full office name: GORGONIUS (n1)
edition: AH 26 #24
calendar:March 11
March 12
February 22?
structure summary: Vespers: E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .o
Matins: l.o3{of,o,o}o3{o3}o3{o3}
Lauds: o5.o
2nd Vespers: .o [”]
type of saint: martyr
geographical information:Gorz, Germany
notes:martyr
Persons: Gorgonii Gorgonio Gorgonius Gorgonium Dorotheo
Places: Gorziam Galliarum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Christiana devocio
sobrio colat gaudio
martyris celeberrimi
sollemnia gorgonii
cuius oris confessio
sanguine scripta proprio
sicut eidem gloriam
nobis acquirat veniam
 
Matins I
Sanctorum sancto
iubilemus corde pudico
mundum gorgonio
tribuit qui vivere sancto
Matins antiphon 1
Primus imperatorii
gorgonius cubiculi
reddebat sua cesari
atque deo que sunt dei
Matins antiphon 2
Occulto tirocinio
famulabatur domino
quia norat gentilium
crudelitatem principum
Matins antiphon 3
Commilitonum mentibus
inculcabat sollicitus
et puritatem fidei
et propter ipsam commori
Matins respons 1
Hodierna sollemnitas
triumphum nobis renovat
quo clarus vir gorgonius
mundanos vicit fremitus
atque per christi graciam
intravit poli regiam
Matins verse 1
Bonum certamen certavit
cursum consummavit
fidem servavit
Matins respons 2
Christi miles gorgonius
tyranno dixit comminus
iam nunc infelix desine
in christianos furere
ne incurras supplicia
pro brevibus perpetua
Matins verse 2
Suspende mentis rabiem
et deponens perfidiam
time dei iusticiam
Matins respons 3
Confessione martyris
mens perturbatur cesaris
esse dolens gorgonium
christicolam verissimum
quem tentabat reducere
vesane idolatrie
Matins verse 3
Tristabatur se deseri
a milite tam nobili
et belli rebus utili
Matins antiphon 4
Sacrilegorum rabie
effervente quam maxime
detexit luce clarius
quod dei esset famulus
Matins antiphon 5
Agone cepto martyres
videns insuperabiles
nefas credebat fidei
luctam per se non aggredi
Matins antiphon 6
Firmato tandem animo
cum dorotheo socio
capessit presens stadium
vite sumpturus bravium
Matins respons 4
Cessent inquit martyr tue
virulente blandicie
fidelis in verbis suis
nobis deus non aberit
qui pie se querentibus
adesse est pollicitus
Matins verse 4
Illum credimus cordibus
hunc confitemur vocibus
ipsum testamur moribus
Matins respons 5
Permotus iracundia
cesar plenus malicia
virum sanctum artissimo
mancipavit ergastulo
ut sub nocte disponeret
illum quem male perderet
Matins verse 5
Prorumpente diluculo
presto sunt ex officio
cum quis tractabat sedulo
Matins respons 6
Suspensus athleta dei
patibulo equulei
flagris torquetur nimiis
et laniatus ungulis
ad tormenta distenditur
patefactis visceribus
Matins verse 6
Quorum respersus intima
salis aceti copia
nec pena fractus impia
Matins antiphon 7
Sanctos ductos in medium
cesar monet periculum
declinate cum maximo
animarum periculo
Matins antiphon 8
Frustra tyrannus replicat
falsas illis divicias
quibus deus totum erat
qui est verax et veritas
Matins antiphon 9
Ait iam palme prescius
egregius gorgonius
qui nos facit confligere
dabit nobis te vincere
Matins respons 7
Gaudebat dei famulus
inter tormenta positus
et celo tendens lumina
voce dicebat libera
grates tibi rex glorie
me dignare respicere
Matins verse 7
Cor contritum et humile
qui numquam soles spernere
te suspirantem suscipe
Matins respons 8
Venerandus gorgonius
lentis admotus ignibus
cruciatur immanius
et retardatur obitus
sic merces crescit martyri
confusioque cesari
Matins verse 8
Depascebat diutinum
fessa membra incendium
illatum et cohibitum
Matins respons 9
Expleto iam luctamine
fidei et perfidie
martyr christi laudabilis
fusa laude precaminis
laqueo tandem finiit
cursum sui certaminis
sic triumphali gloria
subiit vite pascua
Matins verse 9
Comitatus angelico
ad ethera tripudio
cum dominantum domino
regnaturus perpetuo
 
Lauds antiphon 1
Gorgonii sanctissimi
corpus campis expositum
angelorum excubiis
tutum manet a bestiis
Lauds antiphon 2
Honore tandem debito
componitur in tumulo
et signis mirabilibus
honoratur divinitus
Lauds antiphon 3
Ad magnam christi gloriam
meritis ornat gorziam
et galliarum populis
non deest patrociniis
Lauds antiphon 4
O felix dei munere
gorzia tanto maxime
cuius instas obsequiis
et muniris suffragiis
Lauds antiphon 5
In sanctorum ecclesia
laus domini sit sedula
qui martyris hic precibus
adest pie clamantibus
Lauds (gospel) special antiphon
Benedicta sit gracia
dei nostri largissima
qua preventus gorgonius
martyr preciosissimus
alacriter immania
superavit supplicia
et cum triumphi gloria
celi conscendit culmina
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O gorgoni piissime
martyr et invictissime
quem suis mundus preliis
nec tenuit nec terruit
posce nobis nequicie
mundana bella vincere
ut pariter cum domino
exultemus perpetuo