By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
personando plaude erasmi sollemnia digna colens laude |
Vespers antiphon 2 |
pugil per te gentes meruerunt provehi ad celos gaudentes |
Vespers antiphon 3 |
das penis plagarum sic evertens sisaram ducem tenebrarum |
Vespers antiphon 4 |
obsta multa prece ne nos mille artifex culpe fuscet fece |
Vespers antiphon 5 |
o norma virtutis duc nos via gracie ad fora salutis |
Vespers respons |
a morte cum filius suus suscitatur risus frequentatur deum plebs dignificat erasmum magnificat credit et letatur |
Vespers verse |
restituti sunt saluti quadraginta milia |
Vespers (gospel) special antiphon |
omni digna gloria gaude iubilando erasmi preconium presulis eximium canens exorando soluti reatu sanctis cum christicolis iungamur celicolis eius ut precatu |
Matins I |
deum patrem luminum salvemur ut meritis erasmi antistitis |
Matins antiphon 1 |
erasmus donavit talentum cum fenore quia reportavit |
Matins antiphon 2 |
fremuerunt gentes verba per inania in sanctum rigentes |
Matins antiphon 3 |
suum sanctum hodie quem polo letificat laureatum glorie |
Matins antiphon 4 |
iuxta te malignus sed qui se nobilitat ut erasmus dignus |
Matins antiphon 5 |
eius subiecisti iesu celi civibus eum cum iunxisti |
Matins antiphon 6 |
erasmus ad montem virtute se excitat vite gustans fontem |
Matins respons 1 |
imperatore profano damnatur ecclesia in christi fide constantes idolis non immolantes sufferunt supplicia |
Matins verse 1 |
christiani mente sani tura cordis offerunt |
Matins respons 2 |
a deo vocatus expetit industria erasmus beatus |
Matins verse 2 |
angelorum beatorum fungitur alloquiis |
Matins respons 3 |
iurgiis discutitur minis fatigatur offerat ut idolis tura verbis subdolis presul invitatur |
Matins verse 3 |
multo fuste sed non iuste pravis fit parabola |
Matins respons 4 |
effatur intrepidus omnis expers mali fideles edificat christum iesum predicat astans tribunali |
Matins verse 4 |
hic athleta mente leta deo laudes iubilat |
Matins antiphon 7 |
mali fugat pestem erasmus in patriam graditur celestem |
Matins antiphon 8 |
deus glorioso coronam de lapide ponis precioso |
Matins antiphon 9 |
principes superni militem suscipite iam regis eterni |
Matins antiphon 10 |
miserentis dei ideo ad ethera fit dux deus ei |
Matins antiphon 11 |
te deus deorum erasmo qui gaudia confers gaudiorum |
Matins antiphon 12 |
et floret ut palma et tenet et tenuit alma dei palma |
Matins respons 5 |
neque deo futili verum christo soli auras maculancia spargere eloquia tu rex ergo noli |
Matins verse 5 |
non est aptus nisu captus cece mentis furia |
Matins respons 6 |
multo ferro premitur rege ordinante a ferro et carcere solvebatur propere angelo prestante |
Matins verse 6 |
mox pusillam in favillam ferrea materia |
Matins respons 7 |
carnales nequicias erasmus evertit et signis et dogmate quam plures baptismate ad christum convertit |
Matins verse 7 |
se severe sternunt fere ipsius vestigio |
Matins respons 8 |
sua quando latera truduntur plumbatis inter tot angustias deo refert gracias preco veritatis |
Matins verse 8 |
tormentatur cumulatur in ipso leticia |
Matins (gospel) special antiphon |
numquam est transgressus erasmus ut voluit celos est ingressus |
Matins respons 9 |
templum intrat bellis novis gemitu et precibus idolum mox fractum ruit et incineratum fuit gentibus stupentibus |
Matins verse 9 |
draco dirus spargens virus viros multos necuit |
Matins respons 10 |
erasmi antistitis subule letales quem circumdant ferrea tunica et ignea viri bestiales |
Matins verse 10 |
velut agnus presul magnus stat gaudens victoria |
Matins respons 11 |
mox gentiles idola miris visis tantis et baptismi gracia currunt ad presidia summi dominantis |
Matins verse 11 |
cum dementes volant gentes ad dei obsequia |
Matins respons 12 |
cum erasmus gladio triumphans finitur omni dignus gloria in celesti curia gaudio potitur |
Matins verse 12 |
dum confusa et delusa regis stridet feritas |
Lauds antiphon 1 |
erasmum decore nam in mundo claruit presulis honore |
Lauds antiphon 2 |
una iubilemus celi sine termino regnum ut intremus |
Lauds antiphon 3 |
erasmus salutem videret ut gloriam dei et virtutem |
Lauds antiphon 4 |
sanctis benedicit deum in celestibus quia mundum vicit |
Lauds antiphon 5 |
foventem tutelis omnis laudet spiritus dominum de celis |
Lauds (gospel) special antiphon |
iesu dulcis domine sacri dissolve erasmi devoto oramine ne ut noctue erremus mortis in caligine sed ut aquile ovemus in te vero lumine |
Prime antiphon |
pro amore tuo christe plus quam ad convivia volans ad supplicia |
Terce antiphon |
celum dignus deo penarum hoc meruit insigni tropeo |
Sext antiphon |
ibat ad virtutem erasmus feliciter lucrando salutem |
Nones antiphon |
fructu meritorum cumulantur gaudia incolis polorum |
2nd Vespers antiphon 1 |
astra matutina cuius gesta rutilant hora vespertina |
2nd Vespers antiphon 2 |
data serpentina a deo simplicitas est et columbina |
2nd Vespers antiphon 3 |
erasmus spernendo superna palacia subit paciendo |
2nd Vespers antiphon 4 |
odore virtutis migrat ad agalmata eterne salutis |
2nd Vespers respons |
terre clausum palea erasmus occiditur regis quando framea agalma ingreditur mira fulgens trabea |
2nd Vespers verse |
mortis trucem fugans ducem fidei de vinea |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
amatorem hominum omnes mundo corde erasmi supplicibus diluamur precibus ut ab omni sorde |