full office name: BASILIUS (n1)
edition: AH 25 #51
calendar:June 14
structure summary: Vespers: ARE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: i{i}.i
Matins: l.i3{if,i,i}vii{l$;,is,Iv}i3{iv,vi,i}
Lauds: svefi.i
2nd Vespers: .i [”q]
type of saint: bishop doctor
geographical information:Caesarea, Malta and Middle East
notes:bishop
doctor
Persons: Basilium Ephrem Basilii Arrianis Basilius
Places: Iudeus

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Celsum votis eximiis
antistitem basilium
colamus qui prece miti
demoni eripiens
quem mox involvit hamus
obtinens chirographum
denegata christi fide
scriptum reddi per dolivagum
eiulantem se fore devictum
annotatum facinus
delens defunctus
presul benedictus
iudeus catechizatus
mire per ipsum
celis est addictus
precamur ergo cernui
sordes tuis presidiis deleri
sacer o basili christum
exora nostri misereri
Vespers respons
Ephrem iusto sanctus
in visu claruit
ut columna candens
celum attingendo
quod stupens mente
revolvendo
tacuit facti veritatem
experiendo
Vespers verse
Linguam eius
cernens ut ignitam
angelicam in eo
perpendens vitam
fit certus in credendo
Vespers (gospel) special antiphon
Patris beati
spiritus basilii
deum votis iugibus
magnificavit
qui abdicans se
blandimentis seculi
ad superna verbis factis
letus aspiravit
preces effunde
tuis pro supplicibus
ut partem quam elegeras
sectentur resecatis
huius mundi duplicibus
in evum tecum
feliciter letentur
 
Matins I
Ad celsa sollemnia
basilii venite
qui gubernavit omnia
hic in terris rite
Matins antiphon 1
In cathedra
non sedit pestilencie
qui pollebat
fervore clemencie
in dei lege
mens eius stabilita
precibus ieiuniis
doctrinis vita
fuit eius polita
Matins antiphon 2
Non fremuit nec coluit
inania
resecans que docuit
vesania
domino servivit
in timore
celi sedem adeptus
in honore
Matins antiphon 3
Christus caput
eius exaltavit
dum in excelsis
cellam fabricavit
renuncians hic seculo
addictus est
trinitatis speculo
Matins respons 1
Ab arrianis
vir dei captam ecclesiam
pastoralis contactu baculi
recuperavit
christianis
reddens hanc basilicam
ad laudem dei quam
multiplicavit
Matins verse 1
Hymnorum concentibus
fidelis piis mentibus
plebs hanc frequentavit
Matins respons 2
Captum hamo demonis
fidem christianam
abiurantem
verbis sacri canonis
eripuit ad summa
propalantem
Matins verse 2
Cum eiulatu
demon chartam reddidit
quam liberato
presul pius exhibuit
noxia patrata continentem
Matins respons 3
Domino fidelis
gracias plebs reddidit
videns almi presulis
virtutum sanctitatem
quas in conventu omnium
mire deus ostendit
ob quod eius adoraverunt
proni bonitatem
Matins verse 3
Uxori letus
redditur maritus
a matrimonio
qui iudicatus quitus
fuit propter iniquitatem
Matins antiphon 4
Sacrificavit sacrificium
iusticie terrestrium
spem adequans mesticie
in pace requiescit
cui mundus vilescit
Matins antiphon 5
Clamorem eius
christus intellexit
dum ab imis
ipsum sursum vexit
ubi nulla mesticia
sed in evum
cernitur leticia
Matins antiphon 6
Minuisti
paulo minus ab angelis
basilium dum vestisti
sandaliis
in tuo dum amore
vixit hic sine torpore
Matins respons 4
Confiteri facinus
quod os et cor erubuit
scriptum pater almus
iam defunctus abolevit
mens peccatricis
visa charta gaudiis intumuit
in spe dileccionis
dulciter requievit
Matins verse 4
Deo grates referens iucunda
quod prius contrectabat furibunda
spurciciis pro viribus plus cedit
Matins respons 5
Felicis hora dum transitus
appropinquaret
in foribus mortem esse
iosephque indicaret
in spiritu
basilius medici
cognoscens iudicium
ad eum inquit
non tam cito
imminet exicium
Matins verse 5
Hodie sol cum sole occidet
iudeus ioseph fatur
presul pius dixit non
sed tempus prorogatur
Matins respons 6
Ad medicum
blando sermone
presul beatus
ait basilius
ad horam si vixero
cras none quid erit
dic mihi concicius
quod hortaris faciam
hoc si contingat pater
invenisti graciam
basilius respondit
care frater
Matins verse 6
Presul vixit ut narravit
iosephque catechizavit
sic lucri deo medicum
fecit et angelicum
Matins antiphon 7
Sanctus in tabernaculo
tuo deus
letus requiescit
mundique piaculo
resistens
inquinamenta nescit
Matins antiphon 8
Eius desiderium
amine
sibi tribuisti
terenum dum imperium
vincendi
robur ei contulisti
Matins antiphon 9
Memor eius deus fuisti
hunc ad te dum allexisti
mira pietate
contempta vanitate
Matins respons 7
Fallentem mundum vincere
supplices
fac tuos pater pie
que sursum sunt elicere
non que inquinant sectari
huius blandimenta vie
Matins verse 7
Labe respersos exue
ad te reflexos indue
salutis vestimento
fidei fulcimento
Matins respons 8
Te colentes pio corde
nos conserva sine sorde
ut sinceris monitis
non mentibus attonitis
te sequi mereamur
licitis utamur
Matins verse 8
Doctrine tue favum mellis
nos gustare fac ne fellis
acerbitas inficiat
in christi laude
sed mens nostra proficiat
Matins respons 9
O confessorum
lampas lucens clare
basili doctor
precelse care
nostris in angustiis
tuum presta levamen
celi nos iunge nupciis
almum ubi propinatur flamen
Matins verse 9
Basili pater
pontifex egregie
post mortem
applica nos regie
que ducit ad empyreum
regni celestis solium
 
Lauds antiphon 1
Domum tuam domine
presul talis decebat
qui in tuo nomine
fidem rectam augebat
Lauds antiphon 2
Portas eius introivit
in confessione
celum quapropter adivit
in exultacione
Lauds antiphon 3
Labiis leticie
deum exaltavit
mundum mesticie
presentem adequavit
Lauds antiphon 4
Ore corde presul deum
almus benedixit
mundum spernens hostem sevum
quibus maledixit
Lauds antiphon 5
Sanctorum in ecclesiis
deo laudes novas canebat
dum egencium inediis
basilius ut pater succurrebat
Lauds (gospel) special antiphon
Sue plebis dominus
redempcionem pie visitavit
dum ad regendum comminus
eum presulem adoptavit
qui sedentem in tenebris
doctrine pastu populum refecit
sit dies eius celebris
qui tam mira miranda perfecit
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O laudabilem per omnia
basilium per secula
ob cuius precelsa merita
nostra pientur famina
ducamurque ad gaudia
sanctorum perennia