full office name: CHRISTOPHORUS (n6)
calendar:July 25
manuscript: 1 :GTE 535 {Box 157}
structure summary: Vespers: AA
Matins: IAR
Lauds: A
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: ii
Matins: p.i{pt}
Lauds: e
2nd Vespers: .i
type of saint: martyr
geographical information:Malta and Middle East
notes:martyr
Persons: Christophori Christophorus Christophore Christophorum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Letetur ecclesia
iubilans catholica
adsunt enim celebria
christophori sollemnia
qui perfusus rore celico
baptizari meruit a domino
auctusque signis et virtutibus
lignum aridum germinare fructibus
obtinuit precibus
Vespers antiphon 2
Orante sancto domini
concurruit populi
visisque dei magnalibus
ab ipsius sunt baptizati manibus
 
Matins I
Regem sempiternum pronis mentibus adoremus qui martyrem suum digne pro meritis coronavit christophorum
Matins antiphon 3
Multi ergo per eum crediderunt
et baptismatis graciam perceperunt
Matins respons 3
Verus veri dei cultor christophorus dixit ad regem miror valde rex
ut quid adoras sculptilia
que sunt vana et inutilia
Matins verse 3
Non enim sibi possunt adesse
neque tibi auxilium ferre
 
Lauds antiphon 5
Nomen christe tuum
fac nos laudare per evum
christophori sacris
quos refove meritis
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Athleta dei fortissime
christi martyr christophore
qui secutus dominum
pertulisti martyrium
nos in hac valle lacrimarum
a nexibus solve culparum
ut tuis adiuti meritis
ab omnibus eruamur adversis
!Adiuti [alt: ?]