full office name: ERMENGAUDUS (n1)
edition: AH 17 #25
calendar:November 03
structure summary: Matins: IR9Q
poetic forms: Matins: l.{lh,lh,lh,el,el,lh,lh,lh,lh}`I;s3' [q]
type of saint: bishop
geographical information:Urgel, Spain
notes:bishop
Persons: Ermengaudus Ermengaudi Ermengaude
Places: Urgelli

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Matins I
Christus adoretur
quod ermengaudus habetur
celitus athleta
sonet hec in laude dieta
Matins respons 1
Fulgeat eterna
preclara dies hodierna
qua ermengaudi
celebratur transitus omnis
Matins verse 1
Fiat sollemnis
fiat lux ista perennis
Matins respons 2
Ad superum thronum
gaude transisse patronum
quisquis ad exemplum
dei petis hoc homo templum
Matins verse 2
Crede quia vivit
ermengaudus quod obivit
Matins respons 3
Prefuit urgelli
populo nulloque rebelli
iura sacerdotis
tenuit pater ordine votis
Matins verse 3
Nutritor cleri
simul et defensio veri
Matins respons 4
Pastoris nomen
subiens et nominis omen
quod dici potuit
esse pius voluit
Matins verse 4
Persistens norma
cleri populi quoque forma
Matins respons 5
Quamvis exclusum
curabat militis usum
mensque manebat ei
plena timore dei
Matins verse 5
Nobilium more
nimio pollebat honore
Matins respons 6
Quod peragebat opus
barensis pontis adivit
et subito lapsus
de culmine pontis obivit
quem deus assumi
voluit tali consummacione
Matins verse 6
Exuitur membris
in terna luce novembris
Matins respons 7
Hic vir apostolicus
homo pacis plebis amicus
sic obiit morum
predives dives honorum
Matins verse 7
Simplex astutus
domini precepta secutus
Matins respons 8
Si lapis hunc celat
meritorum fama revelat
per quem fit sospes
accurrens debilis hospes
Matins verse 8
Vere non moritur
iustus si morte preitur
Matins respons 9
Omni sermone
populi laudande patrone
ermengaude pie
fac nos sociare marie
Matins verse 9
Cuius presul eras
vel cuius iussa repleras
Matins Q
1 mater fidelium
celebrat ecclesia
ermengaude tui
funeris obsequia
2 quodsi dedit obitum
zabuli invidia
te suscepit martyrum
splendida victoria
3 quamvis enim gladius
non perfodit viscera
palmam tamen martyris
non amisit anima
4 ut nos ergo facias
celi frui patria
laude tua resonant
virginis hec atria