full office name: GEORGIUS (n2)
edition: AH 17 #37
calendar:April 23
structure summary: Vespers: A3RE
Matins: Q
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v3{vi}.g
Matins: `i'
Lauds: iov3.i
2nd Vespers: .l [”]
type of saint: martyr
geographical information: patron from ca 1415, England
notes:patron of country
martyr
Persons: Georgi Georgii
Places: Silenam

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Georgi miles valide
christi hostes intrepide
depellens devicisti
draconis diri faciem
per firmam crucis aciem
victorque deiecisti
Vespers antiphon 2
Milicie stipendium
tue mentis compendium
fuit in plasmatore
vera namque milicia
spreta mundi nequicia
sistit in creatore
Vespers antiphon 3
Corona militancium
cunctorumque regnancium
christus est verum lumen
per quod virorum forcia
deluduntur consorcia
datur+que purum numen
Vespers respons
Ecce homo vir validus
milesque intrepidus
qui silenam cruce decoravit
quam virtutibus ornatam
previdit et amavit
Vespers verse
Erat enim verus dei cultor
paganorum fuit ultor
preciosa gemma militum
hanc puellam per dominum
et crucem consignavit
Vespers (gospel) special antiphon
O miles fortissime
custos veritatis
defensor iustissime
tocius equitatis
celestis iam curie
una cum beatis
contemplaris facie
bona deitatis
 
Matins Q
Eia nunc felicia
georgii festa
recolat ecclesia
hac in die gesta
tormenta
minas carnificum
vicit et varia
ad regnum
ductus angelicum
vivit in gloria
 
Lauds antiphon 1
Bellorum fidei
christi vexillarius
scuto paciencie
ac lancea iusticie
semper se armavit
Lauds antiphon 2
Draconem hic interfecit
regem regisque filiam
ac populum liberavit
Lauds antiphon 3
Hunc proclamant voce alta
dum tractantur belli pacta
multi ex fidelibus
Lauds antiphon 4
Signo crucis se subsignat
ac signatum se designat
ad bella iustissima
Lauds antiphon 5
Nullum lesit sua vita
forma fuit et doctrina
quo vitantur vicia
Lauds (gospel) special antiphon
O rosa martyrii
georgii speculum milicie
qui thalamum christi
mundo paciendo subisti
fac nos perpetua
celorum scandere regna
ut christo canere
tecum pariter valeamus
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Aureola duplici
veneraris georgi alme
fac prece multiplici
nos participes fore palme
?Particepes [alt: v AH participes]