full office name: GERTRUDIS of Nivelles (n5)
edition: AH 26 #19
calendar:March 17
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: i5.i
Matins: i.$ii{ig,i,iL}gii{i3}i3{il,i,i}
Lauds: i5.i
2nd Vespers: .i [”q]
type of saint: abbess virgin
geographical information:Nivelles, Belgium
notes:abbot or abbess
virgin / feria 5
Persons: Gertrudis Gertrudem Amandi Amandum
Places: Austrasiorum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Solaris dum volvitur orbita
votiva recurrunt festa
in quibus et domini
recitantur magnalia
et virginis
retractantur merita
Vespers antiphon 2
Gertrudis
pietate ineffabilis
tibi persolvimus
debita laudis
tu solita clemencia
adauge devocionis
incrementa
Vespers antiphon 3
Te clangat ergo
nostra vocula
tibi o pia reddat
famulamina
a te exposcat
misericordiam
quam nescis
denegare cuiquam
Vespers antiphon 4
Tibi rite
psallimus virgo
tibi laudes
referimus ex debito
quia quociens premimur
anxietatibus
ad te nobis fidus
patet recursus
Vespers antiphon 5
Mole criminum
premimur
debilitate inopie
consumimur
a te deposcimus
misereri
succurre nostro
defectui
Vespers (gospel) special antiphon
Laudem demus domino
virginis inquam filio
qui te o sacratissima virgo
mundi resolutam ergastulo
in celi hodie
relevavit palacio
ubi precamur
nostri memor esto
 
Matins I
Adoremus christum regem
sponsumque sanctarum virginum
qui beatam gertrudem
collocavit inter choros angelorum
Matins antiphon 1
Hodierne
sollemnitatis gaudia
que nobis anni
reduxit orbita
pia recolamus devocione
virginis gertrudis
utentes famulamine
Matins antiphon 2
Generosa christo virgo
iusticie vigebat zelo
sanctimonie privilegio
celestium autem
flagrabat desiderio
Matins antiphon 3
Hac ergo pollens
maturitate morum
quesivit sibi aptare
virgineum sponsum
cum quo virginitatis
firmaret chirographum
Matins respons 1
Venerabilis
virgo gertrudis
generositate
quidem nobilis
sanctitate
autem insignis
pietate laudatur
et est ineffabilis
Matins verse 1
Dum adhuc tenerrima
teneretur etate
morum sublimari
intendit perfeccione
Matins respons 2
Ubi pater
virginis gloriosus
communis exicii
complevit planctus
hinc dolor nimium eius
pregravavit animum
quattuordecim enim
tantum erat annorum
Matins verse 2
Matrem gaudebat superstitem
quo eius saltem presencia
animum consolaretur puerilem
Matins respons 3
Igitur venerabilis
mater virginis
hortatu amandi presulis
in ecclesiam proprie domus
transmutavit fastigia
consecrandi gracia
Matins verse 3
Unde sacrum
sibi aptavit
velaminis signum
Matins antiphon 4
Sacerdotalem virum
nomine amandum
episcopatus quoque
honore preditum
ad virginis matrem direxit
dominus omnium
Matins antiphon 5
Quem illa
suscipiens gaudenter
intencionem mentis
ex ordine
patefecit fideliter
Matins antiphon 6
Inde sacrum sibi mater
aptavit velaminis signum
placuitque regulari
vinculo subiugare animum
Matins respons 4
Quidam autem diabolica
fraude decepti
virginis inardescunt amori
et quesierunt
eam rapere vi
et tradere nuptui
Matins verse 4
Ut autem mater defenderet
virginis abusionem
eius totondit
capitis cesariem
Matins respons 5
Admonuit itaque
sacratissimam
mater virginem
sacre subire
consecracionis velamen
et sic propositi
servare fidem
at illa continuo
iubentis paruit imperio
Matins verse 5
Hortata est quoque eam
addere adhuc onus oneri
ut pondus regiminis
imponeret sibi
Matins respons 6
Timens ergo sacratissima
virgo gertrudis
ne forte in arrogancie
incideret iactanciam
post multa
virtutum exercicia
pastoralis regiminis
deposuit onera
Matins verse 6
Querens ergo
christo placere
et libere per viam
salutis incedere
Matins antiphon 7
Quadam autem die
dum perseveraret
virgo in oracione
igneus globus mittitur
e celi regione
et obnixe videtur
virgini deservire
Matins antiphon 8
Perlustravit enim
habitacionem oratorii
inde figitur laqueari
ubi nec datur defectui
nec augetur
damno incendii
Matins antiphon 9
Mirantur ergo
cuncti qui aderant
et quis rei detur
exitus expectant
et subito vident
in creacione virginis
paulatim minui
integritatem luminis
Matins respons 7
Postquam igitur
virgo sacrata
regiminis
expeditur sarcina
castigacione
maceratur voluntaria
ut sine offensionis mora
ad eterna
proficiscatur premia
Matins verse 7
Sciebat enim per dominicam
revelacionem
imminere sui corporis
resolucionem
Matins respons 8
Gloriosa virgo
christi gertrudis
post debita humanitatis
ad regis regum
arcessitur palacium
ubi ob perfecte
virtutis decursum
immarcescibilis corone
accepit bravium
Matins verse 8
Angelorum
comitatu potitur
atque cum digno tripudio
paradisum introfertur
Matins respons 9
Virgo sacrata dum querit
copulari christo
quodam prepeditur
offendiculo
quod et viriliter
vicit in domino
Matins verse 9
Austrasiorum
enim ducis filius
virginis inardescit
amoribus
?Australiorum [alt: e in AH. But NB claustralis in GF54.LA3]
 
Lauds antiphon 1
O quam gloriosa es virgo
que tocius decoris
regnas cum domino
et adoptato
perfrueris thalamo
o pia virgo
Lauds antiphon 2
In iubilo vocis
pangamus domino
cantica laudis
qui te ditavit
honore tanto
o pia virgo
Lauds antiphon 3
Meliorem esse domini
misericordiam super vitas
et orbis clamat diversitas
et tua testatur beatitudo
o pia virgo
Lauds antiphon 4
Benedicant omnes angeli
sanctique domini domino
quoniam te copulavit
eorum consorcio
o pia virgo
Lauds antiphon 5
Laudemus nomen domini
in choro et organo
quia beneplacitum
est ei in te
o pia virgo
Lauds (gospel) special antiphon
Virgo christo amabilis
in omnibus laudabilis
pietate ineffabilis
tu gaudium omnium
ad te pie clamancium
exaudi nos supplices
in te semper sperantes
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Generosa virgo gertrudis
supplicum semper
fidelissima consolatrix
in te nobis portus salutis
ad te clamantes
exaudi rogamus
et misericordiam
quam de te predicamus
pie senciamus