full office name: BARTHOLOMEUS (n4)
calendar:August 24
manuscript: 1 :ZAK Muri fol.2 {Box 108}
structure summary: Vespers: A
Matins: IRR.A
Lauds: A3
poetic forms: Vespers: l
Matins: i.{$s,ip}i
Lauds: ii$ [q]
type of saint: apostle martyr
notes:martyr
apostle
Persons: Bartholomee Bartholomeum Bartholmeus Bartholomeus Astriges Waldach
Places: Indiam Indorum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Audi servorum
clemens pia vota tuorum
bartholomee chori
medium sidus duodeni
flecte pias aures
ad nostras splendide mentes
nosque tuo regi
commenda voce fideli
 
Matins I
Regem regum
adoremus deum
qui sibi apostolum
elegit bartholomeum
Matins respons 2
Cum ob salutem populorum
facta esset divisio apostolorum
bartholmeus in ultimam indiam
domino ducente direxit viam
Matins verse 2
Apud dominum gressus
hominis dirigentur
et viam eius volet
Matins respons 3
Propter presenciam apostoli
cessaverunt responsa idoli
nec ausus era loqui testis falsitatis
ubi aderat nuncius veritatis
Matins verse 3
Quoniam omnes dii gencium demonia dominus autem celos fecit
Matins antiphon 6
Hic nomen habet bartholomeus
vir dei summi spiritu plenus
et huc eius rei venit gracia
ut omnia indorum evacuet numina
 
Lauds antiphon 2
Indignatus rex astriges
misit armatos milites
ut apostolum comprehenderent
et vinctum ad se perducerent
Lauds antiphon 4
Rex astriges cum audisset
quia deus suus waldach cecidisset
iussit apostolum fustibus flagellari
cesum autem decollari
Lauds antiphon 5
Venientes autem innumerabiles
populi tulerunt corpus apostoli
et sepelierunt in basilica
ad honorem veri dei condita