full office name: EGIDIUS (n2)
edition: AH 52 #384
eccles:mon
Cist?
calendar:September 01
structure summary: Vespers: AE
Matins: monastic
Lauds: AE
Hours (little hours): A4
2nd Vespers: EE
poetic forms: Vespers: l.l
Matins: l.l6{o4}l6{o4}.o{o,o,o,lh}
Lauds: t.l
Hours (little hours): lvio
2nd Vespers: .lo [”q]
type of saint: abbot
geographical information:.Provence, France
notes:abbot or abbess
Persons: Egidi Egidius Egidio Egidium Cesarius Cesario Carolus Egidii
Places: Grecorum Grecia Libani Arelatam Francorum Nemausensium Gallorum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Serve dei vivi
miserorum pastor egidi
nunc pius exaudi
quod nos canimus tibi laudi
Vespers (gospel) special antiphon
Laus immensa deo
sunt huius festa diei
in qua grecorum
flos scandit ad astra polorum
inclitus egidius
quia dulcia vota per eius
vincula rumpuntur
tempestates reprimuntur
sedantur morbi
totique salus datur orbi
 
Matins I
Ut domino vite
iubilemus mente venite
qui dedit egidio
sedem super astra beato
Matins antiphon 1
Florens egidius
annis ortuque venustus
virtutum flore
pollebat nobiliore
Matins antiphon 2
Visibus internis
tener insistendo supernis
mundum dum sprevit
studiis sanctis adolevit
Matins antiphon 3
Exhinc signorum
fulgore puer meritorum
irradiat florem
fundens ut nardus odorem
Matins antiphon 4
Ecclesie totis
venerando limina votis
hostia fit viva
spe fructificans ut oliva
Matins antiphon 5
Iam domini miles
annos intrat pueriles
sanat languentem
tunica quem vestit egentem
Matins antiphon 6
Enituit late
celebri sanans pietate
demonis astrictum
rabie serpentis et ictum
Matins respons 1
Florem produxit grecia
vernantem super lilia
egidium qui genere
fulsit et dono gracie
Matins verse 1
Floruit tamquam libani
cedrus in domo domini
Matins respons 2
Austro spirante lenius
perflatus est egidius
ut funderet aromata
virtutum odorifera
Matins verse 2
Flavit superni spiritus
et fluxit aqua celitus
Matins respons 3
Ardens igne caritatis
vir mirande sanctitatis
terram deserit natalem
spem secutus immortalem
Matins verse 3
Obliviscens domum patris
verbis cor inclinans sacris
Matins respons 4
Videns procelloso mari
nautas fluctibus quassari
tulit opem desperatis
sedans minas tempestatis
Matins verse 4
Sicut incensum dirigit
preces deo quem diligit
Matins antiphon 7
Iam celebris factus
eremique silencia nactus
abstinet artatur
sitit esurie cruciatur
Matins antiphon 8
Sed pietas christi
studio non defuit isti
subsidium vite
per cervam dans eremite
Matins antiphon 9
Vir domino gratus
dulcedine magnificatus
doctrina morum
pater efficitur monachorum
Matins antiphon 10
Laudum vota deo
redolencia cordis ab immo
reddit et algentes
refovens alit esurientes
Matins antiphon 11
Lux nova virtutis
medicinalisque salutis
undique fulgebat
celebrem+que magis faciebat
Matins antiphon 12
Cuius dulcisonis
informari documentis
atque salutari
prece rex meruit revelari
Matins respons 5
Vir sanctus mari transito
vite celestis studio
arelatam dum visitat
febre puellam relevat
Matins verse 5
Germinans virtute lignum
fructum ferens laude dignum
Matins respons 6
Quo agnito cesarius
presul fide conspicuus
ob sanctitatis meritum
eius petit alloquium
Matins verse 6
Memor quod dulcedo mellis
extat lingua sapientis
Matins respons 7
Exacto iam biennio
vir sanctus cum cesario
optata gaudet requie
manens in solitudine
Matins verse 7
Pennas sumens ut aquile
mundi volans e turbine
Matins respons 8
Celestis sub norma vite
cuidam iunctus eremite
terram prece fecundavit
vires egris redonavit
Matins verse 8
Eius ergo memoria
non recedet in secula
qui tanta fulgens gracia
terram prece fecundavit
Matins (gospel) special antiphon
Iste corde et animo
stabilitus in domino
nec post aurum declinavit
nec in thesauris speravit
Matins respons 9
Admirans famam illius
francorum princeps carolus
sancti viri se meritis
commendabat cum lacrimis
Matins verse 9
Sciens quod iusti precibus
celi patet introitus
Matins respons 10
Servus dei egidius
fusis ad deum precibus
Data videt in schedula
deleta regis crimina
Matins verse 10
Hoc factum est a domino
quod ministrante angelo
Matins respons 11
Fragrans ardore fidei
athleta fidens domini
in urbe nemausensium
resuscitavit mortuum
Matins verse 11
Ut lucerna lucens mundo
que non latet in occulto
Matins respons 12
Altisona laude
domino pia concio plaude
cui laus grata suo
fulget in egidio
quem mundo celebrem
facit et super etheris arcem
Matins verse 12
Glorificat superis
consociando choris
 
Lauds antiphon
Orante sancto egidio
super altare schedula ei
posita est ab angelo dei
Lauds (gospel) special antiphon
Sit rex invictus
deus israel benedictus
gentem gallorum
quia fecit habere patronum
egidium captos
qui liberat erigit egros
 
Prime antiphon
In ea unum regis peccatum
aperte legebatur
quod scienter retinuerat
quando confitebatur
Terce antiphon
Vir domini impetrata
regi indulgencia
cum rediret ad locum suum
suscitavit mortuum
Sext antiphon
Silvam ferro
ignique depopulans
cenobium struxit
in quo ipse cum aliis
sibi associatis
celibem vitam duxit
Nones antiphon
Sancte egidi munda nos
prece a nostris maculis
qui in nemausensi pago
multis clares miraculis
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O quam miranda est
potencia salvatoris
in meritis beati
egidii confessoris
qui apud deum et homines
dignus memoria
cum sanctis iam eterna
tripudiat in gloria
2nd Vespers (gospel) special antiphon .o
O egidi mirifice
qui soles vinctos solvere
a ferreis compedibus
solve nos tuis precibus
a peccatorum vinculis
et a cunctis periculis