By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
deus hec ad festa patroni eius ad exemplum fac nos fieri tibi templum |
Vespers antiphon 2 |
hominum miserator amator martyris in festo colomanni mitis adesto |
Vespers antiphon 3 |
colomanno sacer bone miles duc rege terge tuere fave miseris miserere |
Vespers antiphon 4 |
iuvare deus memorare martyris atque prece viciorum dilue fece |
Vespers respons |
plebi fave miserande et celitus impetratam fer nobis indulgenciam |
Vespers verse |
senciamus te patronum |
Vespers (gospel) special antiphon |
salutaris spes anime qui beatum colomannum humilem tuum famulum exaltasti in supernis clemens salva nos meritis martyris tui precatu solvens ab omni reatu |
Matins I |
istaque die iubilemus qua scandit superos colomannus scoticus heros |
Matins antiphon 1 |
in mundo glorificandus legem meditans domini reliquit omnia mundi |
Matins antiphon 2 |
servire satagens christo crucem baiulavit mentis indigena occidentis |
Matins antiphon 3 |
hunc celestis leticie spe fructu mirificavit pro quo letus exulavit |
Matins antiphon 4 |
munitus vir pietatis venit in terram noricam iturus hierosolymam |
Matins antiphon 5 |
nomen tuum altissime in quo sanctus colomannus tripudiat coronandus |
Matins antiphon 6 |
impios non est veritus qui eum sunt persecuti inique falsa locuti |
Matins respons 1 |
colomannus scotigena it ierusalem terrestrem morte empturus celestem |
Matins verse 1 |
fontem siciendo vivium |
Matins respons 2 |
orientique providens in regionem noricam transmisit suum athletam |
Matins verse 2 |
impendens auctor omnium |
Matins respons 3 |
virum deifice mentis inculpat flagris multatum quod ierit exploratum |
Matins verse 3 |
cum his qui oderunt pacem |
Matins respons 4 |
iudicis ex sentencia assis ovis ustulatur hinc colomannus letatur |
Matins verse 4 |
qui dum tortores irrisit |
Matins antiphon 7 |
iusticiam operatus dum contra iniquitatem professus est veritatem |
Matins antiphon 8 |
exultat se peperisse desiderium anime martyr certans legitime |
Matins antiphon 9 |
mundo corde animatus paciencia quam mira pertulit tormenta dira |
Matins antiphon 10 |
penas sprevit regna petit letabitur in domino triumphat dum suspendio |
Matins antiphon 11 |
beatus quem elegisti votum reddidit hymnizans quod quesivit agonizans |
Matins antiphon 12 |
dependens corta fronduit iuxta quod david cecinit iustus ut palma florebit |
Matins respons 5 |
vinci a persecutore colomannus non poterat cui mori lucrum erat |
Matins verse 5 |
persistebat intrepidus |
Matins respons 6 |
isaico more sectus sustinuit et forcipem membratim se discerpentem |
Matins verse 6 |
petris candentibus ustus |
Matins respons 7 |
dono dives colomannus tortorum cruciamenta sprevit ut deliramenta |
Matins verse 7 |
ferens vas eleccionis |
Matins respons 8 |
colomanne tua nece spreta corda mali sueta munda pietate repleta |
Matins verse 8 |
resecans da tempora leta |
Matins (gospel) special antiphon |
pane vite est cibatus qui non abiit post aurum sed christi evangelium |
Matins respons 9 |
colomannus derelicta gente patria et domo celos scandit suspendio |
Matins verse 9 |
appetit in cruce christi celos scandit suspendio |
Matins respons 10 |
qui de pendentis corpore colomanni profluebat hunc humari decernebat |
Matins verse 10 |
post in terra vivencium |
Matins respons 11 |
colomannus debellator potestatis eree gaudet se pro te odisse |
Matins verse 11 |
cuius dum corta fronduit gaudet se pro te odisse |
Matins respons 12 |
iesu spes alma bonorum nos pius exaudi meritis sancti colomanni te nunc laudantes orantes glorificantes |
Matins verse 12 |
servos serves ut in evo |
Lauds antiphon 1 |
nunc athlete sonet isti ipsius a tumba veluti moysen fugit unda |
Lauds antiphon 2 |
mansit humatus non putrefactus qui bona nactus reddit ovantes et iubilantes se venerantes |
Lauds antiphon 3 |
venerantur martyris ossa sed levat in luce te deus alme duce |
Lauds antiphon 4 |
christe beatus dum probra vicit martyrizatus iam prece servos salvet is heros |
Lauds antiphon 5 |
dominum cives orientis martyre qui magno fulciti sunt colomanno |
Lauds (gospel) special antiphon |
per quem martyr colomannus graciam dat sanitatis pressis vi infirmitatis qui curans cecos et claudos pie nos sanet languidos |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
colomannus scotigena bonum certamen certavit dum te ad mortem amavit huius ergo suffragio omnium nostrum memento |