full office name: GUILLELMUS of Bourges (n1)
GU43 incorporated into GU41
edition: AH 5 #99
eccles:Cist
calendar:January 10
manuscript: 1 :FTrM 1148 f.282-9 {same as AH plus CE}
structure summary: Vespers: RQE
Matins: secular.Q
Lauds: A5E
2nd Vespers: E +
Compline: E
poetic forms: Vespers: {oi}`I'.l
Matins: o.ivv{is,Ii,io}vsv{xs,i,Ii}tvs{il,lv,Iv}`I'
Lauds: vloxv.f
2nd Vespers: .i
Compline: .i [”q]
died:1209
canonized:1218
type of saint: bishop
geographical information:Bourges, France
notes:patron of country
pope
bishop
Persons: Guillelme Guillelmus Gabrielis
Places: Gallia Tharsis Israelis

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers respons
O guillelme pastor bone
pie pater et patrone
constans verax in sermone
sub tua proteccione
confugimus
per te salvari petimus
sancta intercessione
Vespers verse
Nos ergo qui confidimus
in tua virtute
humiliter deposcimus
intercedas pro omnium
errancium salute
Vespers Q
Protectorem senciamus
te gregis dominici
nos qui tuam imploramus
opem corde simplici
fac ut apud dominum
qui vult vitam hominum
excuset oracio
quod accusat accio
servos serva supplicantes
ut in fide sint constantes
sancta intercessione
Vespers (gospel) special antiphon
Magnum et mirabilem
parvum ineffabilem
excelsum et humilem
magnificare decuit
christum qui formam induit
factus homo servilem
 
Matins I
Adoretur et laudetur
verbum patris factum caro
militique suo caro
triumphanti laus debetur
Matins antiphon 1
Vir beatus irrigatus
aquis sapiencie
ab impiis consiliis
abstinuit
nec sedere voluit
in sede pestilencie
Matins antiphon 2
Constitutus predicator
preceptorum domini
verbi dei seminator
offert totum se devotum
sancto christi nomini
Matins antiphon 3
Tu susceptor exultantis
gloria tu militis
iesu christe sanctus iste
meretur se exaltantis
membrum esse capitis
Matins respons 1
Exultemus celebrantes
celebremus exultantes
sancti natalicia
sacerdotis
postulemus supplicantes
ut quiete temporum
et salute corporum
concessis
eius prece previa
prestet pater luminum
veniam peccaminum
gravi moli criminum
oppressis
Matins verse 1
Dies ista celebris
dies digna gaudio
qua purgemur tenebris
et ab omni vicio
Matins respons 2
Felix ortu gallia
gaude tanti presulis
qui exortus claruit
illustri prosapia
cuius fame gloria
claris longe titulis
enituit
quod satis innotuit
ipsum declarantibus
sequentibus
signis et miraculis
Matins verse 2
Gloriosi militis
precibus et meritis
precamur nos adiuvari
culpas graves relaxari
Matins respons 3
Dum adhuc puerulus
esset christi miles
non egit ut parvulus
actus pueriles
corde senex sed puer corpore
sacra sacro condebat pectore
dominica precepta
mente sedula
aure bibula
attencius percepta
Matins verse 3
Sacris litteris imbutus
novum hominem indutus
mundum despexit impollutus
Matins antiphon 4
Innocens vir iste christum
orat flexis genibus
exaudivit christus istum
suis favens precibus
Matins antiphon 5
Verba sancti percipit
clamorem intelligens
quem rex regum diligens
regno suo recipit
Matins antiphon 6
Sanctum christus coronavit
honore cum gloria
et eundem collocavit
in celesti patria
Matins respons 4
Preclarus genere
clarior moribus
relictis omnibus
pro christo paupere
nolens succedere
paternis opibus
amplis honoribus
et dignitatibus
mundanis cedere
non fuit veritus
quamvis non territus
honorum onere
Matins verse 4
Caducis non figitur
rebus mentis oculus
nudus nudum sequitur
magistrum discipulus
Matins respons 5
Se non tantum auditorem
verbi dei sed factorem
guillelmus exhibuit
transgredi qui potuit
se numquam constituit
sancte legis transgressorem
eremum dum coluit
imitari studuit
sanctum christi precursorem
Matins verse 5
Elongavit fugiens
ut in solitudine
maneret
serviens
et monachali
districto sub ordine
lateret
Matins respons 6
Abiecto fastu seculi
insudat eius operi
quem mundi solum oculi
merentur intueri
deum placat atque vacat
iugis eius oracio
preces fundens se recondit
se recondens fletus fundit
sic oracionem condit
fletibus devocio
Matins verse 6
Rigat ora lacrimis
uberrimis
orans in cubiculo
pro populo
Matins antiphon 7
Habitabit in tabernaculo
sancto dei migrans a seculo
vir egressus carnis ergastulo
Matins antiphon 8
Voluntate labiorum
non fraudasti quem creasti
tuum christe militem
qui tuorum mandatorum
non excessit limitem
Matins antiphon 9
Replet pacis filium
dei benediccio
assecutum bravium
currens in stadio
nam deum querencium
hec est generacio
Matins respons 7
Vir invictus et afflictus
ieiuniis vigiliis
aliisque variis
et iugibus
carnis cruciatibus
iam roborato spiritu
nullo vacillans ambitu
deo dante vocatus
invitus
rapitur et trahitur
ad culmen presulatus
Matins verse 7
Neve lucerna lateat
absconsa sub modio
sed in domus medio
lumen intranti pateat
Matins respons 8
Non immutat mentis statum
pastoralis dignitas
quia regens cor beatum
servatur humilitas
hec est enim inclita
hostibus indomita
illa sancta civitas
supra montem posita
Matins verse 8
Docens legem pastor gregem
pascit vite pabulo
contemplatur regum regem
mundo cordis oculo
Matins respons 9
Sepulto venerabili
patre die dominica
tempore quo cum humili
devocione mystica
reges tharsis obtulerunt
regi nato munera
ad sepulchrum convenerunt
sancti plebs innumera
tamquam nova processisset
et novum quid ostendisset
stella fulgens altera
Matins verse 9
Ad orientem prima
stella magnos perduxit
et ad occasum alia
stella nobis illuxit
Matins Q
Catervatim irruerunt
ad sepulchrum populi
et recepta redierunt
sospitate singuli
egros sanat et languentes
expellit demonia
sanos reddit quorum mentes
evertit insania
ad extremas partes mundi
lucent eius opera
hec est igitur quam misit
nobis deus nec permisit
lucis radios abscondi
stella fulgens altera
 
Lauds antiphon 1
Regnat deus deorum
quem fortem et decorum
et sequitur et fruitur
lucerna confessorum
Lauds antiphon 2
Portas eius introivit
in confessione
sanctus quem quesivit
pura cordis intencione
Lauds antiphon 3
Iusti replevit animam
caritatis pinguedine
perfusa luce maxima
deum videt in lumine
Lauds antiphon 4
Hymnum deo dicat
cetus sacerdotum
regi regum reddat
debitum et votum
Lauds antiphon 5
Celi terre conditorem
laudent eius opera
sedis eius qui pastorem
provexit ad sidera
Lauds (gospel) special antiphon
Benedictus rex invictus
deus israelis
verbum misit quod promisit
descendens de celis
incarnatum nunciatum
per os gabrielis
per quem sursum sublimatur
et hac die coronatur
sacerdos fidelis
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Magnificetur dominus
qui quando venit terminus
nostre redempcionis
servilem formam induit
exolvit que non rapuit
servos suos eripuit
de manu pharaonis
qui tantum presulem
nobiscum exulem
sanctis adiungi voluit
patribus et patronis
 
Compline (gospel) special antiphon
Nunc dimittis domine
qui lux es lumine
in pace pacis filium
quem supernorum civium
constituisti socium