By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
hunc in sanctis collaudantes o folquine sacer ave preces audi culpas dele nos his festis fac adesse et eternis non deesse |
Matins I |
adoremus humiliter qui folquinum sanctum suum coronavit perenniter |
Matins antiphon 1 |
semper fuit lex divina unde fructum sanctitatis in tempore suo dedit |
Matins antiphon 2 |
regi christo deservire disciplinam apprehendens viam iustam non relinquens |
Matins antiphon 3 |
sanctum suum quem dilexit hinc iam nobis rex placare eo tibi supplicante |
Matins antiphon 4 |
dei flectens ad amorem domum eius introivit astans ibi regem cernit |
Matins antiphon 5 |
quam est cunctis mirabile qui quem vita decorasti celo dignum sublimasti |
Matins antiphon 6 |
quia novit contemplari hunc in monte sancto palma letum ditat sempiterna |
Matins respons 1 |
folquinus prosapia imbuendus liberalis doctrine sciencia datur scholis post nonnullis profuturus populis |
Matins verse 1 |
iesu christi gracia |
Matins respons 2 |
sacra dogmata philosophie ut primum cepit nil mundi gaudia duxit |
Matins verse 2 |
tibi christe placere |
Matins respons 3 |
pietatis amore vocato cunctorum votis datur infula pontificalis |
Matins verse 3 |
titulis athleta beatus ordine melchisedech rite locatur ad hec |
Matins respons 4 |
speculator domini clamat verbis et exemplis et salvantur plurimi |
Matins verse 4 |
simul omnibus omnia factus |
Matins antiphon 7 |
fac nos presul sanctissime ut exutos carne gravi excipiat aula celi |
Matins antiphon 8 |
tribuisti in supernis longitudinem dierum donans omne per seculum |
Matins antiphon 9 |
non in vano accipiens nunc a deo salutari suo gaudet coronari |
Matins antiphon 10 |
et cum sanctis annunciet in populis eius mira inter gentes magnalia |
Matins antiphon 11 |
cuius est cum sanctis regnum unde tibi o folquine lux orta est leticie |
Matins antiphon 12 |
iubilando sanctus plaudit hinc cantate exultantes in cithara psalmum dantes |
Matins respons 5 |
audomari inclitam dolet captam sequens eam sed superna pietas corpus sistens hostes fugit hinc presul tripudiat |
Matins verse 5 |
operatur vis deitatis dum sacer ille sue redditus est patrie |
Matins respons 6 |
presumptor adveniens ob reatum hunc percussit ira dei seviens |
Matins verse 6 |
penam luit improbitatis |
Matins respons 7 |
voto fuit sacerdoti moxque deus cuncte plebi sacrum corpus comitanti per aquarum vastum amnem viam parat glacialem |
Matins verse 7 |
ruit obviam concio fratrum bertinique latus est ad dextrum tumulatus |
Matins respons 8 |
quidam pedum sospitati monachorum est donatus unde illi plus devotus hec in laude scribit eius |
Matins verse 8 |
hic membra locantur qui presul morinis extiterat celebris |
Matins (gospel) special antiphon |
offer vota regi regum qui cibaris pane vite christo tibi coherede |
Matins respons 9 |
dei servus vigilavit ut dum veniens pulsaret ei statim aperiret |
Matins verse 9 |
servivit mente fideli |
Matins respons 10 |
insistens quidam operi quo percusso vi divina contrahuntur eius crura |
Matins verse 10 |
longos traxit cruciatus cui folquine suum reparas sanctissime gressum |
Matins respons 11 |
servis tuis condescende tui pignus sit amoris presencia corporalis |
Matins verse 11 |
trahe nos ad gaudia sursum |
Matins respons 12 |
ad te spectat laus illius tu per eum nobis parce ac redemptis miserere |
Matins verse 12 |
defende benignus ab hoste |
Lauds antiphon 1 |
tecum regnat vir beatus sanctitudo domus tue decet eum sine fine |
Lauds antiphon 2 |
nomen eius est suave cuius portas o folquine meruisti introire |
Lauds antiphon 3 |
in te semper sicientem suscepisti exultantem tuum sanctum sacerdotem |
Lauds antiphon 4 |
ac domini sacerdotes cum folquino regem christum benedicant in seculum |
Lauds antiphon 5 |
creatoris magnalia nosque dignos tua laude fac cum sanctis rex glorie |
Lauds (gospel) special antiphon |
pius pastor celitus adsis te memorem nostri faciat clemencia christi ac per eum christe nobis petimus miserere |
2nd Vespers antiphon 1 |
deus accipe vota tuorum nosque tuas laudes in folquino venerantes respice placatus nostros solvendo reatus |
2nd Vespers antiphon 2 |
celebris pietate patronus post invictorum certamina plena laborum migrat ad ethereas hodie gaudendo choreas |
2nd Vespers antiphon 3 |
quem sic deus alme coronas celica largiris eternaque pro perituris |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
prestans nobis da veniam et clementi bonitate cum folquino nos respice ut qui presens est corpore numquam desit pietate |