full office name: BARBARA (n25)
calendar:December 04
manuscript: 1 :GKalE A.1 {Box 154}
structure summary: Vespers: A4RE
Matins: IAAR5.AAR
Lauds: A5E
poetic forms: Vespers: ilso{io}.i
Matins: l.so{ti,io,ie,ip,io}oq{po}
Lauds: llill.i [”q]
type of saint: virgin martyr
notes:virgin / feria 5
martyr
Persons: Dioscorus Barbare Barbara

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 2
Quam pater eius
dilexit tenerrime
erat enim eminens
ingenti pulchritudine
Vespers antiphon 3
Igitur turrim construi
precepit dioscorus
in qua reclusit eam
ne videretur ab hominibus
Vespers antiphon 4
Et illa estuabat
fidei constancia
illustrata spiritus
sancti gracia
Vespers antiphon 5
Beate pater virginis
iniquus auctor sceleris
filiam suscepit a preside
volens illam decollare
Vespers respons
Nam patris barbare expectans gladium
fundit precamina ad dei filium
dicens qui meum devote recolunt martyrium
eorum in die iudicii ne recorderis peccaminum
Vespers verse
Vox de celis est audita
quod tu petisti fiet ita
Vespers (gospel) special antiphon
O felix virginis
anima alleluia
quia es in celis
collocata alleluia
ora pro nobis
deum alleluia
 
Matins I
In christo vigiles iubilare venite fideles
qui dedit huic hodie celestia regna puelle
Matins antiphon 1
Passionem barbare
virginis sanctissime
pio nostra concio
celebret mysterio
Matins antiphon 2
Hec paganorum genere
condicionis libere
sumebat a parentibus
originem nobilibus
Matins respons 1
Beatissima virgo barbara
deum a puericia
diligens illi soli servivit
idolorum respuens culturam
Matins verse 1
Erat enim dilecta a domino
et confortata spiritus sancti dono
Matins respons 2
Laborabat presidis
malicia cor virginis
evertere nec valuit
quam sibi cedere suppliciis
interire maluit
Matins verse 2
Sciens sibi repositam
in celis si vinceret aureolam
Matins respons 3
Gaudebat martyr sanctissima
inter diversa tormentorum
genera posita
sed et angelorum
fert a solacio
forcior permansit in domino
Matins verse 3
Damnavit intrepide servitutem idolorum
et predicabat solum regem celorum
Matins respons 4
Accepto iudicis imperio
educitur virgo
barbara de ergastulo
et coram omni populo
hanc iudex tali affatur alloquio
Matins verse 4
Ecce quomodo di diligunt te quia tua sanaverunt vulnera
Matins respons 6
Presentata presidi
virgo martyr domini
compellitur adorare simulacrum
in conspectu plurimorum adastancium
Matins verse 6
Quod constanter recusavit
minas mortis nec expavit
Matins antiphon 7
Educta autem illa de carcere
expoliatur vestibus
et nuda circumducitur
spectaculum hominibus
Matins antiphon 8
Preces due martyris
exaudivit dominus
qui presto est omnibus
se corde querentibus
(-)/ quod corpus suum tegeret
ne vulgus illud cerneret
?Quod [alt: ?]
Matins respons 8
Que dum propter mamillarum truncacionem et mandatis presidis obedire noluit capitis sentenciam subiens spiritum celo reddidit
Matins verse 8
Fidem servans trinitatis
et occisa manu patris
 
Lauds antiphon 1
Corregnat regi
precincta decore puella
eius lege regi
cupiens etate tenella
Lauds antiphon 2
Est in leticia domino servire beatum
cui iubilando pia delevit virgo reatum
Lauds antiphon 3
Dextera suscepit
sponsi thalamoque locavit
dum vixit
virgo quem toto corde sitivit
Lauds antiphon 4
Regi celorum
canit hymnum vox puerorum
sic canit hec digne
quia non maculatur ab igne
Lauds antiphon 5
Laudat de celis
dominum sibi morte fidelis
virgo necique datur
nato+que dei sociatur
Lauds (gospel) special antiphon
Sponsa christo amabilis
quantis gaudes deliciis
iam regis filio
suscepta thalamo
illum dum benigne amplecteris
quicquid pecieris assequeris