By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
grato pastore bono refer christo laudes dulci iubilans sono sub cuius dei dono custodia gaudes |
Vespers antiphon 2 |
miris refulsit signis divina gracia dante laudeque dignis dans precibus benignis egris remedia |
Vespers antiphon 3 |
quantaque signacula gratus fecit rite fugat prece sedula morbos et pericula dat mortuos vite |
Vespers antiphon 4 |
felix regnum celicum scandit laureatus qui suorum supplicum laudis sumens canticum deleat reatus |
Vespers antiphon 5 |
grate pastor nobilis apud christum ducem fac presul amabilis quod tecum grex humilis ducatur ad lucem |
Vespers respons |
vir serenus et famosus omni carens reatu miraculis virtuosus operibus fructuosus fuit et predicatu ?Predicatu [alt: 8r rhymed] |
Vespers verse |
regnans atque preciosus oret pro presulatu |
Vespers (gospel) special antiphon |
pro famulis deprecare confessor egregie ne pro nostro nos defectu careamus hoc aspectu visionis glorie quo perfrui te credimus ubi status est optimus pacis et leticie fave pater precantibus impetrans famulantibus tibi statum gracie |
Matins I |
grati festo veneretur vox sonet ecclesie gratus meritis celebretur |
Matins antiphon 1 |
pro nostro collegio preveniri festum viri vult honoris studio |
Matins antiphon 2 |
sancti grati congruat ut peccata perpetrata pia prece diluat |
Matins antiphon 3 |
terret actus criminum fac securos et mansuros dirigas ad dominum |
Matins respons 1 |
die plaudat hodierna corde voce manibus dies enim innovatur in qua gratus honoratur hic et in celestibus |
Matins verse 1 |
veneremur festa beati |
Matins respons 2 |
gratus deo gratam duxit vitam suo tempore deum videt in gloria gratus fuit mundicia et mente et corpore |
Matins verse 2 |
dum mundo vixit in isto |
Matins respons 3 |
quod corpora thebeorum cum presule socio sanctus gratus congregavit et in unum collocavit pietatis studio |
Matins verse 3 |
voluit pater e quibus esse |
Matins antiphon 4 |
viriliter ab offensis dum vixit abstinuit |
Matins antiphon 5 |
et in celo celicolis eius vita placuit |
Matins antiphon 6 |
grati preces gratas ita signis deus innuit |
Matins respons 4 |
presul fuit causa iusta urgentibus meritis virtutibus nam pollebat bonum opus exercebat et pium in subditis |
Matins verse 4 |
gratus fuit et bonitate |
Matins respons 5 |
relevavit sanctus iste de putei sordibus quod sola dei gracia atque precum instancia saltavit in manibus |
Matins verse 5 |
dignis virtute negata |
Matins respons 6 |
pape volens obedire in his et in omnibus quod advenit homo bonus in campanis docet sonus sponte resonantibus |
Matins verse 6 |
pace gratum venerari |
Matins antiphon 7 |
mortuorum quam sit bonus ostendunt miracula |
Matins antiphon 8 |
celo condidit thesaurum immunis a macula |
Matins antiphon 9 |
supra multa clarum sidus fulgebit per secula |
Matins respons 7 |
papa cum curia tota locum sedis congruum post pape sedem concedunt et omnibus qui succedunt hinc et in perpetuum |
Matins verse 7 |
dat papa bonum sibi donum |
Matins respons 8 |
sanctus gratus suscitavit mortuum precatibus alterumque suffocatum aquis dedit suscitatum motus matris fletibus |
Matins verse 8 |
qui tollit tedia mortis |
Matins respons 9 |
miserorum audit planctus et videt angustias tribulatis consolamen et infirmis dat levamen dulcorans miserias |
Matins verse 9 |
tollens est utilis orbi |
Lauds antiphon 1 |
sanctus gratus dignitate potitus est presulis |
Lauds antiphon 2 |
sicut scriptum reperitur et fulget miraculis |
Lauds antiphon 3 |
probitatem monstrat morum cum baptiste capite |
Lauds antiphon 4 |
et mortui relevantes quis fuit hic discite |
Lauds antiphon 5 |
que tanto gaudes subdita et tali patrono qui facie ad faciem miratur dei speciem fulgentis in throno |
Lauds (gospel) special antiphon |
gaude fide in robusta nam in tuis finibus mortui sunt suscitati qui fuerant annotati in presulis laudibus |