full office name: EVURCIUS (n1)
edition: AH 45 #26
calendar:September 07
structure summary: Vespers: A5RE
Matins: I
poetic forms: Vespers: l3el{lh}.v
Matins: i. [”q]
type of saint: bishop
notes:bishop
Persons: Evurcium

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Signo divino
credunt cives peregrino
omnibus in domino
concordibus omine trino
Vespers antiphon 2
Ales celestis
pro fratrum schismate mestis
patribus est testis
quia quem deus eligit est is
Vespers antiphon 3
Edes ardor edit
presul iubet ignis obedit
sors extincta redit
extinctaque flamma recedit
Vespers antiphon 4
Signa manus subita
videt et stupet hypolevita
magna tribus merita
qui speculantur ita
!Hypolevita [alt: ?]
Vespers antiphon 5
Gentilis cetus
infuso chrismate letus
desinit esse vetus
novus in baptismate fetus
Vespers respons
Stirps rome quondam
florens tulit hypolevitam
et super hunc palam
descendit spiritus almus
!Hypolevitam [alt: ?]
Vespers verse
Urbe diu vidua
pastore fit hic pater eius
Vespers (gospel) special antiphon
O virum ineffabilem
evurcium pontificem
cuius vita mirabilis
predicatur in secula
et gloriosus spiritus
paradisum possidet
ad cuius consorcium
introducat nos dominus
 
Matins I
Eternum regem laudemus
iesum christum
qui beatum evurcium
ad summum
elegit sacerdocium