full office name: CANCIUS, CANCIANUS & CANCIONILLA (n1)
edition: AH 13 #31
calendar:May 31
structure summary: Vespers: A5RE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: e5{ev}.e
Matins: e.e3{el,ev,eT}e3{el,el,ev}eie{el,ev,el}
Lauds: e5.e
2nd Vespers: .i [q]
type of saint: martyrs
geographical information:.Aquileia, Italy
notes:martyr
Persons: Iovi Cancius Iove Dioclecianus Iezabel Elie Elias Canti
Places: Aquilegia Romanus

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Impari qui gaudes
numero deus accipe laudes
quas pro martyribus
dat chorus iste tribus
Vespers antiphon 2
Sunt revera tres
quos dat generacio fratres
dictos nominibus
pene quasi paribus
Vespers antiphon 3
Nomen idemque fere
fuit his quia mente fuere
hi tres sicut idem
corde tenendo fidem
Vespers antiphon 4
Tempore quo siquidem
rome residencia pridem
his tribus egregiis
facta fuit sociis
exiit edictum
gladiis quod in urbe preceptum
plebs christi caderet
ni sacra dis faceret
Vespers antiphon 5
Istud ad auditum
fratrum dum venit edictum
mox iter arripitur
romaque deseritur
Vespers respons
Urbs tandem petitur
aquilegia sed reperitur
plus quam rome gens
hic pietatis egens
urbe subintrata
gens accurrit scelerata
Vespers verse
Que precepit eis
sacrificare diis
Vespers (gospel) special antiphon
Servi quando feri
cogunt hos nolle fateri
natum matre deum
plus profitentur eum
christi iussa colunt
pro cuius nomine nolunt
sic prece sic pro vi
sacrificare iovi
 
Matins I
Cantica solvantur
christo per quem trabeantur
certi martyrii
cancius et socii
Matins antiphon 1
Unanimes eque
fratres sunt speque fide+que
et secum geminis
sic amor vivit in his
Matins antiphon 2
Hos christi inesse
facit ardentes amor esse
spes reddit stabiles
atque fides humiles
Matins antiphon 3
Christum sectantur
christi magnalia fantur
semper ad hunc clamant
quem veneranter amant
Matins respons 1
Ex tribus ut sensit
iudex ad quid sua mens sit
ira cor exurit
eius et inde furit
tunc romam misit
quod agendum scire sibi sit
Matins verse 1
Iussaque sunt scribi
verba remissa sibi
Matins respons 2
Princeps romanus
iove teste dioclecianus
mandat ni sacra dent
quod simul ense cadent
iude hoc lecto
iubet hos dare sacra profecto
Matins verse 2
Nam vult mandatum
principis esse ratum
Matins respons 3
His est cura sequi
christum fervente fide qui
est a patre datus
virgine matre satus
et quia res sic est
iudex sentencia dicit
Matins verse 3
Ut perdant capita
ius iubet et ita
Matins antiphon 4
Ut necis auditur
sentencia currus aditur
iunguntur muli
sic abeunt simul hi
Matins antiphon 5
His via tardatur
cum mulus mortificatur
et que captatur
proxima palma datur
Matins antiphon 6
Accelerant servi
crudeles atque protervi
et quos dant egredi
mox faciunt regredi
Matins respons 4
Non fuga dicatur
via fratrum que revocatur
nam quasi sic dicat
hec via significat
illum quem colimus
sequimur properate preimus
Matins verse 4
Sumite quis prohibet
figite tela libet
Matins respons 5
Absit eis fuga sit
iter hoc quod mens pia suasit
nec desiderium
martyrii minuit
ut manifestentur
abeunt penisque parentur
Matins verse 5
Sic abeundo patet
quod sibi mente latet
Matins respons 6
Si quesivissent
latebras sibi cum potuissent
iter arriperent
nocte suum fugerent
non latebris inhiant
christi sed ut hostia fiant
Matins verse 6
Querunt quod cupiunt
non igitur fugiunt
Matins antiphon 7
Usum quando vie
iezabel obstruxit elie
currus etherei
contigit usus ei
Matins antiphon 8
Martyrii palmam
dum sic ducuntur ad almam
curru sunt lati
iudicis armati
Matins antiphon 9
Si sit bigarum
collacio facta duarum
equo conspicue
sunt in honore due
Matins respons 7
Ad requiem letam
si pertulit illa prophetam
ad palmam pariles
tres trahit hec pugiles
eris axe vias
ignito scandit elias
Matins verse 7
Catholice fidei
tres liquet igne vehi
Matins respons 8
Inspecto tandem
quod tam constanter eandem
mentem tres habeant
quod retrahi nequeant
ensis vibratur
magis et superesse negatur
Matins verse 8
Instant fata nec his
mesta fit hora necis
Matins respons 9
Laudibus immensis
intenti dum micat ensis
colla neci tradunt
sicque sub ense cadunt
mira+que res dictu
quod in ipso lac fluit ictu
Matins verse 9
Res tamen hec liquide
cognita digna fide
 
Lauds antiphon 1
O felix omen
quod fratrum nobile nomen
non est fortuitum
vel sine re positum
Lauds antiphon 2
His datur exortus
a cantu nominis ortus
mens quibus una manens
est super astra canens
Lauds antiphon 3
Quos dedit equales
mens nomen origo sodales
hos res dispariat
nullave dissociat
Lauds antiphon 4
Hi simul occisi
simul ad patriam paradisi
tendunt et simul his
laus datur in populis
Lauds antiphon 5
Ut simul quorum
meritorum sicque locorum
sunt hi sortiti
dona quiete siti
Lauds (gospel) special antiphon
Ne nos cum reprobis
damnet sentencia nobis
da per martyrium
rex pie christe trium
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O canti sacer exora
quod iusticie rex
nos lavet a viciis
vilibus et variis
vosque preces reliqui
duo fundite nos ut iniqui
hostes nequicia
non trahant ad vicia