By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
sancte vir consciencie beatus bernhardinus in via bibit predicans legem et factis operans iesu preco divinus |
Vespers antiphon 2 |
se miserator dominus et clemens ipse deus dum cunctis venerabile hic sanctum et terribile predicat nomen eius |
Vespers antiphon 3 |
sermones in iudicio cuius erat paratum sperare cor in domino dum luci sine termino se totum offert gratum |
Vespers antiphon 4 |
et adulescens timuit et senex adamavit et corde ore opere omni loco et tempore iesu nomen laudavit |
Vespers antiphon 5 |
et predicando docuit laudare deum gentes cuius misericordia est confirmata gracia super nos penitentes |
Vespers (gospel) special antiphon |
manifestavi pater celorum quod agminibus salutis est character in te nunc felix exitus exultet lumen luminum magnificet ut penitus anima mea dominum |
Matins I |
devote collaudemus cuius flectentes nomini venite adoremus |
Matins antiphon 1 |
sanctus hic est clementer cuius in lege domini voluntas fuit semper |
Matins antiphon 2 |
salutis disciplinam nec viam iustam perdidit iram timens divinam |
Matins antiphon 3 |
illius fit susceptor exaltans caput gloria assiduus protector |
Matins respons 1 |
deus nos visitavit magno donavit munere dum sanctum hunc legavit humanum novo sidere genus illuminavit |
Matins verse 1 |
atque virtutis opere sublimem procreavit |
Matins respons 2 |
unicus absque matre septem agens puerulus annos fit absque patre cum linquitur pauperculus nutrici timorate |
Matins verse 2 |
se tunc dat christi servulus matri intemerate |
Matins respons 3 |
humane discipline qui gracia perficitur melioris doctrine hic dum precepta sequitur sacre legis divine |
Matins verse 3 |
virtutem mox amplectitur qua felix fit in fine |
Matins antiphon 4 |
cogit ad veritatem et cor grave loquacium ut linquat vanitatem |
Matins antiphon 5 |
quod deo non est dignus nec iuxta ipsum habitat iniustus et malignus |
Matins antiphon 6 |
predicavit sincera quod nomen est mirabile in universa terra |
Matins respons 4 |
oracionum studio devote genu flectens mane eius imaginem solus sine fastidio frequentat adulescens |
Matins verse 4 |
sentiret carnis dubio explorat gressu sequens |
Matins respons 5 |
se prebet in servicium exercens pietatem et cunctis egrotantibus se sponte dat propicium amplexus caritatem |
Matins verse 5 |
dum fugit omne vicium et facit bonitatem |
Matins respons 6 |
francisci patris regulam devotus vir intravit mundum relinquens penitus divicias tuniculam et cordulam putavit |
Matins verse 6 |
vitam agit pauperculam qui deo se dicavit |
Matins antiphon 7 |
zelator hic bonorum et vitam sine macula ingreditur minorum |
Matins antiphon 8 |
perquam iustus et reus dierum longitudinem tribuit ei deus |
Matins antiphon 9 |
cuncti participemus sanctam eius historiam mundo corde cantemus |
Matins respons 7 |
conductus vinea hec bernhardinus calcans terrea vinum purum a molle ferrea intrat loca celi siderea |
Matins verse 7 |
vite fuit morte iunctus |
Matins respons 8 |
preco salutis saciat monet mentem famelicam a lege ne deficiat iter pandit ad gloriam et vite viam ampliat |
Matins verse 8 |
pauper abscessit patria gregem gregi substituens quos hic ditat inopia |
Lauds antiphon 1 |
et israel et gentibus ut vas eleccionis portavit nomen domini sub quo fit salus homini superne regionis |
Lauds antiphon 2 |
in loco foris patulo desuper predicantem signum de celo noscitur fulgere stellam cernitur clara luce micantem |
Lauds antiphon 3 |
conatibus et cupiens salutem viatorum paratis mandat imbribus ut gratum tempus auribus concedant auditorum |
Lauds antiphon 4 |
absens per mortis transitum ad celum evocari turbam tunc stupens hominum ut benedicant dominum non tardat exhortari |
Lauds antiphon 5 |
et aquila non taceat a laude conditoris que urbes vir propheticus ornat hic preco celicus in laudem salvatoris |
Lauds (gospel) special antiphon |
mundum et terrena triumphans divicias celo condidit ore manu |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
secli contemptor honorum humane speculum vite nova planta minorum sorte tuis precibus fac nos gaudere bonorum |