full office name: FURSEUS (n1)
calendar:January 16
manuscript: 1 :FPA 944 {Box 114}
structure summary: Vespers: A5RE
Compline: E
Matins: I
Lauds: AE
2nd Vespers: QQE
poetic forms: Vespers: hpphv{v}.v
Compline: .i
Matins: v.
Lauds: o.i
2nd Vespers: `s2;o;s;o;v2'`v3;o3'.f [”]
type of saint: abbot
geographical information:Peronne tr. to, patron, France
notes:pope
abbot or abbess
patron of city or town
Persons: Furseus Clodovei Haimonis Fursee Furseum Beda
Places: Francorum Maioc

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Nobilitate vigens furseus presul et abbas
sidere o semper redimitus podere polet
?Polet [alt: ?]
Vespers antiphon 2
Temporibus regis clodovei presul opimus
terrena linquens omnia gaudens francorum pervenit prospere regna comptus superna gloria
&?Flodovei [alt: ?]
Vespers antiphon 3
Vir domini post hec de somno surgere mortis
fecit haimonis filium atque sibi villam maioc suscepit ab illo tenendam seclis omnibus
:?Maioc [alt: ?]
Vespers antiphon 4
Post multas igitur
virtutes iure patratas
vir domini gaudens
celorum regna petivit
Vespers antiphon 5
Sancte presul venerandis
qui splendes miraculis
posce christum pro devotis
tibi corde famulis
quo gaudentes penetrare
regna possint celica
Vespers respons
Ecce fulget gloriosa
nimium sollemnitas
qua furseus presul almus
gaudens celos petivit
cuius nos prece beata
christe mundi conditor
salva semper letos omnes
per eterna secula
Vespers verse
Gloriose rector orbis
nos guberna iugiter
Vespers (gospel) special antiphon
O fursee pastor alme
o lucerna renitens
qui tonantis mundo cuncta
perfecisti monita
ob hoc et nunc super astra
omni fulges gloria
illis iunctus in supernis
sedibus qui resident
et collaudant salvatorem
voce summa dominum
qui tua nos prece salvet
per eterna secula
 
Compline (gospel) special antiphon
Evigila super nos eterne salvator
ne nos apprehendat callidus temptator
quia tu factus es nobis sempiternus adiutor
 
Matins I
Regem regum collaudantes
adoremus dominum
qui sanctum furseum summa
redimivit gloria
 
Lauds antiphon 2
Sanctus furseus pontifex
magnum fecit miraculum
preces fundens ad dominum
resuscitavit mortuum
Lauds (gospel) special antiphon
Duo igitur inergumini ad beatissimum furseum
deprecati sunt auxilium
at ille facto crucis signaculo
effugavit demonium
reddidit eis salutis remedium
 
2nd Vespers Q 1
1 radians pre ceteris
novi iubar sideris
tenebris emicuit
operum vernantibus
titulis et moribus
dum furseus claruit
2 vite vir angelice
rosa carens furcice
marcescere nescia
dextra dei digitus
dotavit hunc celitus
multiforma gracia
?Furcice [alt: ?]
3 matris alvo puer fatur
per quem mater liberatur
de mortis instancia
de gestantis sacrum pondus
lacrimis fit fons abundus
extinguens incendia
4 mater prius eiulans
sanctum pignus baiulans
turbis admirantibus
divina clemencia
repletur leticia
cunctis exultantibus
5 qui sic parentes redimit
baptistam sequens exprimit
si discernantur omnia
que scribit venerabilis
beda presbyter utilis
magister in ecclesia
&?!Baptistam [alt: ?]
6 nocte fulgens lux celestis
supra domum fuit testis
et presaga parvuli
qualis erit vir futurus
quantus pastor nasciturus
in salutem populi
7 natus christo consecratur
flore primevo ditatur
septiformi munere
sacris cepit rudimentis
mundi male blandientis
honores contemnere
2nd Vespers Q 2
1 o vir mire sanctitatis
o lucerna veritatis
o mira religio
mavult esse cenobita
quam regali frui vita
patris in palacio
2 quadam cella prope litus
habitabat vir peritus
quodam in divorcio
sed non potest lux abscondi
nec latere iubar mundi
coruscans sub modio
3 fecit illos transfretare
gradientes supra mare
precedente regula
quos a morte prematura
suscitavit prece pura
mortis solvens vincula
4 per moriens trinitatem
manens unus unitatem
novo pandit mysterio
priva mors est martyrium
ter confessorum lilium
trina parit confessio
5 o quam felicem transitum
et quam precellens meritum
mentes humanas superans
incredula quod perdidit
credule lumen reddidit
credulos omnes liberans
6 solvamus ergo supplices
odas illi multiplices
cordis et oris munia
ut cum supernis civibus
cantemus in celestibus
novum semper alleluia
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Ad sepulchrum sanctissimi
curantur egri et languidi
matrona nobilissima
sana reperta est