full office name: GOAR (n1)
edition: AH 13 #59
calendar:July 06
July 09
July 24
structure summary: Vespers: AE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: l.l
Matins: l.l3{lh3}l3{lh3}l3{lh3}
Lauds: l5.l
2nd Vespers: .o [”q]
type of saint: confessor hermit
notes:hermit
confessor
Persons: Goar Goaris Goarem
Places: Rheni

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Sancte goar domini
confessor et alme sacerdos
propicius nobis
tu peccatoribus adsis
Vespers (gospel) special antiphon
Adsunt hec nobis
venerandi festa goaris
qui spernens patriam
celorum possidet aulam
eius apud dominum
precibus relevemur in evum
 
Matins I
Eia christicole
domino iubilando venite
qui confessorem
vexit super astra goarem
Matins antiphon 1
Nobilis hic domini
confessor in ordine cleri
moribus egregiis
decus auxit nobilitatis
Matins antiphon 2
Omnia devotus
domini precepta secutus
presbyter efficitur
quia cunctis dignus habetur
Matins antiphon 3
Contemptor patrie
mercedis amore superne
iste dei famulus
petit exilium venerandus
Matins respons 1
Laude deo digna
celebremus mente benigna
hec confessoris
sollemnia sacra goaris
ut mereamur eum
semper habere patronum
Matins verse 1
Hunc prece subnixa
deposcit concio nostra
Matins respons 2
Hic domini servus
generoso sanguine natus
terrenas auras
et divicias perituras
deserit ut regnum
mereatur adire supernum
Matins verse 2
Blandicias vite
fugiens et noxia queque
Matins respons 3
Vir domini sanctus
divino munere plenus
culturas veterum
cepit damnare deorum
hanc firmando fidem
quod sit deus unus et idem
Matins verse 3
Omnia que docuit
dictis factisque probavit
Matins antiphon 4
Vir domini cellam
rheni construxit ad undam
in qua devotum
solvit christo famulatum
Matins antiphon 5
Pervigil orando
ieiunia castus amando
creditur angelicam
vir sanctus ducere vitam
Matins antiphon 6
Inter virtutes
quas exercere solebat
letus amore dei
peregrinos suscipiebat
Matins respons 4
Veri christicole
virtutes non latuere
namque suo dominus
est in sermone locutus
menia precelsi
montis non posse recondi
Matins verse 4
Sic evangelica
protestantur documenta
Matins respons 5
Christus de tenebris
lumen perduxit honoris
dum sancti meritum
signis fecit manifestum
claudos curando
cecis visum reparando
Matins verse 5
Hic etenim cunctis
est clara lucerna decoris
Matins respons 6
Serpens antiquus
tentator et hostis iniquus
invidia ductus
fraudis zelo stimulatus
non patitur sanctum
domini transire quietum
Matins verse 6
Infestando pium
per inania verba malorum
Matins antiphon 7
Veram iusticiam
sectando noluit illam
laudibus humanis
extolli ne sit inanis
Matins antiphon 8
Hic quia mundanas
laudes spernit quasi vanas
lumine celesti
fruitur cum laude perenni
Matins antiphon 9
Dignus laude fuit
tali qui sponte reliquit
nomine pro domini
presentis gaudia secli
Matins respons 7
Sanctum perversus
iustum blasphemat iniquus
mansuetum tumidus
odit mitem furibundus
nam fit pravorum
contricio vita bonorum
Matins verse 7
Despiciunt humilem
versuti simplicitatem
Matins respons 8
Vir domini rite
dispensans semina vite
dogmate de celis
prudens servusque fidelis
verba malignantum
spernebat et insidiantum
Matins verse 8
Distribuendo dei
verbum sermone fideli
Matins respons 9
Simplicitatis opus
contestans celica virtus
falsiloquos testes
devicit et insidiantes
dum quasi provectus
infans loquitur triduanus
Matins verse 9
Iustus honoratur
confunditur insidiator
 
Lauds antiphon 1
Laudibus est digna
iustorum lux hodierna
qua sanctum domini
suscepit regia celi
Lauds antiphon 2
Hic sibi commissum
studuit cumulare talentum
hoc referens domino
celi cum fenore bino
Lauds antiphon 3
Rebus in exiguis
quoniam fuit iste fidelis
ingreditur domini
precepto gaudia celi
Lauds antiphon 4
Omnis factura
dominum per secula cuncta
laudet glorificet
benedicat semper adoret
Lauds antiphon 5
Cum sanctis domini
nos psallimus omnipotenti
festa sacerdotis
sancti venerando goaris
Lauds (gospel) special antiphon
Pastor summe deus
nos respice propiciatus
pro confessoris
sancti virtute goaris
et nos custodi
nos pace tuere perenni
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Exultet omnis spiritus
in laude christi celitus
qui superbos dum prostravit
et mansuetos exaltavit
recordatus est gracie
reformando nos glorie