By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
memorum non immemor esto in tam sollemni quod nunc agimus tibi festo ut tua sint nobis semper suffragia presto securi nullo nos impediente molesto |
Vespers (gospel) special antiphon |
confessor christi gebeharde ave flos paradisi preciose qui tuo suavi cuncta respergis odore nos emundatos ab omni viciorum squalore atque te gubernante transvectos per hoc spaciosum mare tuo patrocinio fac quandoque celestem patriam feliciter introire |
Matins I |
eumque supplices adorate qui beati gebehardi animam introduxit in requiem suam |
Matins antiphon 1 |
sed fide christi multo clarioribus beatus gebehardus lucescit ut gemma ex auro fulgescit |
Matins antiphon 2 |
sed volva matris constat hunc excisum domino premonstrante quod ipsum scivit et ante |
Matins antiphon 3 |
et nutrici commendatus ut isaac patri de suo profectu gaudium conferebat quia dominus eum plus salomone diligebat |
Matins antiphon 4 |
et inter filios adoptatus septennis columnis sustentatur ut domus superne sapiencie efficiatur |
Matins antiphon 5 |
ubi lacte teneri adolevit quo sensim proficeret ut solidum ecclesie cibum post perciperet |
Matins antiphon 6 |
gebehardus dei electus mundo confestim alienatur et litterali discipline mancipatur |
Matins respons 1 |
sanctus presul gebehardus clarum sanguinem quo fulgebat probis moribus exornabat ut virens palma florebat et ut cedrus ramis virtutum se protendebat |
Matins verse 1 |
in atriis domus dei nostri |
Matins respons 2 |
spiritu sciencie sibi inspirante gebehardus illustris cellaria regis introductus mero divini verbi ita est inebriatus ut postea ructaret unde late famem sedaret |
Matins verse 2 |
|
Matins respons 3 |
virtutibus in dies pollens leva queque devia linquebat et dextra itinera toto nisu tendebat |
Matins verse 3 |
et mansuetudinem et iusticiam |
Matins respons 4 |
dilectus deo et hominibus amabilis pontificibus venerandus principibus effulsit decus mundi flos paradisi gemma celi |
Matins verse 4 |
prudens et fidelis dispensator predestinatus in celis |
Matins antiphon 7 |
quod fixit deus et non homo cum samuele innocenter ministrante gebehardo merito complacebat tam deo quam sancto presuli conrado |
Matins antiphon 8 |
patrimonium extorsit coheredibus suis ut decorem exaltaret tue dulcedinis iuxta sui domine desiderium cordis |
Matins antiphon 9 |
placatum posse habere dominum oblata sibi parvissima gleba cuius est omnis terra |
Matins antiphon 10 |
opera huius qui seminavit in benediccionibus cui nihil defuit cum sua omnia pauperibus erogavit |
Matins antiphon 11 |
contra altare et in sono eorum dulces fecit modos quia te domine decet hymnus in sion |
Matins antiphon 12 |
saliens inter montes transiliens colles soli iusticie assistens pulcher et decorus et ut palma cunctis virtutibus floridus |
Matins respons 5 |
parentum hereditate locupletatus terrenas opes pro supernis refutavit ut deus per prophetam demandavit |
Matins verse 5 |
inquit si affluant nolite cor apponere |
Matins respons 6 |
gebehardus evangelica verba mente revolvens et hec operibus complens ex omnibus que possedit egypto liberatis mansionem effecit |
Matins verse 6 |
|
Matins respons 7 |
ex hominibus assumptus constituitur ut sacerdocio fungatur quia non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi |
Matins verse 7 |
|
Matins respons 8 |
vir electus ad sacerdocii culmen provectus omnia omnibus factus est protinus dum quod verbis predicabat operibus premonstrabat |
Matins verse 8 |
|
Matins (gospel) special antiphon |
inventus est sine macula quia non speravit in pecunia ideo in domino stabilita sunt ipsius bona et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia |
Matins respons 9 |
christi amore provocatus et hic et in celestibus sanctam construxit edem quia christum sibi fecit heredem |
Matins verse 9 |
|
Matins respons 10 |
beatus pontifex gebehardus palmites vere vitis expurgaverat iam vinea domini fructum plurimum attulerat et ecce pulsanti domino libens occurrebat quia excubias suas bene observaverat |
Matins verse 10 |
ad ostium et pulso |
Matins respons 11 |
regiminis sui annos meritis felicibus plenos liberatur civis iste hierosolymita captivitate de babylonica redditur+que patrie superne ubi celebret pascha perenne |
Matins verse 11 |
|
Matins respons 12 |
gebeharde sacerdos christi qui mandata dei secutus tua omnia dedisti pauperibus adesto nobis famulis tuis viciorum pondere pregravatis ut tuis patrociniis adiuti eterno cum christo convivio quandoque mereamur perfrui |
Matins verse 12 |
nostris miseratus erumnis appare vultui dei pro nobis |
Lauds antiphon 1 |
beatus scilicet gebehardus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit pietatem |
Lauds antiphon 2 |
dedit in celebritatibus decus et ornavit tempora usque ad consummacionem vite christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in eternum cornu eius |
Lauds antiphon 3 |
sanctum et excelsum fecit eum deus et induit eum dominus corona glorie |
Lauds antiphon 4 |
super caput iusti huius ideo dedit illi partem in tribubus duodecim et invenit graciam in conspectu omnis carnis |
Lauds (gospel) special antiphon |
feliciter transegit carne solutus in celis alto orienti consedit terris lucens ut stella matutina miseris auxilia sepius ferens opima |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
beate pater gebeharde qui terrena despexisti et celestia acquisisti tui nos memoriam venerantes tibi devote supplicantes tuis meritis quesumus tuere quo tecum valeamus sine fine gaudere |
Vespers antiphon .a |
pro tuis supplicibus intercedere dignare quo delictorum omnium veniam consequi et vitam eternam mereamur adipisci |
Matins I .a |
qui stola glorie confessorem suum decoravit gebehardum |
Matins respons .a1 |
oleum leticie fovens beneficiis coruscans miraculis fac nos eius qua frueris lucis suavitatisque participes |
Matins verse .a1 |
et iam potencior ad impetrandum |
Matins respons .a2 |
quasi vas auri solidum ornatum omni lapide precioso fluenta gracie propinavit in populo et accepit stolam glorie in consummacione virtutis |
Matins verse .a2 |
et quasi tus redolens in diebus estatis |
Matins respons .a3 |
potestatem in preceptis testimonia veritatis docere subditos et in lege dei lucem dare populo |
Matins verse .a3 |
|
Lauds antiphon .a1 |
decet sanctitudo in qua tante frequentatur memoria sanctitatis |
Lauds antiphon .a2 |
ab infancia spiritum sortitus est bonum per quem erat puer docilis et amabilis valde |
Lauds antiphon .a3 |
profectuque virtutum super docentes se in brevi enituit unccione magistri |
Lauds antiphon .a4 |
super caput iusti memoria eius in secula seculorum |
Lauds antiphon .a5 |
presul sanctus dives meritis penetravit in sancta similis factus in gloria sanctorum |
Lauds (gospel) special antiphon .a |
qui tuum thesaurum condens in celis creditum talentum cum lucro reportasti et gaudium domini tui hodie letus introisti tuis servis sancte presul gebeharde clementer digneris quesumus opitulari ut in filiorum numerum adoptati deique heredibus associati quandoque facie ad faciem mereamur contemplare quem nunc per speculum nitimur indagare |