By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
pater et speculum monachorum cultor iusticie iubar et flos philosophorum tu defende pie nos a fornace dolorum |
Vespers (gospel) special antiphon |
nomen sit sanctificatum vincens demonium nostrum tu vince reatum ac duc hunc populum super ethera magnificatum |
Matins I |
iubilemus diluculo cuius dogma fuit favus predulcis in populo |
Matins antiphon 1 |
servit deo gratus dum doctoris cathedram ascendit beatus |
Matins antiphon 2 |
montes obtexerunt ea re in britones quare fremuerunt |
Matins antiphon 3 |
me vellunt ingrati ut quid inquit domine sunt multiplicati |
Matins respons 1 |
loca petens siderea summi regis honore in agonis hac area carnem terit terrea castitatis amore |
Matins verse 1 |
zona predira ferrea scaturiens fetore |
Matins respons 2 |
sanctorum tabernaculo hospicio susceptus vivum funus oraculo vinum lympham in vasculo de celo est adeptus |
Matins verse 2 |
redivivo diluculo quo vir fuit refectus |
Matins respons 3 |
ad cathedram lecture approbit diligenciam ad studium scripture acquirit sapienciam non tamen vi nature |
Matins verse 3 |
fudit intelligenciam et visionis pure |
Matins antiphon 4 |
vix inveni parem omnium in oculis te cum invocarem |
Matins antiphon 5 |
placent vel hec herba cunctis erant dulcia finiani verba |
Matins antiphon 6 |
te pro homine providisti de doctore nobis domine |
Matins respons 4 |
in terra britorali inter senes lis oritur de cura pastorali sanctus iudex eligitur consensu ex equali !:Britorali [alt: ?] |
Matins verse 4 |
david presul efficitur concordia vocali |
Matins respons 5 |
comes lageniensis heres seviens sequitur militibus appensis collisus natus moritur iam sociis eversis |
Matins verse 5 |
parenti proles redditur militibus conversis |
Matins respons 6 |
furibunda insania in britones surrexit desolans pacem pectorum sancti velut inania eloquia despexit |
Matins verse 6 |
quos horruit britannia sub montibus contexit |
Matins antiphon 7 |
quisquis superabit iste tabernaculum pure habitabit |
Matins antiphon 8 |
vincens se virtute mundum vicit ac zabulum domini virtute |
Matins antiphon 9 |
liberemur guerra nobis super sidera domine sit terra |
Matins respons 7 |
gnarus antistes saciat christi plebem catholicam ut spiritu proficiat scalam pandit ad gloriam ut suos salvos faciat |
Matins verse 7 |
multis penis se cruciat sed aspexit in populo ut ad se nos alliciat |
Matins respons 8 |
vir prioris imperio irrisus subiugavit boves furentes devio completo ministerio deo dante donavit |
Matins verse 8 |
sublato monasterio de terris evolavit |
Matins respons 9 |
abel ut fidus graditur ut enoch exorabat ut arca noe regitur ut salomon sic loquitur ut paulus predicabat |
Matins verse 9 |
ut elias sic rapitur ut moyses minabat |
Lauds antiphon 1 |
per sermones propheticos constanter informavit hic simul sacrificio celorum et hospicio quod dominus regnavit |
Lauds antiphon 2 |
sacris ditati moribus deum abrahe laudate oris apertis faucibus in finiani laudibus excelso iubilate |
Lauds antiphon 3 |
iesum sequens pro viribus ut alter zebedeus sic ex gratis operibus erexit in sideribus eius cornu deus |
Lauds antiphon 4 |
dans exemplum posteris antistes dum vixit lingua mane vesperis in adversis prosperis deum benedixit |
Lauds antiphon 5 |
fidem mores ut potuit constanter predicare iesum quem corde coluit voce ferventi monuit per orbem collaudare |
Lauds (gospel) special antiphon |
victor infidelium thesaurus clonardie nec non privilegium cathedre midensis dono tue gracie fer nobis auxilium ut de donis glorie (-)/ ditemur immensis |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
pater finiane viator turonie ferens iter grave lima nos vecordie vi virtutis a ve cor daque concordie gaudium suave |