full office name: GUDILA (n1)
edition: AH 26 #27
calendar:January 08
structure summary: Vespers: A
Matins: IA9
poetic forms: Vespers: l
Matins: l.l9
type of saint: virgin
geographical information:Belgium
notes:virgin / feria 5
Persons: Gudila Gudilam Dorcas Gudile

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Festa refert annus
nobis votiva reclusus
in quibus ethereum
conscendit gudila regnum
hic christo famulans
illic secum modo regnans
 
Matins I
Regem celorum
voces collaudent cunctorum
qui gudilam benignam
celestium mansionum
fecit esse dignam
Matins antiphon 1
His festis mundus
iubili sit honore iucundus
collaudans gudilam
claris natalibus ortam
Matins antiphon 2
Angelus egregium
predixit virginis ortum
tanto preclarum
seculis quantum antea rarum
Matins antiphon 3
Hec igitur teneros
consumpsit virtutibus annos
reddens vota deo
redolencia cordis ab immo
Matins antiphon 4
Nocte sub obscura
fusa ad dominum prece pura
celitus accensa
pergebat lampade leta
Matins antiphon 5
Ecclesias totis
venerabatur quoque votis
pectoris interna
facie cernendo superna
Matins antiphon 6
O pia virgo tuis
confer suffragia servis
ut tibi devoti
sint et in ethere noti
Matins antiphon 7
Gudila virgo dei
celestis iura triumphi
semper habens animo
christum servabat in immo
Matins antiphon 8
Pauperibus mensas
prebens velut altera dorcas
ipsis concessit
quecumque potissima gessit
Matins antiphon 9
Rex pie celorum
nunc suscipe vota tuorum
et precibus gudile
delicta nocencia dele