full office name: BLASIUS (n4)
edition: AH 18 #15
calendar:February 03
structure summary: Vespers: E
Matins: secular.Q
Lauds: A5E
2nd Vespers: E +
Vespers: E
Matins: R
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .l
Matins: l.eef{op,o,op}e3{ih,Ip,Ip}eel{$p,i,op}`v'
Lauds: o3lx.l
2nd Vespers: .v
Vespers: .l
Matins: {v}
2nd Vespers: .v [”q]
type of saint: bishop martyr
geographical information:ASebastea, Eastern Europe and Asia minor
notes:bishop
martyr
Persons: Blasii Blasius Agricolaus Blasio
Places: Sebastes Argeicas Israelita

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Pontificis palmam
blasii plebs hec colat almam
atque precetur eum
magnificando deum
semper ut exultet
cum christo spiritus eius
celicolis iunctus
quos visio confovet eius
 
Matins I
Martyris invicti
festum sollemne colentes
psallamus christo
quem laudat celicus ordo
Matins antiphon 1
Inter christicolas
quos urbs sebastes alebat
eximius martyr
blasius emicuit
Matins antiphon 2
Corde colens digno
dominum ferensque benigno
cultor mandati
verus erat domini
Matins antiphon 3
Pneumatis ergo sacri
septeno munere fretus
preficitur cunctis
ordine pontificis
Matins respons 1
Festivam diem blasii
preclari christi martyris
festivo ritu gaudiis
prosequamur et canticis
qua laureatus sanguine
regem adivit glorie
Matins verse 1
Ut videat voluptatem domini et visitet templum eius
Matins respons 2
Dum sanctus hic in eremum
ut verus esset idithun
agrestes fere morbide
adibant illum undique
quas signo crucis omnibus
sanabat a doloribus
?Idithun [alt: ?]
Matins verse 2
O mira dei pietas
per quam mitescit feritas
et feris datur sanitas
Matins respons 3
Preciose martyr blasi
servos tuos nos exaudi
tua prece apud christum
commendato chorum istum
Matins verse 3
Si quis enim dei cultor est hunc audit ideo te precamur
Matins antiphon 4
Culmine vir clarus
provectus pontificatus
gliscebat domini
non sua lucra sequi
Matins antiphon 5
Moribus ornatus
erat omnibus omnia factus
leto congaudens
cumque dolente dolens
Matins antiphon 6
Antistes clarus
divino flamine plenus
egris optatam
sepe ferebat opem
Matins respons 4
Dum cuiusdam mulieris
infans piscem ederet
spina piscis fixa hesit
comedentis gutturi
moxque sanctus gulam tangit
signo crucis
et sanavit puerum
Matins verse 4
Misit manum suam et tetigit os eius
Matins respons 5
Ad tribunal
iussus ire iudicis
venerandus
presul inquit nunciis
hac me nocte
christus ter admonuit
ut deliber ei grata
atque placens hostia
!Deliber [alt: ?]
Matins verse 5
Paratus sum et non sum turbatus ut calicem salvatoris accipiam
Matins respons 6
Agricolaus
preses impius
suspendi iussit
sanctum presulem
et carnes eius ungulis
dilaniare ferreis
cui sanctus per tormenta
preses inquit arbitraris
me terreri sed non potes
Matins verse 6
Cor meum et caro mea exultaverunt in deum meum
Matins antiphon 7
Mundanas curas
nimis inquietudine duras
horrens argeicas
expeciit latebras
Matins antiphon 8
Degebat clausus
celsa sub rupe vir almus
mente deo iunctus
israelita pius
Matins antiphon 9
Cumque mali pecudes
quidquam paterentur agrestes
optabant sancti
manibus sua vulnera tangi
qui tangens sanas
efficiebat eas
Matins respons 7
In discucione vero tercia
servo dei seva inquit bestia
iam nunc blasi diis nostris immola
cui sanctus non sunt ceca numina
immo surda demonum simulacra
Matins verse 7
Quoniam omnes dii gencium demonia dominus autem celum fecit
Matins respons 8
O presulem almificum
quem mundana
non attraxit gloria
o martyrem almificum
quem penarum
non vicerunt genera
cessit tortor atque lictor
laniansque ungula
nec vincitur equuleo
nec carceris ergastulo
neque laci periculo
fides fervens in blasio
Matins verse 8
Tua sunt hec christe opera
per que tui testes
tot evincunt aspera
Matins respons 9
O blasi decus martyrum
o gemma fulgens presulum
fave votis te precantum
effugato quidquid gravat
impetrato quidquid iuvat
ad eternam gloriam
Matins verse 9
Scimus quippe quod quidquid pecieris a domino dabit tibi deus
Matins Q 1
1 presulem hunc commendavit
sancta conversacio
quem virtutum decoravit
frequens exhibicio
2 porcum lupus reportavit
presulis imperio
interdicto sanctum pavit
mulier edulio
3 carceratum visitavit
angelorum visio
super aquam ambulavit
proiectus in fluvio
4 nihil lesus exultavit
flammarum in medio
carnes eius exaravit
ungularum passio
5 caput eius amputavit
tyrannus cum gladio
sic ad patrem expiravit
paciens pro filio
6 ergo christe fili david
ipsius suffragio
nobis dona quam optavit
in celesti solio
eternam gloriam
 
Lauds antiphon 1
Indutus fortitudinem
atque decorem glorie
post devictos mirabiles
elati maris turbines
athleta regnat blasius
cum christo in celestibus
Lauds antiphon 2
Interno mentis iubilo
leti servite domino
oves eius et populus
in aspectu semper eius
pro nobis oret blasius
Lauds antiphon 3
Te summa veri gaudii
agonizantis blasii
sancta sitivit anima
et caro multiplicia
per tormentorum genera
quo precamur perpetuam
adipiscamur gloriam
Lauds antiphon 4
Fontes et aque lacus
et mare regem laudate
in cuius laude aquas
profundi blasius laci
signans intravit
ac sicco pede perambulavit
Lauds antiphon 5
Terrigene cuncti
celicolis iuncti
in laudibus christi
laudiflua voce
domino cantate
quem collaudant sancti
mors et vita blasii
Lauds (gospel) special antiphon
O splendor solis
qui terrena nubila tollis
in regno cuius
splendescit spiritus huius
fortis agoniste
per eum tibi supplicat iste
grex tuus illustra
confirmans pectora nostra
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Agonista martyr blasi
presul dilectissime
qui suspensus eras ligno
obtruncaris capite
audi clemens preces nostras
et peccata dilue
 
Vespers (gospel) special antiphon .a
Presulis in laude blasii sion sacra gaude
christoque sit data laus tua et vox tua grata
ut prece devota resonet tua concio tota
 
Matins respons .a
Satagemus hunc laudare
psalmos hymnos decantare
voce chordis organo
ut per hanc celebritatem
consequamur claritatem
celesti palacio
Matins verse .a
Dies ista celebretur
cleri chorus iucundetur
cum magno tripudio
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon .a
O presul et agonista
blasi per quem dies ista
mundo fulget celebris
qua de hoste triumphasti
et ad lucem sic migrasti
de mundanis tenebris
tua prece nos precamur
sursum trahe ne trahamur
carnis ab illecebris