full office name: COSMAS & DAMIANUS (n3)
edition: AH 25 #80
calendar:September 27
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v4l.v
Matins: v.v3{v,v,ol}v3{v,v,lh}v3{lh3}
Lauds: l5.e
2nd Vespers: .l [”q]
type of saint: martyrs doctors
notes:martyrs
doctor
Persons: Cosme Damiani Cosmam Damianum Cosmas Damianus Lysias Damiane Damiano
Places: Egea

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Hec ad laudem summi regis
exultet ecclesia
cosme atque damiani
colendo sollemnia
Vespers antiphon 2
Exorti sunt uno die
illustri progenie
uno quoque sunt renati
sacrato baptismate
Vespers antiphon 3
Sese namque mancipantes
in preceptis domini
toto nisu respuerunt
blandimenta seculi
Vespers antiphon 4
Afflictique per diversa
tormentorum genera
meruerunt gloriosi
vehi super ethera
Vespers antiphon 5
Terrea linquentes
excelsaque regna petentes
vivunt in christo
superna luce fruendo
Vespers (gospel) special antiphon
Cosmam atque damianum
veneremur martyres
qui virtute meritorum
micuerunt celebres
et presentis vite pompas
respuendo noxias
gloriantur et exultant
in celesti patria
 
Matins I
Adoremus venerantes
regem regum dominum
in quo refulget corona
gloriosa martyrum
Matins antiphon 1
In egea civitate
orti prole nobiles
cosmas atque damianus
extiterunt proceres
Matins antiphon 2
Hos uno ortu geminos
felix mater edidit
adultos quos studiis
litterarum tradidit
Matins antiphon 3
Docti vero dominicis
exemplis et apice
ad arcem summe virtutis
meruerunt scandere
Matins respons 1
Gloriosa celebrantes
martyrum sollemnia
cosme atque damiani
recolamus merita
quibus carne resoluti
pecierunt ethera
Matins verse 1
Angelica quoque septi
turma lucidissima
Matins respons 2
Hi medicinalis artis
periti industria
hominibus iumentis+que
dabant refrigeria
Matins verse 2
Imitantes quidem regis
eterni vestigia
Matins respons 3
Cumque sancti memorati
pollerent virtutibus
toto corde preoptabant
coniungi martyribus
Matins verse 3
Ut cum christo fruerentur
gaudiis celestibus
Matins antiphon 4
Vigebat quidem in illis
virtus parsimonie
quamvis adhuc fruerentur
annis puericie
Matins antiphon 5
Transcendentes servi dei
iura puerilia
toto corde sequebantur
sanctitatis opera
Matins antiphon 6
Erant namque castitatis
pollentes virtutibus
veracesque in sermone
bonis compti moribus
Matins respons 4
Sanctos dei cohortando
lysias sacrilegus
iubet ut vanis parerent
idolorum cultibus
Matins verse 4
Relictisque summi regis
sacris visionibus
Matins respons 5
Contemnentes sancti fratres
presidis imperium
firma petra solidati
superant eculeum
Matins verse 5
Inde grates deo celi
pura mente referunt
Matins respons 6
Exuperant ignes
sancti flammasque voraces
preside prostrato
pia dant iubilamina christo
Matins verse 6
Sic quoque falsorum
spernunt simulacra deorum
Matins antiphon 7
Sistentes ergo devoti
divinis officiis
sancti fratres se intimis
domabant ieiuniis
Matins antiphon 8
Gaudii vite presentis
calcata lascivia
gestabant super afflictos
pietatis viscera
Matins antiphon 9
Superne largicionis
iam repleti gracia
distribuebant infirmis
multa beneficia
Matins respons 7
In mare merguntur
cosmas sacer et damianus
angelicis manibus
gaudentes inde trahuntur
Matins verse 7
Hinc referunt laudes
regi christo iubilantes
Matins respons 8
Athlete domini
crucis en suspendia passi
et lapidum noxas
contemnunt atque sagittas
Matins verse 8
Vincunt carnifices
prosternunt atque lictores
et reddunt animas
iesu christo preciosas
Matins respons 9
O medici fortes
celesti luce fruentes
mentibus infirmis
medicamen fundite nostris
Matins verse 9
Ut per vos mundi
per vos quoque viribus aucti
constanter vitam
mereamur adire supernam
 
Lauds antiphon 1
Gloria sublimis
sit christo lausque perennis
in quo vir sanctus
cosmas nitet et damianus
Lauds antiphon 2
Hi domino teneris
gemini placuere sub annis
fulgentes rutilis
meritis velut orbita solis
Lauds antiphon 3
Sanant egrotos
pellunt medicamine morbos
lumen dant cecis
succurrunt demone fessis
Lauds antiphon 4
Illorum meritis
homo quem deceperat anguis
fit mox incolumis
gaudet plebs inde fidelis
Lauds antiphon 5
Laudes sanctorum
pangamus christe tuorum
pro quorum precibus
surrexit de nece functus
Lauds (gospel) special antiphon
Inclite cosma vale
salveque sacer damiane
in quibus enituit
laurea martyrii
sumite nostrarum
petimus iubilamina laudum
et nobis medicam
ferte salutis opem
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Iam sacer etherea
cosmas refulget in aula
exultans domino
cum fratre suo damiano
hinc quoque dulcimodas
illorum psallimus odas
de quorum meritis
terre congaudeat orbis