By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
dioscori nata nobis tuis emulis caritate famulis peccatorum veniam impetra per graciam sponsi tui christi quem tu coluisti pro quo inivisti penas leto tristi |
Vespers (gospel) special antiphon |
ne nos palus squalida peccati demergat hic nos sic transvergat ut in vite solio regnemus cum gaudio impetret hoc barbara ne nos gens tam barbara diri ducis tetri trucis hostis crucis atque lucis seducat viciis nos dans suppliciis sed eius per passionem transeamus per agonem dei sorte bona morte ad vitam eternam |
Matins I |
melos pium personet ad honorem virginis laudans natum hominis |
Matins antiphon 1 |
pretendebat cum fundebat filialem sanguinem |
Matins antiphon 2 |
hoc doluit quod coluit christum deum hominem |
Matins antiphon 3 |
dei natum verbo natum per intactam virginem |
Matins respons 1 |
atrocitate multus fidos contra christianos deos venerans profanos suam natam custodivit in turri ingente ne a procaci gente cerneretur barbara fide castitate clara conubia odivit |
Matins verse 1 |
soli huic adherens celica quesivit |
Matins respons 2 |
et laudanda caritas nostri salvatoris qui certanti graviter triumphanti suaviter adest cunctis horis |
Matins verse 2 |
sic et iusto homini hoc est sui moris |
Matins respons 3 |
strui iussit solia in thermarum loca trina fieri dat filia a paternis famulis crucis cum signaculis |
Matins verse 3 |
summe trinitatis innotescat populis |
Matins antiphon 4 |
hec quod christum coleret atque sancte viveret fide christiana |
Matins antiphon 5 |
et spatha transfigere sic neci subicere mente malesana |
Matins antiphon 6 |
quod christus donavit sic quod tunc cessavit ulcio profana |
Matins respons 4 |
astans suis stabilis omni laude dignum mirum fecit signum consolacionis ob rem prodicionis |
Matins verse 4 |
in locustas mutavit oves opilionis |
Matins respons 5 |
virgo patri reddita est a patre lesa ac predire cesa utque sevo vindici tradita est iudici |
Matins verse 5 |
christoque serviverat salvatori supplici |
Matins respons 6 |
preavidus christianos fide sanos impavidus torquere severe puellulam ancillulam iesu christi esu tristi pene amare tormentare sat nititur hec patitur fidem docens populo |
Matins verse 6 |
torta inamenis data est ergastulo |
Matins antiphon 7 |
dignabatur pascere christi elemencia sua presencia |
Matins antiphon 8 |
hic sanavit sauciavit quod presidis impietas et penarum gravitas |
Matins antiphon 9 |
admiratus est hortatus preses diis quod offerat virgo quod respuerat |
Matins respons 7 |
in eius costarum locis est mamilla depredata ungulisque lacerata diro cum supplicio |
Matins verse 7 |
cruore perfunditur et teritur cilicio |
Matins respons 8 |
castitatis inimicus virginem nudaverat quam sponsus non desiverat |
Matins verse 8 |
tincta nota nulla angelus vestiverat |
Matins respons 9 |
tantis penis ancta ne nobis negetur impetra corona post hanc vitam bona sed pax preparetur ?Ancta [alt: ?] |
Matins verse 9 |
ne plutonis caterva nobis dominetur |
Lauds antiphon 1 |
ut a fide perverteret virginem sic stabilem sponso suo habilem pater hanc recepit iratus concepit ipsam magis ledere |
Lauds antiphon 2 |
hanc quam de se generavit natam capite truncavit gladiali verbere |
Lauds antiphon 3 |
dignas preces tunc petivit pro gentibus agentibus penarum suarum memoriam |
Lauds antiphon 4 |
in sua finali nece peccatorum suorum veniam |
Lauds antiphon 5 |
est vox dicens mox audita quod rogasti impetrasti veni sponsa mea |
Lauds (gospel) special antiphon |
in hoc zelo recedentem ante gentem patrem virum criminis flante ictu fulminis deglutivit et contrivit quod nil certum est repertum pulveris vel sanguinis corpus digne huius (- igne)/ conquisivit sepelivit valentinus virginis voto pii culminis que nos dignos non prevignos sed heredes ad mercedes ipsius certaminis reddat et precaminis |