperto procedit in medio minat oves gressu certo vagam ponit in lacerto reportans ab invio |
Matins verse 8 |
quod sit presul sedulus in ovili proprio |
Matins (gospel) special antiphon |
laudis sibi laxet lorum vox una letancium rachel plorans consolatur vox in rama iam mutatur meroris in gaudium |
Matins respons 9 |
in sede biturica nec virtutum fabrica flatu laudis quatitur supra petram figitur in virtute modica |
Matins verse 9 |
dum pennatis tenditur in aspectu pedica |
Matins respons 10 |
gestis monstrat oculo leges equitatis mel perfectis pabulo lac ad potum parvulo sub lingua primatis verbum non adulterat dum dictis equiperat facta probitatis |
Matins verse 10 |
quod imponit ceteris doctor veritatis |
Matins respons 11 |
sudans ab infancia sero facto de labore vocatur ad premia denario gaudet pari stella fulgens singulari sumpturus duplicia |
Matins verse 11 |
transit luctus cum absorpta mores est in victoria |
Matins respons 12 |
sub noctis silencio nostra tibi sit decora laus placens devocio sic concordent mens et ora quod post mortem sine mora tu sis nostra porcio |
Matins verse 12 |
ducis prece tuo dulci nos fovens in gremio |
Lauds antiphon |
affectus iubilo deo solvens te grex exhilara melos cordis cum vocis sibilo dat iucundum psalmum cum cithara |
Lauds (gospel) special antiphon |
dux patris ad bravium qui conflictus vicit ictus graves gerens hostium ut vi mortis arma fortis frangens vires soncium nos in portis ditet sortis dans superne gaudium |
Prime antiphon |
iunctus agricolis exit vitis patris ad opera nil commune gerens cum subdolis diem portat et estus pondera |
Terce antiphon |
reducens itineri cum mago iumentum fami flagris operi carnis querens conteri lascive fermentum |
Sext antiphon |
dum cor inflammatur in qua sancto celebre nomen occultatur ne quid cernant palpebre quo mens extollatur |
Nones antiphon |
lectulus ostenditur cum cetibus angelorum novem presul iungitur quo quiete post laborum estus deo fruitur |
2nd Vespers antiphon 1 |
ne nox surrepat scelerum dans precum patris munere rectos progressus operum |
2nd Vespers antiphon 2 |
vices dum pausant corpora litis sopito strepitu pacis succedant tempora |
2nd Vespers antiphon 3 |
vivens iusti memoria cuius ubique spargitur lucens signorum gloria |
2nd Vespers antiphon 4 |
languens sub eius pedibus opem qua cunctis affluit pastor non neget ovibus |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
sponsum in numine sponsa cuius trina potencia trinitatis splendet imagine trine dotis iam fulgens gloria pio cuius sponsus precamine nos ascribat ad vite premia |